Quia rationes supra positae manifestiores sunt in linea et aliis continuis quantitatibus positionem habentibus, in quibus proprie invenitur contactus, vult hic ostendere quod eadem ratio est de magnitudine et tempore et motu.
Et dividitur in partes duas: primo proponit intentum; secundo probat propositum, ibi: manifestum est autem ex his etc..
Dicit ergo primo quod eiusdem rationis est quod magnitudo et tempus et motus componantur ex indivisibilibus et dividantur in indivisibilia, vel nihil horum: quia quidquid dabitur de uno, ex necessitate sequetur de alio.
Deinde cum dicit: manifestum est autem ex his etc., probat propositum: et primo quantum ad magnitudinem et motum; secundo quantum ad tempus et magnitudinem, ibi: similiter autem necesse etc..
Circa primum tria facit: primo ponit propositum; secundo exemplificat, ibi: ut si ipsa abc etc., tertio probat, ibi: si igitur praesentis motus etc..
Propositum est istud: si magnitudo ex indivisibilibus componitur, et motus qui transit per magnitudinem, componetur ex indivisibilibus motibus, aequalibus numero indivisibilibus ex quibus componitur magnitudo.
Exemplificat autem sic. Sit linea abc, quae componatur ex tribus indivisibilibus, quae sunt a et b et c; et sit o mobile quod movetur in spatio lineae abc, et motus eius sit dez: oportebit quod si partes spatii vel lineae sint indivisibiles, quod etiam partes praedicti motus sint indivisibiles.
Deinde cum dicit: si igitur praesentis motus etc., probat propositum.
Et circa hoc tria facit: primo praemittit quaedam necessaria ad propositi probationem; secundo probat quod si magnitudo componitur ex punctis, quod motus componitur non ex motibus, sed ex momentis, ibi: secundum a igitur etc.; tertio ostendit esse impossibile quod motus componatur ex momentis, ibi: et motum esse aliquid etc..
Praemittit ergo primo duo.
Primum est quod secundum quamcumque partem praesentis motus necesse est aliquid moveri; et e converso, si aliquid movetur, necesse est quod adsit sibi aliquis motus.
Et si hoc est verum, oportet quod mobile o moveatur per a, quae est pars totius magnitudinis, ea parte motus quae est d; et secundum b, aliam partem magnitudinis, moveatur alia parte motus quae est e; et secundum c, tertiam partem magnitudinis, moveatur tertia parte motus quae est z; ita quod singulae partes motus respondeant singulis partibus magnitudinis.
Secundum proponit, ibi: si igitur necesse est etc.: et dicit quod necesse est id quod movetur ab uno termino in alium, non simul moveri et motum esse, inquantum movetur et quando movetur; sicut si aliquis vadit thebas, impossibile est haec duo simul esse, scilicet ire thebas et ivisse thebas.
Haec autem duo supponit quasi per se manifesta.
Nam quod necesse sit moveri ad praesentiam motus, apparet etiam in omnibus accidentibus et formis: quia ad hoc quod aliquid sit album, necesse est habere albedinem; et e converso, si albedo adsit, necesse est quod sit album. Quod vero non simul sit moveri et motum esse, apparet ex ipsa motus successione: quia impossibile est aliqua duo tempora simul esse, ut in quarto habitum est: unde impossibile est quod simul sit motum esse, quod est terminus motus, cum ipso moveri.
Deinde cum dicit: secundum a igitur etc., probat propositum ex praemissis.
Si enim praesente aliqua parte motus necesse est aliquid moveri, et si movetur necesse est adesse motum; si mobile quod est o, movetur secundum impartibilem partem magnitudinis quae est a, oportet quod adsit ei aliquis motus qui est d. Aut ergo o simul movetur per a et motum est, aut non simul.
Si autem non simul, sed posterius devenerit quam venit, idest sed posterius motum est quam movetur, sequitur quod a sit divisibilis: quia cum veniret, idest dum erat in ipso moveri, neque quiescebat in a, quiete scilicet praecedente motum, neque transierat totum ipsum a, quia iam non moveretur per a (nihil enim movetur per spatium per quod iam pertransivit); sed oportet quod medio modo se habeat. Ergo cum movetur per a, partem eius iam transivit et in parte eius adhuc manet: et ita sequitur quod a sit divisibilis; quod est contra suppositum.
Si vero simul venerit et venit, idest si simul motum est et movetur per a, sequitur quod cum veniens venit, erit ibi ventum, et erit motum ubi movetur: quod est contra secundam suppositionem.
Sic igitur patet quod secundum impartibilem magnitudinem non potest aliquid moveri: quia vel oporteret quod simul esset moveri et motum esse, vel quod magnitudo divideretur.
Supposito ergo quod per a impartibile nihil moveri possit, si aliquis dicat quod mobile movetur per totam magnitudinem quae est abc, et motus totus quo per eam movetur est dez, ita quod secundum a impartibile nihil moveatur, sed tantum motum sit, sequitur quod motus non sit ex motibus, sed ex momentis. Ideo autem sequitur quod non sit ex motibus, quia cum pars motus qui est d, respondeat parti magnitudinis quae est a, si d esset motus, oporteret quod per a moveretur, quia praesente motu mobile movetur: sed probatum est quod secundum a impartibile non movetur, sed solum motum est, quando scilicet pertransitum est hoc indivisibile.
Ergo relinquitur quod d non sit motus, sed sit momentum, a quo denominatur motum esse, sicut a motu denominatur moveri; et quod ita se habet ad motum, sicut punctum indivisibile ad lineam. Et eadem ratio est de aliis partibus motus et magnitudinis. Ex necessitate ergo sequitur, si magnitudo componitur ex indivisibilibus, quod motus ex indivisibilibus componatur, idest ex momentis. Et hoc est quod demonstrare intendebat.
Sed quia hoc est impossibile, quod motus componatur ex momentis, sicut impossibile est quod linea componatur ex punctis, ideo consequenter cum dicit: et motum esse aliquid etc., ostendit huiusmodi impossibilitatem, ducendo ad tria inconvenientia.
Quorum primum est, quod si motus componatur ex momentis et magnitudo ex indivisibilibus, ita quod per indivisibilem partem magnitudinis non moveatur sed motum sit, sequetur quod aliquid sit motum non motum, idest quod prius non movebatur: quia ponitur quod secundum indivisibile transivit, idest motum est, non transiens; quia in eo moveri non poterat. Unde sequitur aliquid esse transitum absque hoc quod aliquando iret: quod est impossibile, sicut impossibile est quod aliquid sit praeteritum, quod nunquam fuerit praesens.
Sed quia hoc inconveniens posset concedere ille qui diceret motum componi ex momentis, ducit ad secundum inconveniens, ibi: si igitur necesse est etc., tali ratione.
Omne quod natum est moveri et quiescere, necesse est quod vel quiescat vel moveatur.
Sed dum mobile est in a, non movetur, et similiter dum est in b, et similiter dum est in c: ergo dum est in a et dum est in b et dum est in c, quiescit. Ergo sequitur quod aliquid simul continue quiescat et moveatur.
Et quod hoc sequatur, sic probat. Positum est enim quod moveatur per totam longitudinem quae est abc; et iterum positum est quod quiescat secundum quamlibet partem: sed quod quiescit per quamlibet partem, quiescit per totum; ergo sequitur quod quiescat per totam magnitudinem. Et ita sequitur quod per totam magnitudinem continue moveatur et quiescat: quod est omnino impossibile.
Tertium inconveniens ponit ibi: et si indivisibilia etc., tali ratione.
Ostensum est quod si magnitudo componitur ex indivisibilibus, quod etiam motus: aut ergo illa indivisibilia motus, quae sunt d et e et z, ita se habent quod quodlibet eorum est motus, aut non. Si quodlibet eorum est motus, cum quodlibet eorum respondeat indivisibili parti magnitudinis in qua non movetur sed motum est, sequetur quod praesente motu mobile non moveatur, quod est contra primam suppositionem, sed quiescat.
Si vero non sunt motus, sequitur quod motus componatur ex non motibus: quod videtur impossibile, sicut et quod linea componatur ex non lineis.