13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Adest dies laetitiae
In Viennae provincia,
Quo Severo rex gloriae
Beata dedit gaudia ;
Concordet ergo curiae
Coeli praesens ecclesia,
Quae gaudet vase gratia,
Quod provexit ab India.
In 1. Nocturno.
Invitatorium.
Venerantes redemptoris
Christi mirabilia
Exsultemus confessoris
Severi pro gloria.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ortus claris parentibus
Et vallatus divitiis,
Adbaesit spretis omnibus
Salvatoris consiliis.
2. Parentum morte praevia
Sua pie distribuit,
Firmus fidei gratia
Vana statim abhorruit.
3. Christi corde gestans fidem
Crucemque portans corpore,
Severus severus idem
Vixit omni tempore.
Respcrasoria.
1. Leva vocem,
fidelis concio,
Atque sancti
Severi gratia
Lauda Deum
trino tripudio,
Vocis sonet
concors discordia,
Ut lingua, mens
simul et actio
Pari semper
concordet gratia.
V. Tale tenens
sanctus tripudium
Sublimatur
ad sacerdotium.
2. Egrediens
de terra presbyter
Ut Abraham
fideles docuit,
Ut pareant
Deo feliciter
Faciendo
jussa, quae posuit,
Despernendo,
quae Christus noluit.
V. Cum Viennam pervenisset,
Loca lustravit varia,
Et cum de longe venisset,
Quievit in Vogaria.
3. Ostendit venerabilis
Arhor ritu fanatico,
Quantum sit sanctus utilis,
Qui verbo dedit mystico,
Gentilitatis sterilis
Multos convertit illico.
V. Qui fanatice credebant
Dignitatem arboris,
Jam conversi succidebant
Hanc de loco memoris.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Arbor succisa pellitur
Et Albani construitur
Martyris jam ecclesia
Hic inventa pecunia.
2. His patratis
venit ad moenia
Civitatis
peragrans spatia,
Transit pontem
et templum reperit,
Quod sic stare non deserit.
3. Centum deos vocabatur
Idolorum servitus,
Dum sanctus Deum precatur,
Subvertitur coelitus,
Locus quoque, quo manebant,
Non apparet penitus.
Responsoria.
1. Nomen Christi
viso miraculo
Recipitur
ab illo populo,
Idolorum
pulsa versutia
Incipitur
statim ecclesia
In martyris
Stephani nomine
Propulsato
profano numine.
V. Vas argenti
de terra foditur,
Peccania
plenum accipitur,
Expenditur
pars in operibus
Et pars datur
Christi pauperibus.
2. Adest Germanas pontifex
Romam pergens,dum opifex
Haec facit aedificia,
Sed praesulis instantia
Non complentur haec omnia,
Donec ipse redierit,
Quamvis plebs contradixerit.
V. Praestolatur
reditus praesulis,
Sed non paret
Severus populis.
3. Res miranda,
fides exstollitur
Notitiae
viso miraculo,
Connominant
se dato osculo,
In stuporem
plebs videns ducitur,
V. Divinitus
datur cognitio,
Alterutrum
cum ostenatio.
In 3. Nocturno.
Antiphouae.
1. Praeparatur
plebis processio,
Ut Stephani
condat reliquias,
Sed cerei
nequit accensio,
Ut habeat
sanctus inducias.
2. Tandem dum idem iterat,
Plebs devote peragere,
Germani, qui decesserat,
Corpus constat exsistere
Civitatis prae foribus,
Quod denuntians omnibus
Ipsos facit procedere
Severus sancti funere.
3. Sic completur
mutua sponsio,
Officium
luminis redditur,
Ecclesiae
et dedicatio
Et in plebe
fides extollitur.
Responsoria.
1. Duobus templis conditis
tertium aggreditur
Medio montium colle,
quae arx vulgo dicitur,
Statua tantum erepta
prius ibi frangitur.
V. Trinitatis in honore
dum templum construitur,
Occultatum pravo more
aurum inde legitur.
2. Venerandas cum honore
Reliquias collocat
Laurentii et errore
Pulso Deum invocat,
Nec mirum, si obsecrat,
Cui locum consecrat.
V. Ut fidelis dispensator
Partem dat pauperibus,
Ardet sicut incitator
Sanctus in coelestibus.
3. Supernae matris gaudia
Repraesentet ecclesia,
Dum festa colit annua
Pro perpetua gloria
Severi, quam hic meruit,
Dum sic templa constituit ;
Clarus sanctus miraculis,
Exemplum praebens populis,
V. Fugiebat
daemonum legio
Imminente
sancti vestigio.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Severus severissime
Corpus suum edomuit,
Sic suus praestantissime
Spiritus carni praefuit.
2. Rerum hunc temporalium
Possessio non polluit,
Qui contempto peculio
Nihil sibi retinuit.
3. Meridiano daemoni
Severus mittens litteras
Dicens: tuis insidiis
Ligatum statim deseras;
Obtinuit, quod voluit,
Mandatis daemon paruit.
4. Rerum actorem [propere]
Praecepit benedicere
Vinctos, quos traxit libere
Brunebildis de carcere.
5. Discurrens per ecclesias
Suo labore conditas
Deo referens gratias
Horas complebat debitas.
Ad Benedictus.
A. Severus expiravit,
Ipsum corona gloriae
Salvator coronavit,
Ipsum laudemus hodie,
Quem Deus sublimavit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O stella coeli fulgida,
Nostrum Severe gaudium,
Corda nostra fac fervida
Ad diligendum filium
Dei, qui post exsilium
Se nobis det in praemium.