Auferuntur. Hic ostendit quomodo contemnunt divinum judicium. Et primo ponit causam.
Secundo ostendit effectum, ibi, omnium inimicorum.
Judicia tua, idest beneficia tua, auferuntur a facie ejus, idest a mente et memoria ejus: et sic non timebit quia non cogitat de eis: Prov. 28: viri mali non cogitant judicia: qui autem requirunt deum, animadvertunt omnia: Dan. 13: declinaverunt oculos suos ne viderent caelum.
Sed Hieronymi litteram oportet extorte dicere omnes inimicos suos despicient, quasi scilicet non credit judicia dei. Et dominabitur, supple in corde suo. Vel aliquando ex dei permissione mali dominantur inimicis.
Et haec est causa, quare non cognoscuntur divina judicia: Habac. 1: ipse de regibus triumphavit: ibidem: impius praevalet adversus justum propterea egressum est judicium perversum. Alia causa est praesumptio de seipso: et praesumunt duo. Stabilitatem; et hoc est quod dicit: dixit in corde suo, non movebor a generatione, idest dominium meum non extendetur ab una gente in aliam, non multis mala inferam: non movebor, idest non amittam prosperitatem: isa. 47: aggravasti jugum tuum valde, dixisti in sempiternum ero domina.
Hieronymus habet, et dixit, in aeternum ero a generatione sine malo, idest nunquam patiar malum: Apoc. 18: sedeo regina, et vidua non sum. Et Luc. 3, in Glossa exponens unam: dixit peccator volens perpetuare nomen suum non ibit per celebritatem et famam. Sine malo, idest non faciam malum. Vel non movebor, idest non perveniam ad possessionem domorum, sine malo, violentiae et injustitiae. Et sic faciet Antichristus secundum Glossam. Vel ego Antichristus non movebor, idest inquietabor, a generatione in generationem sine malo, scilicet ero secundum quod est licitum.