In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Qui vicerit. " Haymo : "Tentamenta diaboli, concupisceutias mundi, et delectationes carnis. "
" Faciam illum columnam, " id est, firmum in se, et fortem in opere, et sustentationem aliorum imbecillium exemplo et doctrina. Jerem. 1, 18 : Dedi te hodie in ciuitatem munitam, et in columnam ferream. Vel sic : " Faciam illum columnam in templo Dei mei, " id est Praelatum in Ecclesia Dei, rectum in judiciis, fortem in adversis, planum in conversatione, erectum in contemplatione, rotundum caelestium et perfectorum bonorum intentione, alios supportantem compassione. Vel sic : Praelatus debet esse sicut columna : firmus per fidem, 1 rectus per aequitatem, erectus per bonam intentionem, sublimis per contemplationem, planus per mansuetudinem: sustentans alios per verbum consolationis, per suffragium orationis, per exemplum bonae actionis. Tales erant Jacob et Cephas et Joannes qui videbantur columnae esse . In aedificio autem Ecclesiae alii columnae lapideae per fidei firmitatem, alii argenteae per eloquentiae venustatem, alii aureae per sapientiam, alii aereae per praedicationem.
Notandum, quod Salomon antiquitus in templo fecit columnas de aere fortissimas ad pondus templi sustinendum . Nunc autem fiunt columnae de festucis quae statim franguntur, et magis indigent portari quam portare. Isa, III, 4 : Dabo pueros principes eorum, effaeminati dominabuntur eis." Et foras non egredietur, etc. "
"Foras, " id est, a Sanctorum societate, vel a justitia ad peccatum mortale, vel hominibus saeculi se conformando, vel negotiis saecularibus se implicando " amplius, " quia usque ad mortem perseverabit in justitia. Eccli. IV, 33 : Usque ad mortem certa pro justitia. Vel sic : " Et non egredietur amplius, " id est, nullis persuasionibus, vel terroribus inimici acommuni felicitate patriae avelletur.
" Et scribam super illum, "
Scilicet super eum qui vicerit, " nomen Dei mei, " id est, Patris. Quasi diceret : Faciam illum esse filium Dei mei : ut sicut ego sum Filius per naturam, ita sit ipse filius per gratiam. Et dicit: " Scribam. " Quod enim dicitur, cito transit : quod scribitur, diu manet. idem est ergo ac si dicat : in sempiternum tribuam, quod dicatur et sit filius Dei. Hoc nomen portabat Sacerdos in lamina aurea super frontem . Et dicit : " Super illum, " ad signandum quod nomen Dei bonum venit desuper, dono Dei, non nostris meritis. Hoc est nomen de quo dicitur in Psalmo LXXXI, 6 : Ego dixi: Dii estis. Vel sic : " Scribam super illum nomen Dei mei, " id est, indebiliter imprimam notitiam divinitatis, quae est vita aeterna .
" Et nomen civitatis Dei mei, novae Jerusalem. "
Id est, notitiam caelestis patriae, vel triumphantis Ecclesiae, quae est nova innovatione gloriae. Vel sic : " Nomen civitatis novae Jerusalem, " id est, Ecclesiae, ut sint et nominentur cives Ecclesiae. Jerusalem interpretatur visio pacis, et significat Ecclesiam cujus nomen scribitur super electos, qui hic sunt in visione pacis per fidem, et in futuro erunt per speciem. Et dicitur nova : quia intendit spiritualibus, non temporalibus quae sunt vetusta. Vel, nova novitate gratiae in exspoliatione veteris hominis, et induitione novi. II ad Corinth. V, 17 : Vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova. Et est sensus : Faciam eum pacificum, et ex omni vetustate peccati exspoliatum, et caelesti gratia innovatum.
" Quae descendit de caelo a Deo meo. "
Hic quaeritur, Quomodo descendit, cum potius videatur ascendere ? Sancti enim ascendunt in caelum, non descendunt inde.
Responsio. Haymo dicit, quod Ecclesia dicitur descendere de caelo : quia quidquid habet Ecclesia boni, a Deo descendit. Jacobi, I, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum, etc. Vel dicitur " descendere de caelo " in suo capite, scilicet, Christo, cui est unita per fidem. Vel, " Descendit de caelo " secundum partem : quia Angeli descendunt ad informationem nostram. Genes. XXVIII, 12 : Vidit Jacob scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum : Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam.
" Et nomen meum novum, "
Supple, scribam super eum qui vicerit : ut scilicet a me qui vocor Christus ex tempore, vocetur et ipse Christianus, id est, unctus gratia Spiritus sancti : sicut rex et sacerdos. Quasi diceret: Faciam eum regem et sacerdotem. De pri- mo, Psal. lxxxviii, 21 : Inveni David servum meum, etc. De secundo, Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Vel, " Nomen meum novum, " quod est pauper, vilis, et abjectus. Nota : Antiquum nomen ejus fuit, quod fuit ab aeterno dives, et gloriosus : sed hoc est innovatum in Ecclesia militanti, quando simul factum est in unum dives et pauper. Hoc nomen scriptum est super electos, ut pro Christo dicantur beati. Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu. Vel, " Nomen meum novum, " quod est Samaritanus qui infudit vinum et oleum vulneribus sauciati, scilicet, vinum correctionis, et oleum consolationis. Isa. lxi, 3 : Ut ponerem, scilicet consolationem, lugentibus Sion.
" Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. "
Quasi diceret: Omnibus dico, non uni.
" Et Angelo Laodiciae Ecclesiae scribe : Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei. "
Haec est septima Epistola.
Et continet tria, scilicet, exordium, narrationem, et conclusionem. Primum ibi, " Et Angelo Laodiciae. " Secundum ibi, v. 15 : " Scio opera tua. " Tertium ibi, v. 21 : " Qui vicerit. "
In prima parte dicuntur duo. Primo dicit cui scribit. Secundo, cujus auctoritate hoc facit, ibi, "Haec dicit Amen. "