REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Haec, Christus secundum quod homo redupticative, est creatura, falsa est, sed vera dislinctive, id est, secundum humanitatem. Eodem sensu haec est falsa, vel vera : aethiops secundum quod habet dentes, est albus. Vide Doct. in Oxon. dist. 6. q. 2. et I. Prior. q. 35. Patres admittunt, Christum incepisse, Augustin. tract. 105. in Joan. Nazian. orat. 35. num. 72. ait esse factum, et Leo serm. 3. Pentecost. o. 2. dicit esse temporalem. Si diceremus etiam esse creaturam, non video quare locutio non esset vera. Argumenta certe ad hoc premunt, et inter Catholicos nihil est periculi.
Ad secundam quaestionem dico quod quando propositio affirmativa falsa est ex repugnantia terminorum, nunquam verificabitur per determinationem non auferentem illam repugnantiam. Sed inquantum, additum termino, non diminuit ipsum ; igitur non aufert quin significet, quod prius ; igitur si haec est falsa : Christus est creatura, ista erit falsa : Christus secundum quod homo, est creatura. Tamen si aliquid addatur extremo, quod distrahit ipsum, licet prius fuerit repugnantia virtualis, potest propositio esse vera, ut si dicatur : aethiops est albus,
hic est repugnantia virtualis, tamen sic dicendo, est albus secundum dentes, additur determinatio diminuens praedicatum respectu totius, non autem respectu partis. Tamen si ex hac inferatur, Aethiops est albus, secundum quod habet dentes, ista est aliquo modo impropria. Sic in proposito, creatura simpliciter repugnat Christo, et si additur Christus est creatura secundum quod homo, adhuc non aufertur repugnantia, nisi sic intelligitur: Christus secundum hominem est creatura ; et sic dicit Magister in littera, quod Christus secundum hominem, hoc est, secundum humanitatem, est creatura ; non sicut dicimus quod corpus videtur secundum colorem, quia ibi non est distractio, sed sic dicendo: Christus secundum humanitatem est creatura, creatura, ut hic praedicatur, distrahitur.
Ad primum principale hujus quaestionis, cum dicitur: Christus secundum quod homo, est aliquid, verum est, nec tamen oportet concedere, igitur secundum quod homo, est aliquid creatum vel increatum, nisi intelligatur sic, secundum quod homo, id est, secundum illam naturam, et tunc concedo quod illa natura est creata. Vel concedo quod Christus est aliquid creatum, secundum quod homo, sed tunc stat homo pro natura, vel conceditur aliud membrum, quod Christus secundum quod homo, est aliquid increatum, dico quod tunc stat pro natura increata in ipso.
Ad aliud 5. Physicor. dico quod aliqua nata sunt praecise inesse toti secundum partem principalem, sicut crispitudo ; aliqua vero secundum omnes partes, vel secundum principaliores partes. Primo modo, quod denominat unam partem, denominat totum : sed secundo modo vel tertio, non nisi insit secundum omnes partes, vel plures. Nunc autem si sanitas nata est inesse omnibus partibus, non tamen aequaliter, sed prineipaliter thoraci, si accipitur pro corde, quia si nata esset simpliciter inesse multis aeque principaliter, cum uni parti possit inesse sanitas, alteri infirmitas, simul possent contraria inesse eidem supposito absolute.
Vel aliter dico, quod Aristoteles non curat de Logica in illo exemplo, sed de re, cum dicit aliquid tripliciter moveri, hoc est, realiter inest, sive denominet totum, sive non ; videtur, si debeat salvari de virtute vocis, quod ex hoc quod inest tali parti, sequitur quod inest toti, oportet quod per thoracem intelligat partem principalem, cui si inest sanitas, non est compossibile quod infirmitas inest alicui parti, a qua potest totum denominari. Sed in proposito : Christus est creatura secundum humanitatem, si quoquo modo sit creatura, et ista pars non est principalior ipsius Christi, ideo non potest argui ex hoc, quod Christus est creatura, sicut quod homo sanatur secundum thoracem, sed quod creatura inest alicui intrinseco in Christo, sicut realiter ex alia parte sanitas inest alicui intrinseco in toto, licet ab illo non possit totum denominari.