Quod vero octuagesimo tertio ponitur, quamvis primo malum non praecesserit meritum de condigno, praecessit tamen, de congruo, scilicet non converti ad suum creatorem, non bene dictum est: nam primum malum est prima culpa; prima autem culpa non est poena, unde nullum meritum habet. Si autem intelligit de primo malo poenae, sic oportet quod praecesserit ipsum meritum de condigno.