DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria virago.
Virago, id est, virum agens, vel viriliter agens. Viriliter enim egit vovens prima virginitatem absque omni humano praecepto, consilio, et exemplo, sola inspiratione Spiritus sancti, sicut dicit beatus Bernardus. Ideo de ipsa dicitur, Proverb.XXXI,. 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos: quod apparuit, quando dixit: Virum non cognosco . (Quaere titulo de verbis ejus, ubi agitur de ejus sapientia.)
Et nota, quod sicut materia corporis Hevae sumpta est de viro, sic nomen ejus de nomine viri. Fecit etiam haec virago viriliter vincendo diabolum, sicut praedictum, erat, Genes.iii, 15 : Inimicitias ponam? inter te et mulierem, etc.Ipsa conteret caput tuum, etc. Ideo in ejus figura dictum est, Judith.xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, etc, usque, fecisti viriliter, etc.
Fuit etiam Maria virago : quia egit virum suum, id. est, Christum, qui toties vocat eam sponsam in Canticis, quando ex magnitudine fidei consensit, ut de ejus substantia fieret Christus homo. Unde, ad Galat.IV,4, dicit Apostolus ipsum factum ex muliere, etc. Unde etiam potest dicere de Christo illud Genesis, ii, 23 : Hoc nunc os ex ossibus meis, etc. Heva enim dicta est virago, quoniam de viro suo sumpta est . Maria virago : quia de ipsa sumptus est vir suus. Quod tunc factum est, quando consensum suum expressit, dicens : Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc. .
Vel ideo forte quasi prophetice dicta est Heva virago : quia viro suo dominatura erat, quod fuit, quando vir consensit ei in malo. Quando enim mulier fit virago, tunc vir efficitur muliebris. Tamen in hoc figuravit Heva Mariam, quae in quantum mater dominatura erat Christo, et facta est virago, quando Filius erat subditus non solum illi, sed et Joseph propter eam, sicut dicitur, Luc.ii, 51.
Moraliter : Virago dicitur quaelibet persona, sive sit vir, sive sit mulier, viriliter agens. Unde de matre Machabaeorum dicitur, II Machab. VII, 21 : Femineae cogitationi virilem animum inserens. Vel, quia talis mulier virum agit, id est, virilia opera, et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes foeminas ita vocabant, scilicet viragines.