CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex hoc articulo patet secundus. Secundus articulus est, quia dictum est supra quod scientia practica dicitur extensione practica. Quaeritur modo in isto articulo qualiter dicatur extendi ad praxim. Hic dicit Doctor duo. Primo, quod scientia practica dicitur practica ab extensione aptitudinali, quia videlicet est apta nata extendi ad praxim, sive quia est apta nata dirigere voluntatem in praxim. Et dicit, quod talis tuxtensio sive directio aplitudinalis includit duplicem habitudinem sive relationem ad ipsam praxim, videlicet prioritatis et conformitatis. Prima habitudo patet, quia notitia practica secundum esse est prior ipsa praxi, ut supra patuit. Secunda patet, quia notitia practica est vere relativa praxis sive voluntatis in praxim: ad notitiam ergo practicam requiritur ista duplex habitudo.
De conformitate autem, etc. Quod dicit parum infra : Veritas considerationis practicae est confesse se habens appetitui recto, ly confesse sive conformiter debet accipi sic : Appetitus rectus sive praxis recta elicita a voluntate ad hoc ut sic recta confesse, id est conformiter se debet habere considerationi practicae. . Expono tamen hanc litteram. Cum dicit quod neutra relatio requiritur actualis. i d est quod actu sit prior et quod actu sit dirigens, quia tunc notitia non esset practica, nisi actu dirigeret in praxim, et sic quando actu non dirigeret non esset practica.
Nola, quod aliud est loqui de habitu practico et actu; actus enim practicus dum est, semper actu dirigit, nisi ponatur impedimentum ex parte potentiae dirigibilis, quia dirigere convenit ei necessario. Non debemus ergo imaginari, quod eadem nolitia practica actualis quandoque dirigat, quandoque non, cum semper dum continuatur semper dirigat. Habitus vero dicitur actu dirigere non ex se, quia habitus in se non dirigit potentiam; sed dicitur dirigere in quantum vel inclinat intellectum ad actus similes ex quibus generatur, vel in quantum causat quantum partialiter hujusmodi actus directivos; quando habet ergo actum, actu non dirigit. Si ergo habitus practicus praecise diceretur practicus, quia actu extenditur sivs actu dirigit, sequeretur quod idem habitus esset quandoque practicus et quandoque non, sufficit ergo duplex relatio apliludinalis.
(b) Cognitionem autem esse priorem praxi naturaliter, et conformem, id est conformatam seu regulativam praxis, non est ipsam esse conformatam praxi quasi priori, id est quod practica cognitio non dicitur practica ex hoc quod actu conformetur praxi quasi priori regulae, quasi dicatur dirigi ab ipsa praxi; sed est ipsam cognitionem practicam esse conformaiivam praxis quasi posterioris, id est quod cognitio vere praclica est proprie regula, et forma directiva et regulativa praxis, et sic praxis dicitur simpliciter regulari a tali cognitione, pro quanto praxis conformiter elicitur tali cognitioni practicae, id est quia voluntas eo modo elicit praxim, sicut cognitio practica dictat esse eliciendum. Utrum autem sic dirigere voluntatem in praxim dicat aliquam efficientiam respectu praxis, id est an cognitio practica sit causa effectiva partialis, vel totalis ipsius praxis, de hoc erit sermo in 2. d. 35. a quo causetur actus voluntatis, vide ibi.
(c) Ex isio secundo patet, etc. Hic dicit Doctor quod practicum et speculativum non sunt differentiae essentiales scientiae vel notitiae in communi, quae est quoddam absolutum, ut probat Doctor quaest. 13. quolib. Et assignat rationem, quia practicum formaliter dicit illam duplicem relationem, de qua supra. Relatio autem non potest esse differentia essentialis constitutiva alicujus absoluti, quia tale constitutum esset absolutum et respectivum essentialiter. Et speculativum dicit negationem illius duplicis habitudinis sive relationis ; negatio vero non potest esse constitutiva alicujus entis absoluti. Scientia tamen practica constituitur in esse practico per differentiam essentialem per quam convenit sibi illa relatio, et specifico constituitur in esse tali per differentiam essentialem, per quam convenit sibi illa duplex negatio.