Hic ostendit processum malorum quantum ad corpus; et circa hoc duo facit. Primo proponit eorum processum. Secundo processus terminum, in laqueo, circa primum tria facit. Primo proponit cum quibus insidietur, ibi, cum divitibus.
Secundo, contra quos: ut interficiat innocentem.
Tertio quomodo insidiatur, insidiatur in abscondito, dicit ergo. Mali non contenti locutione, laborant perficere, unde sedet in insidiis, cogitans quomodo noceat aliis. In occultis, propter simulationem: Eccl. 11: multae insidiae sunt dolosi. Cum divitibus, idest consiliariis: Eccl. 13: venatio leonis onagri in eremo, sic pascua divitum pauperes. Hieronymus habet juxta vestibulum, idest cameram suam.
Contra quos ostendit? certe contra innocentes: unde ut interficiat innocentem, corporaliter vel spiritualiter: Exod. 23: insontem et justum non occides. Et contra pauperes; unde oculi ejus in pauperem respiciunt: isa. 3: quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Glossa, Antichristus cum divitibus habebit consilium contra pauperes. Hieronymus habet, oculi ejus in robustos, quia pauperes in temporalibus non sunt robusti, sed in spiritualibus: job 16: hostis meus terribilibus oculis intuitus est me.