In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Unde djcit: " Ecce venio, " id est, in brevi et evidenti venio, supple, juvare pugnantes, liberare captivos, coronare victores. Et dicit : " Venio, " ut laetificentur pugnantes, vel incarcerati : multum enim gaudent tales liberandi adventu Domini. Et dicit : " Cito, " ne possent moram causari, vel ne succumbant .in paenis.
Sed quomodo dicit : " Venio cito, " cum ipse semper nobiscum sit ? Matth. XXVIII, 20 : Ecce ego vobiscum sum, etc. Responsio. Semper est nobiscum in esse conversando, sed non semper liberando, aut confortando. Tunc ergo dicitur venire, quando liberat, vel confortat: non ubi prius non erat, sed quomodo prius non erat.
" Tene quod habes, " id est, caelestis vitae conversationem et fidem, per quam accipies regni decorem. Vel,"tene " fidem, spem, et charitatem: " tene, "inquam, perseverantiam. II ad Thessal. II, 7 : Qui tenet nunc, teneat.
" Ut nemo accipiat coronam tuam. "
Hic opponitur : Aut ille erat praescitus, aut praedestinatus : si praescitus, non habebit coronam, nec ei debetur, nec eam potest amittere : si praedestinatus, sed nullus talium perit: ergo nullus eorum potest coronam amittere. Unde Augustinus in libro de Praedestinatione Sanctorum : " istorum nemo perit : ergo quisquis ex eis est, omnino non perit. "
Responsio. Hoc verbum potest intelligi de corona gratiae in praesenti, prout gratia ordinatur ad gloriam in gradu aliquo semper enim cadenti a tali statu, subrogalur aliquis in eadem gratia, secundum quod est ordinata ad certum gloriae gradum. Unde Glossa hic :" Cum certus sit numerus suorum, si quis labitur, alius ejus numero subinducitur. " Vel, potest intelligi de corona gloriae, et tunc est sensus : " Ut nemo accipiat coronam tuam, "id est, incipiat possidere gloriam tibi debitam, si perseveraveris : soli enim perseveranti debetur corona. Matth.X, 22: Qui perseveraverit usque in finem, etc.
Nota : Poenitentibus datur in praesenti . corona spinea. Matth.XXVII, 29 : Plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus. Activis corona lapidea. Psal. XX, 4 : Posuisti super caput ejus coronam de lapide pretioso. Praedicatoribus corona aurea. Eccli. xlv, 14: Corona aurea supra mitram ejus. Contemplativis corona stellarum duodecim, quae est triumphantium. infra, XII, 1 : Et in capite ejus corona stellarum duodecim.
" Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. "
Haec est tertia pars Epistolae, in qua ponitur conclusio.
Et dicuntur duo. Primo ponitur allicitivum affectus, ibi, " Qui vicerit. " Secundo, ponitur excitativum intellectus, ibi, v. 13 : " Qui habet aurem, etc. "
In primo ponitur allicitivum affectus, scilicet, praemium quod promittitur vincenti. Et promittuntur quinque. Primum est in se firmitas et stabilitas : " Faciam illum columnam. " Secundum est Sanctorum societas : " Et foras non egredietur. " Tertium est nominis Patris perpetuitas : " Et scribam super eum nomen Dei mei. " Quartum, vetustatis depositio, et gratiae novitas : " Et nomen civitatis. " Quintum, regalis et sacerdotalis dignitas: " Et nomen meum novum. "