REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Explicat quomodo de rigore vocis sustineri potest, Christum non esse creaturam, quia creatio stricte, supponit omnino non esse, et respicit immediate primum efficiens dans primum esse, et large sumpta supponit non esse totale. Utrumque repugnat Christo, quia nunquam fuit sub non esse, et non habet esse totale unum, per se resultans ex duobus extremis, quod fuse explicat per optimam doctrinam. Vide ipsum in Oxon. hic a num. 7. ubi non vetat, si dicas, Christum esse creaturam salvatis salvandis. Sancti autem, (ut ait Varro) abhorruerunt ab hoc, propter haereticos. Vide pro hoc loca Augustini, Hieronymi et Damasceni, apud Doctorem, num. 6. et argumenta pro hoc sunt urgentissima, quibus difficillime satisfit. Vide in solutionibus.
Dico tamen ad quaestionem, quod ista potest negari de virtute vocis : Christus est creatura. Primo, quia creatio passio addit ultra factionem passivam duo, quia factio passiva dicit ordinem ad efficiens, et ad non esse praecedens. Ultra primum addit creatio stricte accepta, ordinem ad causam primam, a qua fit immediate. Ultra secundum addit habitudinem ad oppositum praecedens, ita quod illud sit non esse simpliciter, ita quod sit pure nihil. Creatio tamen passiva non stricte dicit ordinem ad causam primam mediate vel immediate, ideo ignis genitus ab igne est effectus ignis, sed creatura Dei, et non ignis. Similiter, Creatio non stricte per habitudinem ad oppositum praecedens, non dicit esse simpliciter ejus quod accipit, sicut ponentes multas formas substantiales, ponunt quod quaelibet dat esse simpliciter, non tamen destructo esse ejus ultimo acquisito, destruitur quodlibet esse ejus simpliciter, ut patet ; si primo destruitur compositum ex materia et forma substantiali ultimo inducta, adhuc non destruitur esse totale, et totaliter simpliciter. Si postea destruitur primum esse acquisitum via generationis, tunc est annihilatio, prius tamen fuit corruptio ; creatio igitur habet ordinem ad non esse praecedens, quia est acceptio primi esse. Quod potest intelligi dupliciter, vel primitate adaequationis vel primitate via generationis. Exemplum primi, esse hominis adaequatum est esse totius, ut humanitatis resultantis ex unione partium. Exemplum secundi, cum acquiritur esse primae partis ut materiae, et esto quod materia esset ab aeterno, et per consequens , primum esse via generationis esset fieri acceptum per creationem, adhuc primum esse totale posset esse acceptum, et sic posset dici creatio large, ut habet ordinem ad non esse totale praecedens.
Illud igitur quod creatur, habet ordinem ad primum efficiens immediate, stricte accipiendo, vel mediate, large, et habet ordinem ad non esse simpliciter primitate viae generationis, hoc est, primae partis. Primo modo non potest dici Christus creatura, non enim accipit esse totale, quod est primum primitate adaequationis, quia nullum tale resultat ex Verbo, et natura humana, quia ex illis non constituitur unum ens, cum neutrum sit alterius actus, nec potentia alterius. Nec fit unum ex his per informationem sicut ens per accidens, quia adhuc in tali unitate una pars informat aliam, et sibi inhaeret ; in proposito neutro modo. Ideo quantum ad primum esse totale, non potest dici Christus creatus, nec quantum ad primum esse primitate viae generationis, quia sicut ibi potest dici pars, Verbum est prior pars, sicut materia, esse Verbi non est esse acceptum per creationem ; non igitur est Christus creatura.
Item, quando aliquid natum est denominare accidens et subjectum, partem et totum, naturam et suppositum aequaliter, non per rationem partis solum denominabit totum, nec per rationem suppositi naturam, nec e contra, quia si aequaliter posset denominare partem unam et aliam, si ex hoc quod inest uni parti, denominaret totum, pari ratione oppositum privative denominans aliam partem denominaret totum. Similiter est de supposito et natura, et per consequens idem simul denominatur simpliciter ab oppositis. Sed creatum natum est dici de quolibet alio a Deo, et creatura similiter, quia essentialiter nata est dici de natura sicut de supposito ; igitur non propter hoc praecise, quod dicitur de natura, dicitur de supposito ; igitur licet natura in Christo posset dici creatura, non tamen propter hoc de supposito, ut de Christo, quia igitur non posset dici de eo, nisi ratione naturae humanae, et illa non sufficit ad denominandum suppositum talis naturae, nec ratione alterius in Christo, potest Christus dici natura. Unde licet Christus posset dici genitus per naturam, non tamen dicitur creatus per naturam, quamvis natura creatur, quia genitum natum est dici de supposito solum per naturam, ut per rationem termini formalis ; sed esse creatura aequaliter dicitur de natura et de supposito, ideo non per hoc, quod convenit naturae, potest dici de supposito.
Ad primum principale primae quaestionis, potest dici quod divisio, si Christus est hoc, igitur creatus vel increatus, non valet respectu illius, quod includit duas naturas. Nunc autem natura humana non est homo, sed Christus homo habet in se duas naturas ; ideo neutrum erit dandum. Vel esto quod sic, non sequitur, Christus est homo creatus, igitur est creatura ; sicut non sequitur, Michalus musicus corrumpetur cras, igitur Michalus corrumpetur, quia Christus distrahitur tantum per hoc quod dicitur homo, sicut si arguitur, Socrates albus est annihilatus, igitur Socrates.
Ad aliud, concedo quod de quo dicitur inferius, dicitur superius ad ipsum ; sed creatura non est superius ad quodlibet aliud a Deo, ita quod sequitur, hoc est aliud a Deo, igitur est creatum, quia non sequitur : Socrates albus est creatus ; igitur Socrates, esto quod Socrates prius fuisset. Sicut igitur non sequitur, factum est hoc, igitur est factum, nisi esse hoc sit primum esse illius, sic non sequitur, est creatum album, igitur est creatum, quia duo prima insuntjoti per partem, et non parti ; sed esse creatum aequaliter inest toti et parti. Quare autem non dicitur immediate creari secundum animam, sicut immediate concipi secundum corpus, et sic posset totum denominari a creatione immediata, dubium videtur.