DIVI THASCII CAECILII CYPRIANI EPISCOPI CARTHAGINENSIS ET MARTYRIS OPERUM PARS PRIMA.---EPISTOLAE.
EPISTOLA IV. (Pamel., V Rig., Baluz., Pariss., IV Oxon. Lips., V.)AD PRESBYTEROS ET DIACONOS.
EPISTOLA XI. (Erasm., III, 16 Pamel., XII Rigalt., Baluz., Paris., XI Oxon., Lips., XVII.)AD PLEBEM.
EPISTOLA XX. (Pamel., XXI. Rigalt, Baluz., Paris., XX. Oxon., Lips., XXI.)CELERINI AD LUCIANUM.
Not translated
Dilectionis tuae non delectabilia et contra fidei regulam scripta suscepi, in quibus nauseas recognovi, et venena sermonum adversus catholicam per totum orbem diffusam Ecclesiam horribilibus a te superseri zizaniis non laudavi. Quae peto velociter tollas ac praedamnes. Quod prius quidem te facere oportebat 0432C quam in mundo lethale virus aspersum simplicium et innocentium interficeret mentes. Non ergo dignum 0433A est rebaptizare. Ergo eradica et extrica, ut diximus, florulentis sermonibus atque dignis per posteriorem epistolam priora scripta, quae contra catholicam fidem servare censuerunt genimina viperarum. Non enim decet tantae urbis antistitem excellentissimumque doctorem ut, dum putas haeresis baptisma praedamnandum, verum Baptisma sermonibus maculare audias quae doles contra Apostolum scilicet repugnare dicentem: Unus Deus, una fides, unum Baptisma.