13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O pater humilium,
Medela languentium,
Lima pravitatis,
Moestorum solatium,
Fidei praesidium,
Doctor veritatis,
Transfer nos ad gaudium,
In quo Dei filium
Vides cum beatis.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Aeternum trinumque Deum
laudemus et unum,
Qui sibi Romanum
tvansvexit ad aethera sanc-
tum.
In 1. Nocturno.
R esponsoria.
1. Clara stirpe ac regali
orta proles inclita,
Vernans mentis puritate
ac virtutum lampade,
Fulsit orbi velut stella
inter mundi lumina ;
V. Cujus ortum atque nomen
vox praedixit coelica,
Quod post sacri confirmavit
baptismatis gratia.
2. Exorant Rotomagenses
orbati pontifice,
Ut Romanus subrogetur
eorum ecclesiae,
Sic pontificali dignus
sublimatur apice ;
V. Favent rex et optimates
his petitionibus,
Erat enim vir perfectus
cunctis sanctis moribus.
3. O praeclare miles Christi
admirandi meriti,
Nasciturum genitori
quem praedixit angelus,
Ut ad regnum renascamur,
adjuva, perpetuum,
V. Ut quos terra culpa stratos
edidit miseriae,
Tua prece relevatos
reddas coeli gloriae.
In 2. Nocturno.
R esponsoria.
1. Felix pastor ac felici
praepollens munimine,
Regionem ne vastaret,
imperavit Sequanac,
Quae vicina occupabat
redundanti gurgite ;
V. Vir beatus mox ut jussit,
aqua sibi paruit
Ac artata in se suum
exitum compescuit.
2. Prope urbem fanum valde
civibus incommodum
Adventu suo destruxit
verus cultor fidei
Circumquaque nec non cuncta
conquassavit idola ;
V. Fana quoque Dei templa
dum solerter consecrat,
Animas deceptae plebis
sedes Dei praeparat.
3. O sidus pontificale,
vir misericordiae,
Exorando Christiani
vas restaura populi,
Vas quassatum qui chrismalis
reparasti olei ;
V. Templum Dei, quod in nobis
vitiis destruximus,
Tu restaura, pater sancte,
meritis et precibus.
In 3. Nocturno.
Responsoria.
1. Sacerdotum diadema,
viva Christi hostia,
Dextra Dei te orante
nos salvet et muniat,
Quam vidisti ad altare
offerens libamina ;
V. Designavit dextra visa,
ire te ad supera
Ac confestim sempiterna
coronari gloria.
2. Sacra fisus visione
sanctae Dei dexterac,
Praesul sanctus migraturum
sciens se ad Dominum,
Vocans clerum populumque
aperit oraculum:
V. Christus, inquit, cui servivi,
vocat me ad supera,
Ego sibi vos commendo
relinquens terrestria.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Te, Romane sacer,
Dominus praecinxit honore
Et fultus vita
viris in arce poli.
2. Jam jubilate Deo
talem laudando patronum
Et vobis festum
hunc celebrate diem.
3. Ob laudem Domini
vigilavit nocte dieque
Et sitiit Christum
semper adire Deum.
4. Ecce tuis, Abraham,
gremiis gaudenter inhaeret
Et coeli regem
nunc benedicit ovans.
5. Ergo Deum coeli
cuncti laudate benigni,
Qui vobis talem
cessit adesse patrem.
Ad Benedictus.
A. Pastor clemens,
viva Dei hostia,
Sancta Dei dextera
Tua prece gloriosa
nos salvet et muniat,
Quam vidisti ad altare
offerens libamina.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Decus omne, nunc, Romane,
confessor egregie,
Vota precum famulorum
dignare suscipere,
Ut tuis redemptor orbis
assiduis precibus
Nos purgatos a peccatis
jungat coeli civibus.