DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria princeps.
Princeps designata multipliciter. In Genesi, xvii, 15 et 10, per Saram quae interpretatur princeps, vel carbo : et recte princeps, quia et filia principis, id est, Dei Patris : et mater principis, id est, Christi, qui dicitur princeps regum terrae .
Haec autem princeps a tota Trinitate data est Ecclesiae, ut per eam princeps mundi, id est, diabolus, qui dicitur princeps, id est, principium captivitatis ejiceretur foras , scilicet a cordibus electorum. Iste enim princeps primam mulierem captivavit, sed ab ista principe captivatus est. Unde, Genes. III, 15 : Ipsa conteret caput tuum, etc, quod non solum semel, sed quotidie fit cum a viris justis ejus adjutorio diabolus expugnatur.
Dicitur autem Maria princeps, quasi principium capiens, id est, illum qui dicit, Joan. VIII, 25 : Ego principium, qui et loquor vobis. Vel, quasi primum capiens, id est, illum qui dicit, Apocal. I,8, et Isa. xlviii, 12 : Ego primus, et ego novissimus.
Vel, Dicitur princeps a principio, et a principatu. A principio : quia Christo dedit principium essendi secundum humanam naturam, quam assumpsit ex ea. Unde dicit ei Christus, Job, x, 11 : Pelle et carnibus vestisti me. A principatu: quia caelorum facta est regina in sua assumptione, et sola cum Deo principatur in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Unde et designatur per Israel, qui interpretatur princeps cum Deo. Unde Christus dicit, Osee, XIV, 6 : Ero quasi ros : Israel, id est, beata Virgo, germinabit quasi Ulium. (Quaere titulo de rore.)
Item, De hac principe dicitur, Isa. xxxii, 8: Princeps, id est, Maria, ea quae digna sunt principe cogitabit, scilicet, cogitationes pacis, et non afflictionis , Ipsa etiam cum Filio potest dici congrue princeps regum terrae : quia ad ejus principatum pertinent illi qui ut regnent in caelo, bene regnant in terra, et bene regunt se et subditos suos.