CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
In quo per demonstrationem probatur terra esse sphaericae figurae.
Abhinc autem volumus referre tertium superius quaesitum, quod est terrae figura. De hoc quidem dicimus, quod figura terrae est sphaerica sive orbicularis necessario : hujus autem demonstratio est per motum : omnis enim pars terrae extra medium accepta, gravis est : et gravitas illa in actu movet eam usquequo pervenit ad medium, et tunc cessat actu moveri, et quiescit in medio : et haec quidem per totum circuitum centri undecumque moveantur partes terrae ad medium, non distat una pars ab alia sicut distant partes in eo quod est rarum vel spissum, sed constringuntur fortiter per circuitum, ita quod magna pars constringit minorem, non ut spargatur vel mundetur sicut id cujus partes defluunt in angulos diversos, sed potius frigiditate constringente et gravitate colliguntur, et congregante simul quantum conjungi possunt ad centrum vicinius ut perveniant ad medium circumstando ipsum. Ex quo relinquitur, quod constrictio earum sphaerica est, quia in nulla alia figura appropinquarent medio quantum possunt vicinius. Et facilitatem hujus imaginationis accipiemus ab opinione Antiquorum, qui vocati sunt naturales, eo quod de naturalibus locuti sunt, licet dicerent falsum. Dixerunt enim terram generari extra medium in horizonte, et facto motu coeli expelli eam per circuitum ab horizonte ad medium motu violento. Et nos dicimus sermone veriori et rectiore, quod motus ejus ad medium est naturalis et non violentus : et si volumus tunc accipere penes hanc opinionem facilem ima- ginationem ejus quod diximus, dicamus quod ipsi dixerunt, quod terra prius et quodlibet aliud elementum fuit in illa potentia : deinde per motum coeli exivit in actum elementi et formam quam videmus modo : et tunc terra per circuitum horizontis generata a motu caeli aequali distantia recedens ab horizonte paulatim appropinquavit medio donec resideat in ipso : et quia per circuitum centri venit aequaliter ab horizonte per partes aequales et naturam ac si veniret ab aequalibus arcubus horizontis per circuitum, tunc oportuit quod in medio resideret circulariter. Dico ergo ad modum istius imaginationis, quod quando corpora gravia moventur ab horizonte, in quocumque arcu horizontis fuerint, et veniunt ad medium, tunc sive sit motus eorum aequalis velocitatis, sive diversae velocitatis, tamen quando idem medium contendunt accipere, et non transeunt a medio per lineam aeque distantem lineae protractae ad medium, est necesse quod figurentur in modum sphaerae circa medium mundi. Et licet Themistius dicat hanc imaginationem esse fundatam super falso, quod est terram, esse generatam, cum ipsa sit ingenita et mundus, tamen non curamus de verbis Themistii : licet enim non dicamus terram prius fuisse ingencratam, et postea per generationem naturalem quae fit per motum coeli esse eductam in actum, sed potius ingeneratam hoc modo generationis : tamen scimus terram esse generabilem secundum partes, sicut et aliud elementum, et omnia elementa per partes generabilia sunt, licet secundum totum sint ingenerabilia generatione naturali. Et licet sit sic, tamen motus ad medium aequaliter causa est figurae sphaericae, sive sit generata, sive non generata : quia motus ejus non accipit diversitatem ex generatione ejus vel ingenerabilitato ipsius : omnes enim dispositiones quae non sunt generabilis ut generabile est, et ingenerabilis ut est ingenerabile, omnes sunt tam generabili quam ingenerabili : sicut etiam nos videmus quod mo-
tus localis est prior aliis motibus secundum naturam : et cum in his quae generabilia sunt id quod est prius natura, sit prius tempore hoc modo quo prius natura dicitur prius causa : et tamen possibile est id quod est prius non esse : in aeternis autem non dicimus quod possit prius non esse : sicut quia videmus similem esse consequentiam in aeternis et temporalibus, ideo dicimus semper prius esse natura motum localem : et similiter est de habitudine causae et causari tam in aeternis quam in temporalibus : quia sicut domus esset aeterna, adhuc causa ejus materialis essent lapides et ligna : ita diximus et hoc quod sive terra sit generabilis, sive ingenerabilis secundum naturam, semper habitudo ejus ad motum et locum esset una et eadem.
Quia enim forte posset aliquis dicere, quod non accideret in toto quod diximus accidere in partibus motis ad medium, dicemus hoc esse falsum : sicut enim per partes terrae congregantur ad medium quando imaginantur venire motu aequali quantitate aequali ex omnibus partibus horizontis, quae partes horizontis sunt arcus aequales : et quando moventur, constringuntur circuli terrae in arcus similes arcubus horizontis, et sic paulatim resident in circulo sphaerae terrae, ita necessarium est quod sit in motu totius terrae : quia homogenia est pars terrae toti terrae quoad motum et locum. Et illud quidem est manifestum in tota terra sicut et in partibus, quia quando terra pervenit ad centrum ex omnibus arcubus horizontis aequaliter, qui undique circumstant medium, tunc fit inde sphaera : eo quod longitudo linearum egredientium a centro ad circumferentiam superficiei convexae terrae est aequalis : tunc autem talis figura sphaerica est et orbicularis proculdubio : cum istud sit naturale terrae ex ipsa sui gravitate, oportet quod hoc conveniat terrae, quam- vis non dicamus eam motam fuisse ab horizonte, sed semper in medio substitisse: quia aliter non distaret ab horizonte qui est locus ignis, quod est contrarium elementum ad terram, sicut supra diximus : oportet enim quod pars majoris gravitatis impellat a medio versus concavum aquae partem leviorem per totum centri circuitum aequaliter secundum naturam, donec levissimae partes terrae in ipso concavo aquae locentur ad circulum : et sic terram sphaericam esse necesse est.