IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Respondet affirmative ex c. Aliud, de consecr. d. 4. et August. citato, et ex illo Joan. 1. Ego baptizo in aqua. Ratio est, quia Baptismus Joannis non fuit Sacramentum, de quo dedit Christus praeceptum, de quo habetur Act. 19. Trident. sess. 7. c. 1. Vide Nazianz. oratione 39. in sancta Lumina, Chrysost. hom. 10. et 11. in Matth. Hieronym. dialog. contra Lucifer. c. 3. et in c. 2. Joel. Ambros. lib. 1. de Spiritu sancto cap. 3. Vide Coccium 2. Tom. lib. 5. art 6. citantem pro hoc PP. Graecos et Latinos, contra haereticos novos et veteres, oppositum tenentes.
Respondeo (a), potest intelligi dupliciter Joannem baptizavisse. Uno modo, in forma Baptismi Christi, quam potuit scire a discipulis Christi, vel ab aliis audientibus hos baptizare, et tunc non diceretur proprie Baptismus Joannis, sicut nunc non dicitur Baptismus Petri vel Pauli. Istum enim errorem reprehendit Apostolus 1. ad Corinth. Et si isto modo baptizaret Joannes, planum est quod talis non esset iterum baptizandus.
Alio modo (b), potest intelligi Joannem baptizasse non in forma Baptismi Christi, sed vel in aliqua alia forma propria, scilicet in nomine venturi, vel absque aliqua forma ; et de sic baptizato satis videtur manifestum, quod erat baptizandus Baptismo Christi, tum, propter praeceptum ejus generale obligans omnes, quod praeceptum non impleverat baptizatus a Joanne (istud autem praeceptum generale fuit rationabile, quia rationabile fuit omnes obligari ad hoc, quod essent membra Ecclesiae, et ad suscipiendum signum illud commune omnibus ingredientibus Ecclesiam): tum, quia medicina praeparativa suscepta, congruum est recipere medicinam curativam; dispositione etiam inducta, congruum est adhuc induci formam principalem ; sed ille Baptismus Joannis erat sicut dispositio mere praeparativa ad Baptismum Christi, ut per illam ablutionem facilius inclinarentur homines ad suscipiendum ablutionem sibi salutarem, nec esset molestum ipsis jam ad simile exercitatis. Et hanc rationem innuit Joannes Baptista, Joan. 1. Baptizo vos aqua, (supple tantum) medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis, qui (supple) ba ptizat vos non in aqua tantum, sed in Spiritu et veritate.
Si dicatur (c), quod Magister loquitur de Baptizatis a Joanne primo modo, utente scilicet forma Christi in Baptizando, hoc non potest stare, quia infidelitas suscipientis Baptismum, non est causa sufficiens, quod oporteat eum alias baptizari, dum tamen adsit intentio suscipiendi illud, quod confert Ecclesia. Et si ergo a Joanne baptizatus non habuisset fidem Trinitatis, dum tamen intenderet recipere illum Baptismum, quem Joannes intendebat dare, (qui sic intelligendo, poterat esse verus Baptismus Christi) non erat iste postea baptizandus, cujus oppositum dicit Magister de postea baptizandis, Ad primum argumentum dico, quod non tenetur Magister, nec argumentum, quod sumitur ex Actibus 19. concludit. Verum enim est, quod non habentes fidem fuerunt baptizandi Baptismo Christi, sed non sequitur, ergo habentes fidem non erant postea baptizandi. Iste modus arguendi non tenet, nisi in causis praecisis, quod non est in proposito. Infidelitas enim non erat causa praecisa rebaptizationis Baptismo Christi, imo magis, quia prius non receperant gratiam Baptismi.
Ad secundum argumentum dico, quod major est vera, quando aliquid Sacramenti Baptismi confertur: in Baptismo autem Joannis nihil Sacramenti Baptismi conferebatur: ablutio enim exterior, sine determinatis verbis et determinata intentione prolatis, omnino nihil est Sacramenti Baptismi, sicut nec quaecumque alia balneatio.
Et si objicias, ubi ergo habet veritatem illa maxima : Ubi omis sum est aliquid, caute supplendum est ? Respondeo, vel non potest habere locum in Sacramento vere uno, quia duobus concurrentibus ad istud Sacramentum, alterum sine altero nihil est Sacramenti, quia alterum sine altero nec significat gratiam, nec efficit, et tunc exponenda est illa maxime de diversis Sacramentis ordinatis, cujusmodi sunt ordinatio in Diaconum, Subdiaconum et hujusmodi, et de talibus est ibi sermo. Vel si possibile est in aliquo Sacramento vere uno, unam partem esse sine alia, puta in Eucharistia, (loquendo de speciebus panis et vini,)
ibi locum habet illud, quod omissum est, est supplendum.
Sed in proposito non, quia ablutio Joannis nihil erat Sacramenti Baptismi: ideo non valet.