CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Goffredi tria dicit. Primum, habitus et actus dici practicos ex objecto. Secundum, hos distingui essentialiter ex objecto. Tertium, intellectum dici practicum, non ex objecto, sed ex fine volito. Impugnat hanc. Primo, ex duobus locis Philos. et responsiones ad haec refellit. Secundo, si intellectus dicitur practicus secundum Goffr. a couditione accidentali habitus, quando scilicet voluntas ordinat actum ejus ad aliud; ergo erit talis quando actus essentialiter est practicus.
Circa (a) tertium articulum sunt opiniones. Una est talis, quod ab alio dicitur intellectus practicus, et ab alio habitus vel actus. Hoc ostenditur, quia verum operabile et non operabile sunt objecta specialia formaliter diversa, ideo per se distinguunt illa quae per se respiciunt ipsa,puta habitus et actus qui dicuntur practici, quia circa operabile. Sed intellectus non dicitur practicus nisi sit operativus, qualis non est nisi illud quod apprehendit, ordinet ad opus, quod non sit nisi motus ex appetitu finis, ita quod practicus intellectus includit in suo actu (non formaliter, ut aliquid de essentia actus, sed connotando) ordinem necessario ad desiderium finis explicite, et eorum quae sunt ad finem implicite.
Quapropter (b) cum speculabile ordinari ad opus accidat speculabili, licet non accidat ei ordinabile esse, differentia inter intellectum speculativum et practicum inde proveniens erit accidentalis, et per respectum ad aliquid exta intellectum, licet differentia bituum et actuum sit formalis secundum differentiam formalem objecti operabilis et non operabilis. Unde in tertio de Anima dicitur, quod intellectus speculativus et practicus differunt fine, et ex 6. Ethic. Bonum intellectus practici est verum confesse se habens appetitui recto. Exemplum, intellectus speculativus apprehendit sanitatem ut bonum conveniens, appetitus vero appetit illam et sequitur aliquo modo consilium intellectus practici, quod sanitas est acquirenda. Stante itaque desiderio finis, intellectus practicus ex hoc principio : Illud, per quod melius potest acquiri, est procurandum, procedit discurrendo, et terminatur discursus in ultima conclusione consilii, et totus ille discursus sicut sumit principium ex apprehensione finis desiderati, qui est primum objectum intellectus practici, ita est, ut ista inventa ad finem operetur, et ideo voluntatem finis praesupponit et ad electionem sequentem consilium ordinatur.
Contra hanc opinionem, quae ut breviter dicam, in hoc consistit, quod distinctionem intellectus practici et speculativi ponit penes finem, qui accidit objecto, sed habitus speculativi et practici differunt penes objectorum specialium differentiam formalem. Arguitur, quia de habitibus dicitur secundo Met. Finis speculativae est veritas, pra cticae autem opus. Similiter, tunc habitus practicus erit in intellectu speculativo, nec intellectus (c) illo habitu dicetur practicus, quod videtur inconveniens, quia omni habitu denominatur habens secundum naturam habitus.
Respondet ad primum (d), quod scientiae practicae finis est opus in potentia et aptitudine, inquantum ejus objectum est operabile per se; sed objectum operabile consideratur secundum illum habitum in universali, quae consideratio non sufficit ad hoc ut subjiciatur operationi in actu et in particulari. Et quia actus est melior potentia in bonis, ideo requiritur talis consideratio particularis et in actu; ista autem est per alium habitum a scientia practica, et iste habitus alius solum est in intellectu practico.
Ad secundum (e), dicitur quod denominative potest dici practicus non simpliciter, sed secundum quid, scilicet intelligendo denominationem fieri ab habitu.
Contra, igitur habitus et actus practicus possunt esse in intellectu speculativo, quia habitus vel actus ex natura sua practicus, potest esse in intellectu sine tali relatione ad actum voluntatis qualem ponit. Consequens concederet, sed alium habitum poneret posse haberi in intellectu practico ex actibus non tantum practicis, sed ex actibus intellectus practici generatum.
Contra (f), habitus practicus generatus ex actibus practicis sufficeret ad ea, ad quae ille habitus generatus ex actibus intellectus practici dirigeret, quia voluntas imperans considerationi propter talem finem, non dat aliam rationem considerationi in dirigendo, nec per consequens habitui generato ex considerationibus. Item tunc (g) multa accidentia ejusdem speciei essent in eodem. Non enim propter ordinem voluntatis, et non ordinem,potest poni distinctio specifica actus hujus et illius, similiter nec habitus.
Item tertio contra opinionem in se, subjectum (h) magis denominatur a per se conditione sui accidentis et essentiali quam a conditione ejusdem accidentali: ergo si intellectus potest dici practicus ex conditione accidentali sui habitus, puta ex ordine voluntatis ordinantis actum ejus ad aliud, multo magis potest dici practicus ex ordine essentiali actus, quo actus dicitur esse essentialiter practicus. Ideo ab eodem videtur intellectus dici practicus a quo habitus et actus, licet non ita accidentaliter dicatur illud de habitu et actu, sicut de intellectu, respectu cujus est accidens.