Propter quod omnia comparabilia etc..
Postquam philosophus proposuit formam proportionalitatis secundum quam contrapassum est idem quod iustum in commutationibus, hic ostendit qualiter praedicta forma proportionalitatis possit observari.
Et primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam, quae dicta sunt, ibi, quoniam autem indigentia etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad praedictam formam proportionalitatis observandum necesse est omnia commensurare; secundo ostendit quomodo per huiusmodi commensurationem fiat iuste contrapassum in commutationibus, ibi, erit utique contrapassum etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit quid sit illud per quod omnia commensurantur. Secundo ostendit quomodo talis commensuratio in commutationibus fiat, ibi, quanta quaedam utique etc.. Tertio assignat rationem praedictae commensurationis, ibi, oportet enim uno aliquo etc..
Dicit ergo primo, quod ad hoc, quod opera diversorum artificum adaequentur, et sic commutari possint, oportet, quod omnia illa quorum potest esse commutatio, sint aliqualiter adinvicem comparabilia, ut scilicet sciatur quid eorum plus valeat et quid minus. Et ad hoc inventum est nummisma, id est denarius, per quem mensurantur pretia talium rerum, et sic denarius fit quodam modo medium, inquantum scilicet omnia mensurat, et superabundantiam et defectum, id est quantum una res superexcedat aliam, sicut supra dictum est, quod medium iustitiae est quasi dica quae mensurat superabundantiam et defectum.
Deinde cum dicit: quanta quaedam etc., ostendit quomodo, secundum commensurationem praedictam fit commutatio. Licet enim domus sit magis aliquid in pretio quam calciamentum, tamen aliquanta calceamenta adaequant in pretio unam domum, vel et cibum unius hominis per aliquod longum tempus. Oportet igitur ad hoc quod sit commutatio ut tanta calceamenta dentur pro una domo vel pro cibo unius hominis, quantum aedificator vel etiam agricola excedit coriarium in labore et expensis, quia si hoc non observetur, non erit commutatio rerum, neque homines sibiinvicem sua bona communicabunt. Id autem quod dictum est, scilicet quod aliqua calceamenta dentur pro una domo, non poterit esse nisi aliqualiter sint aequalia calceamenta domui.
Deinde cum dicit: oportet enim etc., assignat rationem praedictae commensurationis, quae fit per numisma. Et dicit, quod ideo possunt omnia adaequari, quia omnia possunt commensurari per aliquid unum, ut dictum est; hoc autem unum, quod omnia mensurat secundum rei veritatem est indigentia, quae continet omnia commutabilia, in quantum scilicet omnia referuntur ad humanam indigentiam; non enim appretiantur res secundum dignitatem naturae ipsorum: alioquin unus mus, quod est animal sensibile, maioris pretii esset quam una margarita, quae est res inanimata: sed rebus pretia imponuntur, secundum quod homines indigent eis ad suum usum.
Et huius signum est quia, si homines nullo indigerent, nulla esset commutatio; vel si non similiter indigerent, idest non his rebus non esset eadem commutatio, quia non darent id quod habent pro eo quo non indigerent. Et quod secundum rei veritatem indigentia omnia mensurat, manifestum est per hoc, quod numisma factum est secundum compositionem, idest secundum conventionem quamdam inter homines, propter commutationem necessitatis, idest rerum necessariarum.
Est enim condictum inter homines quod afferenti denarium detur id quo indiget. Et inde est quod denarius vocatur numisma: nomos enim lex est, quia scilicet denarius non est mensura per naturam, sed nomo, id est lege; est enim in potestate nostra transmutare denarios et reddere eos inutiles.
Deinde cum dicit: erit utique contrapassum etc., ostendit quomodo secundum praedictam commensurationem contrapassum iuste in commutationibus fiat.
Et primo manifestat propositum. Secundo ponit in terminis, ibi: agricola a etc..
Dicit ergo primo, quod ex quo omnia mensurantur per indigentiam naturaliter, et per denarium secundum condictum hominum, tunc iuste fiet contrapassum quando omnia secundum praedictum modum adaequabuntur, ita scilicet quod quantum agricola, cuius opus est cibus hominis, excedit coriarium cuius opus est calceamentum, in tanta proportione excedit secundum numerum opus coriarii opus agricolae, ut scilicet multa calciamenta dentur pro uno modio tritici. Et ita quando fit commutatio rerum oportet ducere res commutandas in diametralem figuram proportionalitatis, ut supra dictum est: et si hoc non fieret, alterum extremum haberet utrasque superabundantias. Puta si agricola daret modium tritici pro calceamento, haberet superabundantiam laboris in opere et haberet etiam superabundantiam doni, quia scilicet plus daret quam acciperet. Sed quando omnes habent quae sua sunt, sic sunt aequales et sibiinvicem communicant, quia praedicta aequalitas potest fieri in ipsis.
Deinde cum dicit agricola a etc., ponit in terminis quod dictum est de figura proportionalitatis. Describatur ergo, sicut et prius, quadratum abgd; et duo diametri se intersecantes ad, bg; et sit ergo agricola a, cibus quod est opus eius, g puta modius figura tritici; coriarius sit b, d vero sit opus coriarii adaequatum, idest tot calceamenta quae valeant modium tritici. Erit ergo iuste contrapassum si a coniungatur cum d et b cum g: et si non sit talis contrapassio, homines non communicabunt res suas invicem.
Deinde cum dicit: quoniam autem indigentia etc., manifestat planius quod supra dictum est.
Et primo manifestat quomodo res mensurentur; secundo quomodo commensuratae commutentur, ibi: propter quod oportet etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod necessitas sit mensura secundum rei veritatem.
Secundo quomodo denarius sit mensura secundum legis positionem, ibi, pro futura autem etc..
Dicit ergo primo, quod hoc quod dictum est, quod indigentia hominum contineat omnia sicut una quaedam mensura, ostenditur per hoc quod quando homines hoc modo se habent adinvicem quod vel uterque vel saltem alter non indigeat re quam alius habet, non commutant adinvicem, sicut commutant cum aliquis qui habet frumentum indiget vino quod habet alius et ita dat frumentum pro vino. Oportet igitur ad hoc quod iusta sit commutatio quod aequetur frumentum vino, ut scilicet tantum de frumento detur quantum valet vinum.
Deinde cum dicit: pro futura autem etc., manifestat quomodo denarius mensurat.
Circa quod considerandum est, quod si semper homines in praesenti indigerent rebus quas invicem habent, non oporteret fieri commutationem nisi rei ad rem, puta frumenti ad vinum: sed quandoque contingit quod ille cui superabundat vinum ad praesens non indiget frumento quod habet ille qui indiget vino, sed forte postea indigebit vel frumento vel aliqua alia re. Sic ergo pro necessitate futurae commutationis numisma, id est denarius, est nobis quasi fideiussor quod si in praesenti homo nullo indiget sed indigeat in futuro, aderit sibi afferenti denarium illud quo indigebit.
Oportet enim istam esse virtutem denarii, ut quando aliquis ipsum affert, statim contingat accipere illud quo homo indiget.
Verum est autem quod etiam denarius patitur hoc idem quod aliae res, quod scilicet non semper pro eo homo accipit quod vult, quia non semper potest aequale, idest non semper est eiusdem valoris; sed tamen taliter debet esse institutus, ut magis permaneat in eodem valore quam aliae res.
Deinde cum dicit propter quod oportet etc., manifestat quomodo secundum commensurationem denariorum fit commutatio.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit qualiter fit commutatio rerum quae denariis mensurantur.
Secundo ostendit secundum quam rationem denarii mensurent, ibi, secundum veritatem quidem etc.. Tertio ponit quod dictum est in terminis, ibi, domus in quo a etc..
Dicit ergo primo quod, propter hoc (quod) denarius diutius manet in suo valore, oportet omnia appretiari denariis. Per hunc enim modum poterit esse commutatio rerum, et per consequens communicatio inter homines. Numisma quidem adaequat res commutabiles, sicut quaedam mensura faciens res commensuratas. Manifestat autem quae dicta sunt per hoc quod communicatio esse non poterit si non sit commutatio: quae non erit, si non constituatur aequalitas in rebus, et si hoc non sit, non erit commensuratio.
Deinde cum dicit: secundum veritatem quidem etc., ostendit per quem modum denarii mensurent.
Et dicit quod res tam differentes impossibile est commensurari secundum veritatem, idest secundum proprietatem ipsarum rerum; sed per comparationem ad indigentiam hominum sufficienter possunt contineri sub una mensura. Unde oportet esse unum aliquid quo omnia huiusmodi mensurentur, quod quidem non mensurat ex sui natura, sed quia ita positum est inter homines. Unde etiam vocatur nummisma; quod quidem omnia facit commensurata inquantum omnia mensurantur numismate.
Deinde cum dicit domus in quo a etc., manifestat quod dictum est in terminis, dicens: sit a domus quae valeat quinque mnas, b autem sit lectus qui valeat unam mnam, et sic lectus erit in valore quinta pars domus. Unde manifestum est quot lecti sint aequales in valore uni domui, scilicet quinque. Et manifestum est quod sic fiebat commutatio antequam essent denarii: dabantur enim quinque lecti pro una domo; nihil autem differt utrum dentur pro una domo quinque lecti vel quantum valent quinque lecti.
Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est quid est iustum et quid iniustum.