Rabanus. Per hoc quod dominus dixerat amen significat indubitanter illis a domino conferri omnia quae rite postulant, qui conditionis additae servare pactum non negligunt; unde subditur si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra. Augustinus de serm. Dom..
Ubi non est praetereundum, quod ex omnibus his sententiis, quibus nos dominus orare praecepit, eam potissimum commendandam esse iudicavit quae pertinet ad remissionem peccatorum, in qua nos misericordes esse voluit; quod est unum consilium miserias evadendi. Chrysostomus super Matth..
Non autem dixit, ut prius nobis deus dimittat, et postea nos debitoribus nostris, scit enim dominus homines esse mendaces, quoniam etsi acceperint remissionem peccati sui, ipsi suis debitoribus non dimittunt: ideo sic dicitur, ut prius dimittamus, postea petamus dimissionem.
Augustinus Enchir.. Quisquis autem roganti et peccati sui poenitenti ex corde non dimittit, nullo modo aestimet a domino sua peccata dimitti: et ideo subdit si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. Cyprianus de orat. Domin..
Excusatio enim tibi nulla est in die iudicii, cum secundum tuam sententiam iudiceris, et quod feceris, hoc patiaris. Hieronymus.
Si autem hoc quod scriptum est: ego dixi: dii estis; vos autem sicut homines moriemini, ad eos dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt, recte ergo et hi quibus peccata dimittuntur, homines appellati sunt. Chrysostomus in Matth.. Ideo autem caelorum et patris meminit, ut ex hoc provocet auditorem: nihil enim ita te deo assimilat, sicut iniuriam tibi facientibus ignoscere.
Inconveniens est autem, si talis patris filius existens, servilis efficitur; et ad caelum vocatus, terrenum quemdam et vitae huius proprium habet sensum.