Cyrillus. Postquam primum verbum acceperunt a christo, ab aliis ad alia se transferunt, volentes ostendere sacros discipulos, et ipsum cum eis iesum minime curasse de lege: unde dicitur at illi dixerunt ad eum: quare discipuli ioannis ieiunant frequenter et observationes faciunt, similiter et Pharisaei; tui autem edunt et bibunt? quasi dicant: comeditis cum publicanis et peccatoribus, cum iubeat lex immundo non communicare; sed in excusationem praevaricationis vobis accedit misericordia. Cur ergo non ieiunatis, ut mos est secundum legem volentibus vivere? sed sancti quidem idcirco ieiunant ut corpus affligentes, quietent passiones ipsius; sed christus non egebat ieiunio ad perfectionem virtutis, cum tamquam deus absolutus esset a quolibet vinculo passionis; sed nec eius comitiva ieiunio egebat, sed particeps gratiae eius sine ieiunio decorata virtuose conversabatur.
Quod si christus quadraginta diebus ieiunaverat, non hoc fuit ut in se passionem mortificaret, sed ut normam abstinentiae ostendat carnalibus. Augustinus de cons.
Evang.. Evidenter autem Lucas alios de aliis hoc dixisse narravit; unde ergo matthaeus dixit: tunc accesserunt ad eum discipuli ioannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus? nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim ut quisque poterat hoc obiecerunt. Augustinus de quaest. Evang.. Est autem duplex ieiunium: unum in tribulatione ad propitiandum deum in peccatis; aliud in gaudio, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritualium maior sarcina est. Interrogatus ergo dominus cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit: et primo de ieiunio tribulationis: sequitur enim quibus ipse ait: numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? chrysostomus in matthaeum.
Quasi dicat: praesens tempus laetitiae est et alacritatis; non igitur immiscenda sunt tristia. Cyrillus. Salvatoris enim nostri in hoc saeculo demonstratio nihil aliud fuit quam quaedam festivitas, intelligibiliter quasi quamdam sponsam copulans illi nostram naturam, ut quondam sterilis fecunda fieret. Igitur filii sponsi esse noscuntur quicumque vocati sunt ab eo per novam et evangelicam disciplinam; non autem Scribae cum Pharisaeis, qui solam legis umbram considerant. Augustinus de cons. Evang.. Per hoc autem quod solus Lucas dicit non potestis filios sponsi facere ieiunare, intelligitur eos ipsos qui loquebantur, fuisse facturos ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quando ipsi essent sponsum occisuri. Cyrillus.
Ubi vero concesserat filiis sponsi quod non decebat eos laborare, tamquam qui spiritualem solemnitatem habebant, ne inter nos annullaretur ieiunium, dispensative subiungit dicens venient autem dies cum ablatus fuerit ab eis sponsus; tunc ieiunabunt in illis diebus. Augustinus de quaest. Evang.. Quasi dicat: tunc desolabuntur, et in moerore et luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria tribuantur. Ambrosius.
Vel aliter. Non hoc ieiunium relegatur quo conficitur caro, et corporis luxuria castigatur; hoc ieiunium nos commendat deo. Sed non possumus ieiunare qui christum habemus, et christi carnem epulamur et sanguinem. Basilius. Filii etiam sponsi ieiunare nequeunt, hoc est animae nutrimentum non sumere, sed vivere in omni verbo quod de ore dei procedit. Ambrosius. Sed qui sunt illi dies quibus nobis christus auferetur, cum ipse dixerit: vobiscum ero usque ad consummationem mundi? sed nemo tibi christum potest auferre, nisi te illi ipse auferas. Beda. Quamdiu enim sponsus nobiscum est, in laetitia sumus, nec ieiunare possumus nec lugere; cum autem per peccata ille recedit, tunc indicendum est ieiunium, et requirendus luctus.
Ambrosius. Denique de animi dictum est ieiunio, ut sequentia declarant; sequitur enim dicebat autem similitudinem ad illos, quod nemo commissuram, idest particulam ablatam, a vestimento novo immittit in vestimentum vetus. Appellavit ieiunium vestimentum vetus, quod exuendum apostolus aestimavit, dicens: spoliate vos veterem hominem cum actibus suis. In eadem igitur forma series convenit praeceptorum, ne actus veteris et novi hominis misceamus. Augustinus de quaest. Evang.. Vel aliter.
Dono spiritus sancti percepto, genus etiam ieiunii quod fit per laetitiam iam renovati in vitam spiritualem convenientissime celebrant; quod antequam accipiant, dicit eos esse tamquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter pannus novus assuitur, idest aliqua particula doctrinae quae ad novae vitae temperantiam pertinet: quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, quae docet generale ieiunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum: cuius particulam quae ad cibos pertinet dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impartiri: quia et illic quasi concisio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit.
Dicit etiam eos esse similes veteribus utribus; unde sequitur et nemo mittit vinum novum in utres veteres. Ambrosius.
Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Augustinus de quaest. Evang.. Veteribus autem utribus comparantur apostoli, qui vino novo quasi spiritualibus praeceptis facilius disrumpuntur quam contineant; unde sequitur alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effunditur et utres pereunt.
Erunt autem novi utres, cum post ascensionem accepto desiderio consolationis eius, orando et sperando innovabuntur; unde sequitur sed novum vinum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
Beda. Vino siquidem intus reficimur, veste autem foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quae foris agimus, quibus coram hominibus lucemus; vinum fervor fidei, spei et caritatis. Aliter. Veteres utres sunt Scribae et Pharisaei; novus pannus et novum vinum praecepta evangelii.
Gregorius Nyssenus. Vinum enim de novo elicitum, propter fervorem naturalis humidi, fumosum est despumans naturali agitatione a se materialem immunditiam.
Tale vinum, novum testamentum est, quod antiqui utres qui, propter incredulitatem inveterati sunt, non capiunt; immo scinduntur excellentia doctrinae, necnon et gratiam spiritus incassum fluere faciunt, quia in malevolam animam non introibit sapientia.
Beda. Sed cuicumque animae nondum innovatae, sed in vetustate malitiae perseveranti, novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Qui etiam praeceptis evangelicis praecepta legis miscere volunt, ut Galatae, vinum novum in utres veteres mittunt.
Sequitur et nemo bibens vetus, statim vult novum; dicit enim: vetus melius est: quia Iudaeis vitae veteris saliva imbutis, novae gratiae praecepta sordebant: quia maiorum traditionibus commaculati dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.