Cujus. Hic ponit processum malitiae. Et primo in corde, de quo jam dictum est. Secundo de ore. Tertio de opere, sedet in insidiis etc.. Circa primum duo ponit. Peccatum oris, quod committitur tripliciter. Aliquando maledicendo deum vel proximum quod est in blasphemiam prorumpere: isa. 1: blasphemaverunt sanctum Israel.
Quandoque maledicunt semiplene, quando timore retrahuntur. Aliquando in injurias prorumpendo, et hoc est os plenum amaritudine, Glossa, amaris verbis et minis. Eph. 4: omnis amaritudo, indignatio, blasphemia et clamor tollatur a vobis. Aliquando decipiendo, et hoc est plenum dolo: 1 Cor. 6: neque maledici neque raptores regnum dei possidebunt: Heb. 12: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per eam inquinentur multi. Secundo ponit radicem cordis, sub lingua, idest in interioribus cordis labor latet: Glossa, idest iniquitas.
Cogitat enim perficere iniquitatem in qua laborat: Hier. 9: ut inique agerent laboraverunt: job 20: cum dulce fuerit in ore ejus etc.. Vel labor, quia aliis cogitat inferre laborem et dolorem: dolor, idest pernicies ex labore sequens: isa. 59: labia viri locuta sunt mendacium, et lingua vestra mendacium et iniquitatem facit.