LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter intelligentia operans est ex hyleachim et forma ?
Cum autem omne causans et operans necesse sit esse suppositum in natura et hoc aliquid, eo quod operationes particularium sunt, ut dicit Aristoteles , et intelligentia sit operans, oportet intelligentiam suppositum quoddam et hoc aliquid esse. Suppositum enim sive hypostasis propter hoc suppositum dicitur, quia sub natura communi positum est. Dico autem naturam communem vel per analogiam, vel per genus. Sicut ergo anima operans et natura operans hoc aliquid est, scilicet haec natura et haec anima : haec autem anima suppositum dicit, sub hoc enim quod est anima : et haec natura quae est hoc caelum, suppositum dicit, sub hoc communi quod est caelum : et hoc est in unoquoque quod ipsum est: esse autem ipsius est per naturam cui substat: et hanc determinationem accipit per esse quod habet in supposito proprio, quod per proprium accidens, ut Avicenna dicit, individuatur, et in se subsistere facit naturam. Natura enim secundum se forma communis est: et in esse tali non agit nec patitur, ut dicit Aristoteles : actiones enim et passiones subsistentis substantiae sunt. Intelligentia ergo cum agat et per influentiam recipiat, subsistentem substantiam oportet esse. Quod autem subsistere facit et communitatem naturae terminat ad hoc aliquid, hylealis principii habet proprietatem : sicut enim hyle subjectum est primum generationis et corruptionis, ut dicit Aristoteles, ita necesse est, quod sit subjectum in generatis et corruptis. Ut autem dicit Aristoteles et Boetius, in incorporalibus hyle non est, est tamen ibi suppositum quod in sustinendo naturam communem, hyle habet proprietatem : propter hoc a quibusdam Philosophis hyleachim ''vocatur, quod denominatum est ab hyle. Quod quid sit, in praehabitis ostendimus. Est enim hoc quod a prima causa productum est ad esse receptionem : et hoc est quod saepius jam probatum est. Et quod Boetius dicit, quod citra primum quod quidquid est, est ex quo est et quod est: aliter enim non esset hoc aliquid. Et propter hoc dicit, quod id quod est, habere aliquid potest praeter id quod ipsum est, esse vero nihil habet admixtum : id. enim quod est, ad hoc quod sit oportet quod admisceatur ei esse quod per seipsum non habet : esse vero ad hoc quod sit, nihil habet admixtum : eo enim ipso est esse quo processus est ab esse primo : patet ergo intelligentiam componi ex osse et quod est, et similiter animam, ot similiter naturam, et sic omnia esse composita ex esse et quod est. Et quod id quod est, non est materia in incorporalibus, sed simplex suppositum, quo communis natura ad esse hoc aliquid determinatur : et propter hoc dicitur, quod in-
telligentia est ex hyleachim et forma. Si quis autem objiciat, quod etiam prima causa sit operans et agens tam in. aliis quam per seipsam, et sic sequetur ipsam esse hoc aliquid et compositum ex hyloachim et forma, quod est contra ea quae in primo hujus scientiae libro determinata sunt, dicimus, quod in veritate Deus hoc aliquid est. Si enim quid esset et non hoc aliquid, sequeretur quod a nullo distinctus esset. Cum ergo Deus ab omnibus distinctus sit, oportet ipsum hoc aliquid esse : propter quod dicimus, quod si primum principium suppositum habet, quod illud est idem cum esse suo, propter nimiam simplicitatem quae in ipso est: et ideo infinitum est a nullo retentum sicut et esse : et est per omnia diffusum essentialiter et principaliter et potentialiter sicut et esse : et nulli est immixtum, sed ab omnibus distinctum, non aliquo quodam distinguente et differente, sed suiipsius nobilitate et perfectione. Et hoc est quod dicit Boetius, quod prima quibus differunt ea quae differunt, et quibus determinantur ea quae determinantur, se ipsis differunt et determinantur ab invicem : aliter enim in differentiis et differentibus iretur in infinitum. Propter hoc autem quod suppositum sic a nullo retractum est per differentiam sibi advenientem, quidam improprie loquentes dicunt divinum individuum esse infinitum : individuum vocantes suppositum : et magis improprie loquentes suppositum vocant hyleachim : infinitum enim. proprie primum principium nec genus nec species nec individuum nec quid nec aliquid, quia ad nullum genus reduci potest : omnino enim incommunicabile est, sicut in primo hujus scientiae libro demonstratum est.