CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Utrum prosperitas et adversitas aliquo modo referantur ad mortem secundum felicitatis rationem ?
Haec tamen quae dicta sunt, quamdam tribuunt quaestionem. Ei enim qui bene vixit usque ad senectutem, et mortuus est semper secundum rationem vivens, contingit multas transmutationes accidere circa filios et amicos. Et contingit hoc quidem ipsorum bonos esse et potiri vita cum honorationibus et praemiis, quae est secundum dignitatem ipsorum. Hoc autem contingit vivere contrario, quod scilicet vel si boni sunt, vel si mali sunt, forte secundum dignitatem vitae eorum honorationibus non praemiantur. Et manifestum est quod contingit filios et pronepotes se habere ad patres secundum multas dissimilitudinum dissensiones : et tunc ex utraque parte videtur inconveniens. Inconveniens enim videtur si cum transmutationibus filiorum et amicorum simul se habet, etiam transmutetur mortuus ad sensum tristitiae vel delectationis, quia nullum sensum habet, et quod tali transmutatione aliquando quidam fiat felix successibus adversis. Si autem non dicamus transmutari mortuum ad bona vel mala conjunctorum, iterum inconveniens obviabit : quia quod ea quae sunt filiorum secundum affectum non superveniat patribus secundum omne vel quoddam tempus, est dicere contra pietatem quae praecipua virtutum est. Impius enim est, cui nullo tempore bona et mala superveniunt conjunctorum.
Tamen hanc quaestionem ad praesens dimittimus, et ad primam redimus, qua quaerebatur, si finis mortis in judicio perfectae felicitatis esset inspiciendus : quia si illud solvatur, solutum erit cum illo etiam quod tunc quaesitum, est. Si enim utique secundum Solonem oportet finem videre, et tunc beatificari unumquodque, non beatitudine qua tunc existat beatus cum mortuus sit, sed beatitudine qua prius erat beatus, quae sine interpositione miseriae ad mortem continuata est aequaliter, non judicabitur valde inconveniens si pro tempore quando felix est et feliciter operatur, non vere dicitur felicitas in eo existere, sed in morte quando extremae subjacet felicitati, vera et perfecta dicitur ejus felicitas. Causa autem dicti quare haec dixit Solon, fuit, quia vidit quod felicitas est de numero permanentium, et ideo secundum virtutem sui inesse non potest transmutabili, propter transmutationes quae continue fiunt in ipso. Dicimus enim felicitatem nequaquam transmutabiiem. Fortunas autem multorum multoties videmus recirculari circa eosdem. Et manifestum est quod si sequamur fortunas, ita quod dicamus fortunas esse de esse felicitatis, eumdem hominem modo dicemus esse felicem, et rursus miserum, et hoc multoties fieri circa ipsum. Si autem sic dicamus, dicemus felicem debiliter fieri natum in principiis felicitatum, sicut chamaeleon ad omne accidens variabilis. Chamaeleon animal est in nihil potens nisi in formicas quas devorat : ad omnia alia mutabile est, quod ex tenuitate congelata spiritu sensum amittit et motum. Et color ejus variatur ad omne quod contingit ipsum.