CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Circa tertium articulum. In isto articulo Doctor respondet ad secundum quaesitum quod erat: An scientia practica diceretur practica per se, ex ordine ad praxim ut ad finem? Et sensus tituli quaestionis est, videlicet, a quo scientia habet ut dicatur practica. An a fine, an ab objecto? an ab aliquo alio? Et non quaeritur hic de principio formali a quo formaliter dicatur practica, quia certum est quod scientia practica formaliter et intrinsece dicitur practica ab extensione aptitudinali, de qua supra. Sed quaeritur hic, a quo scientia habet ipsam extensionem aptitudinalem, sive quid est illud quod dat scientiae ut sit extensiva ad praxim? an praxis? an objectum? an aliquid aliud? Et tandem Doctor concludit, quod scientia practica a quo habet entitatem effective, ab eodem etiam habet talem extensionem. Sed quia ab objecto operabili habet entitatem, ita ab illo habet quod est esse practicum, et sic secundum Doctorem dicitur practica ab objecto circa quod est.
Sed antequam probet opinionem suam, prius recitat opiniones varias in ista positione, quarum prima est Goffredi de fontibus. Et quia positio istius Doctoris est satis difficilis, ideo expono illam ut facilius intelligatur : Una est talis, quod ab alio dicitur intellectus practicus, et ab alio habitus vel actus.
Ad quod intelligendum suppono primo secundum istum, quod intellectus ut nudus omni cognitione, non dicitur neque practicus neque speculativus, quia est sicut tabula rasa, etc. Secundo suppono, quod intellectus consideret sanitatem ut bonum conveniens, et consideret ens inquantum ens, vel Physicalia ut hujusmodi, vel Mathematicalia ut hujusmodi. Prima consideratio dicetur practica, quia circa operabile, nam sanitas est verum operabile, quia nata acquiri in nohis. Secunda consideratio dicetur speculativa, quia circa tantum speculabile et nullo modo operabile, nam physicalia et Methemalicalia ut hujusmodi, non ordinantur ad opus, id est quod consideratio eorum non dirigit voluntatem ut talia acquirat sibi, nam talis consideratio est sola speculatio illorum.
Operabile ergo ut hujusmodi, et speculabile ut hujusmodi, distinguunt per se actum practicum et actum speculativum, et ex consequenti habitum practicum et speculativum, qui causantur ex illis actibus. Habitus ergo practicus et actus dicuntur per se practici ab objecto operabili. Et habitus speculativus et actus dicuntur speculativi ab objecto nullo modo operabili, sed ab objecto omnino speculabili.
Tertio suppono, quod intellectus practicus dicitur ab alio practicus, quam ab illo habitu vel actu practico. Nam primo intellectus considerat sanitatem ut bonum conveniens. Secundo, voluntas appetit illam explicite, et media ordinata ad illam implicite. Tertio, imperat intellectui ut discurrat per media, ordinata ad acquisitionem sanitatis, quousque ostendat sibi medium conveniens ad sanilatem acquirendam, et sic intellectus tandem invenit quod diaeta est medium conveniens. Talis cognitio, quae dictat voluntati ut eligat diaetam, si vult acquirere sanilatem, dicitur practica accidentaliter, quia ordinat sanitatem ad opus et accidit sibi sic ordinari, et a tali cognitione, et similiter a cognitione sanitatis ut actu ordinatur ad opus, dicitur vel denominatur intellectus practicus. Et hoc est quod dicit, quod intellectus practicus includit in suo actu non essentialiter, sed tantum connotando ordinem ad desiderium finis explicite, et eorum quae sunt ad finem implicite, id est quod cognitio practica accidentaliter quae est cognitio diaetae, ordinat ad sanitatem vel includit sanitatem, ut supra, connotando scilicet quod voluntas velit explicite sanitatem et media implicite, etc.
(b) Quapropter cum speculabile ordinari ad opus, etc. Dicit, quod intellectus practicus non dicitur practicus a consideratione sanitatis in se, et non ordinate ad opus, imo ut sic, dicitur intellectus speculativus.
Accidit enim sanitati actu non ordinari ad opus, et talis consideratio quae est ad sanitatem, cum non ordinatur ad opus dicitur accidentaliter speculativa et ab illa dicitur accidentaliter intellectus speculativus. Sed consideratio respectu sanitatis ut actu ordinatae ad opus (modo prius exposito) est practica accidentaliter, quia denominatur ab illo quod accidit sanitati in se, scilicet ordinari ad opus, et tali consideratione dicitur intellectus practicus. Sed habitus et actus practici et speculativi per se distinguuntur penes objecta formalia per se, quia practicus dicitur ab operabili per se ut a sanitate, speculativus dicitur a speculabili per se ut ab ente.
(c) Nec intellectus illo habitu diceretur practicus, etc. Dicit enim Doctor quod videtur inconveniens, quod aliquis habitus qui est per se practicus subjectetur in intellectu, et tamen intellectus ab illo non denominetur practicus, sicut quod albedo sit in homine et quod per illam non dicatur albus.
(d) Respondet ad primum, etc. Exemplum, objectum a quo denominatur scientia practica, et similiter aclus illius scientiae est operabile per se, ut sanitas in se. Finis illius scientiae est opus in potentia, quia sanitas est apta poni in opus et ordinari, quod autem actu ordinetur accidit ei, et consideratio illius objecti operabilis ut hujusmodi, et consideratio illius tantum in universali: et talis consideratio non sufficit ad hoc ut sanitas acquiratur, patet ut supra, ideo requiritur consideratio particularis, et in actu, quae est consideratio diaetae ut supra. Ista consideratio est per alium habitum a scientia practica, .nam est per habitum acquisitum ex actibus practicis accidentaliter, ut dixi supra. Et ista cognitio et habitus denominant ipsum intellectum practicum, id est quod per hujusmodi denominatur practicus, et hoc tantum accidentaliter, modo praeexposita.
(e) Ad secundum dicitur, quod denominative, etc. Doctor iste dicit, quod ille habitus qui est per se practicus, denominat habitualiter ipsum intellectum in quo est non simpliciter, sed tantum secundum quid, id est quod per illum habitum non dicitur intellectus simpliciter practicus, nec per actum practicum per se dicitur intellectus actualiter practicus, sed tantum secundum quid, sed dicitur simpliciter practicus habitualiter, ab habitu practico accidentaliter. Similiter dicitur simpliciter practicus et actualiter ab actu practico accidentaliter, ut dixi supra.
Expono tamen hanc litteram de verbo ad verbum. Cum dicit primo, quod ab alio dicitur intellectus practicus, et ab alio habitus vel actus practicus, id est intellectus non dicitur practicus proprie ab habitu vel actu per se practico, qui habitus vel actus per se practicus, dicitur per se practicus ab objecto per se practico: et a tali intellectus non dicitur practicus, sed ab alio, scilicet habitu vel actu, puta ab actu accidentaliter practico, ut infra patebit. Sequitur : quia verum operabile et non operabile, id est objectum per se operabile sive aptum natum attingi per opus ut sanitas, et objectum per se non operabile, id est objectum nullo modo ordinabile ad opus, sive nullo modo altingibile sive acquisibile per opus, ut objecta per se speculabilia ut caelum sive astra et hujusmodi: talia objecta sunt objecta specialia formaliter diversa, id est quod objectum ordinabile ad opus, et objectum nullo modo ordinabile ad opus sunt formaliter et essentialiter distincta per proprias rationes formales et specificas, constituentes in tali esse objectali, scilicet operabili et speculabili.
Sequitur : Ideo per se distinguunt illa quae per se respiciunt ipsa, id est quod habitus practicus habet ab objecto per se operabili, quod dicatur per se practicus, et per consequens habet ab ipso effective, scilicet quod distinguatur per se ab habitu speculativo: et similiter habitus speculativus, sicut habet effective ab objecto speculabili quod sit talis, ita effective habet ab ipso, ut per se distinguatur ab habitu practico. Dicit ergo, quod illa objecta, scilicet ens verum operabile et ens verum non operabile per se distinguunt, scilicet effective illa, id est habitus et actus practicos et speculativos, quae scilicet habitus et actus per se respiciunt ipsa, scilicet objecta, et respiciuntur, id est vel ordinantur vel causantur ab ipsis objectis.
Sequitur : Sed intellectus non dicitur practicus, etc. Id est, quod intellectus non dicitur practicus ab illo habitu per se practico, qui per se respicit operabile per se, quia per talem habitum vel actum non dicitur intellectus operativus: tunc enim dicitur operativus, quando objectum quod actu apprehendit, puta sanitatem, ordinat ad opus, id est quod quando habet cognitionem actu directivam ad opus, puta ad media ad sanitatem, tunc per illam dicitur operativus. Sequitur : Quod non fit nisi motus ex appetitu finis, id est quod nunquam habetur cognitio medii ordinati ad finem, puta ad sanitatem, nisi prius voluntas petierit ipsam sanitatem, quia stante tali appetitu imperat intellectui ut quaerat media ad illam acquirendam, quibus inventis, cognitio talium mediorum dicitur vere practica, et per illam intellectus dicitur vere practicus et vere operativus, quia habet cognitionem actu dirigentem ad opus.
Sequitur : Ita quod practicus intellectus includit in suo actu, scilicet vere practico (qui est cognitio mediorum ad finem) non formaliter, ut aliquid de essentia actus, sed connotando ordinem necessario ad desiderium finis explicite, et eorum quae sunt
ad finem implicite, id est quod actus quo intellectus dicitur practicus, necessario connotat ordinem ad desiderium finis, id est quod voluntas prius vult finem explicite, et postea, quae sunt ad finem implicite: prius enim vult sanitatem explicite, et post media implicite, et ideo imperat intellectui, ut inveniat media explicite ordinata ad sanitatem. Et sic talis ordo voluntatis ad finem explicite et mediorum implicite includitur in actu vere practico sive necessario praeexigitur, et talis ordo non est de essentia actus, quia ordo talis ad desiderium finis, etc. est in voluntate appetente, et actus practicus in intellectu, sed tantum praeexigitur. Nisi enim prius voluntas vellet sanitatem explicite et media implicite, non haberetur cognitio medii explicite, quae dicitur actus vere practicus.
Sequitur : Quapropter cum speculabile ordinari ad opus accidat speculabili, etc. Hic non accipit speculabile simpliciter, quod nullo modo ordinabile est ad opus, sed accipit speculabile secundum quid, scilicet pro omni eo quod actu non ordinatur ad opus, licet tamen sit ordinabile; sic sanitas in se considerata dicitur speculabilis, et accidit sibi quod actu ordinetur ad opus, quod tunc contingit, quando voluntas prius vult ipsam explicite et media implicite, et habita cognitione medii necessarii, tunc talis cognitio est ordinativa sanitatis ad opus, id est dirigit voluntatem ad volendum efficaciter medium per quod acquiritur sanitas, et sic ordinari actu accidit sanitati, ordinabile vero non accidit, sicut actu ridere accidit homini, licet risibile non accidat.
Sequitur : Differentia inter intellectum practicum et speculativum, etc. Id est, quod cognitio sanitatis ut actu ordinatur ad opus, est accidentalis, quia respicit sanitatem non absolute, sed sub isto respectu accidentali quod est actu ordinari ad opus, et dicitur practica accidentalis; et cognitio sanitatis ut actu non ordinatur ad opus, est accidentalis, quia respicit sanitatem sub illo respectu quod est actu non ordinari ad opus, sicut consideratio hominis sub isto respectu quod est actu ridere, vel sub isto respectu quod est actu non ridere, est consideratio accidentalis. Dicit ergo, quod differentia inter cognitionem qua cognoscitur, puta sanitas ut actu ordinatur ad opus,et cognitionem qua cognoscitur ipsa sanitas, ut actu non ordinatur ad opus, est tantum accidentalis, et prima dicitur practica accidentalis, et secunda dicitur speculativa accidentalis. A prima dicitur intellectus proprie et simpliciter practicus, a secunda vero dicitur speculativus tantum secundum quid, quia per respectum ad aliquid extra intellectum, scilicet per respectum ad ordinem ad desiderium finis explicite, et eorum quae sunt ad finem implicite, et sic dicitur cognitio practica accidentalis vel non, includendo talem ordinem, quia tunc est considerare sanitatem ut actu non ordinatur ad opus.
Sequitur : Licet differentia actuum, etc. Id est, differentia habitus per se practici et habitus per se speculativi, differentia scilicet essentialis sive formalis, accipitur effective, scilicet ab objecto per se operabili, et ab objecto per se speculabili, ut supra patuit; et loquitur hic de speculativo simpliciter, qui respicit objectum nullo modo ordinabile ad opus.
Sequitur : Unde in tertio de Anima, text. comment. 49. dicitur quod intellectus speculativus et practicus differunt fine, quae auctoritas potest intelligi de fine remoto, et sic accipitur habitus practicus per se, et speculativus per se et simpliciter, qui differunt fine remoto, scilicet objectis, quia finis remotus habitus per se practici est verum operabile, et finis speculativi verum nullo modo operabile. Potest etiam intelligi de fine proximo, et sic habitus accidentaliter practicus respicit verum operabile, ut actu ordinatur ad opus, modo praeexposita, et habitus accidentaliter speculativus respicit verum operabile, ut actu non ordinatur ad opus, ut supra dixi.
Vel potest tertio exponi. quod habitus vere practicus, a quo intellectus simpliciter denominatur practicus, respicit verum operabile, puta sanitatem. non tantum ut bonum conveniens naturae, sed ut tale bonum actu ordinatur ad opus: quod tunc est quando stante desiderio sanitatis explicite, et mediorum ad sanitatem Implicite, dictat voluntati de medio necessario ad sanitatem, et sic connotat ordinem, de quo supra, et habitus speculativus non per accidens, de quo supra, nec simpliciter speculativus, quia talis respicit objectum nullo modo operabile, sed speculativus secundum quid, licet non per accidens, qui respicit puta sanitatem, ut simpliciter bonum conveniens naturae. Speculativus vero secundum quid et per accidens respicit sanitatem, ut actu non ordinatur ad opus, actu enim non ordinari accidit sanitati ut supra dixi. Habitus ergo proprie et simpliciter practicus, sed non per se practicus, sed tantum accidentaliter practicus differt fine ab habitu secundum quid speculativo, licet non per accidens, quia finis practici simpliciter est sanitas ut actu ordinatur ad opus, et finis specula livi secundum quid est sanitas, ut bonum conveniens naturae.
Sequitur, et 6. Ethic. cap. 3. Bonum intellectus practici est verum, confesse se habens appetitui recto, quae sic debet intelligi : finis intellectus practici (accipit enim ibi bonum pro fine) est verum, sive ens verum operabile confesse, id est conformiter se habens appetitui recto, id est quod talis finis, pula sanitas est regulativa sive conformativa appetitus recti, id est quod voluntas non potest recte velle, nec recte imperare potentiis aliis, nisi in eliciendo actum conformetur primo fini ut regulativo remoto, et considerationi fini ut regulativo minus remoto, et considerationi mediorum ad finem ut regulativo proximo; quae consideratio mediorum dicitur simpliciter practica, et ex multis talibus considerationibus causatur habitus simpliciter practicus. Primum tamen conformativum sive regulativum appetitus recti est finis operabilis, vel consideratio illius finis (quae dicitur practica per se, et ex multis talibus causatur habitus per se practicus, ut supra dixi, quasi in principio) quia a fine operabili sumuntur principia per se practica et conclusiones per se practicae, et etiam ab ipso fine concluduntur omnia media ad finem ordinata, et cognitio mediorum dicitur simpliciter practica, ut supra dixi. Bonum vero sive finis intellectus speculativi simpliciter erit verum, nullo modo operabile, nec per consequens conformalivum sive regulativum alicujus appetitus, sed erit praecise in speculatione talis finis, etc.
Sequitur exemplum : Intellectus speculativus secundum quid tantum apprehendit sanitatem ut bonum conveniens, id est quod apprehensio sanitatis ut boni convenientis, est speculativa secundum quid, et ab illa apprehensione intellectus dicitur speculativus secundum quid, et appetitus scilicet voluntas, appetit illam ut bonum sibi conveniens, et sequitur aliquo modo consilium intellectus practici, quod sanitas est acquirenda, id est quod consideratio sanitatis, ut boni convenientis, dictat voluntati ut velit illam. Et nota, quod consilium intellectus practici (quod nihil aliud est, nisi consideratio practica simpliciter) non est dictare absolute de sanitate) quia de fine non est consilium, sed est dictare de mediis ad sanitatem ; consilium ergo intellectus practici est cognitio mediorum ad finem quae dictat voluntati ut si vult sanitatem efficaciter, quod eligat talia media. Et ab ista consideratione dicitur intellectus simpliciter practicus.
Sequitur : Stante ergo desiderio finis, intellectus practicus ex hoc principio, scilicet : Illud per quod melius potest acquiri, est procurandum, procedit discurrendo , et terminatur discursus in ultima conclusione consilii, ista enim sunt per ordinem. Primo est apprehensio sanitatis ut boni convenientis, et talis apprehensio dicitur speculativa secundum quid. Secundo voluntas appetit sanitatem distincte et media confuse tantum, quia intellectus ostendit primo quod sanitas est bonum acquisibile per media. Tertio intellectus habet propositionem quiescentem in ipso, quod illud medium est procurandum sive efficaciter volendum, per quod melius potest acquiri sanitas. Et licet talis cognitio sit practica, quia tamen non est immediate ordinativa ad opus, non dicitur simpliciter praclica, nec ab illa dicitur intellectus simpliciter practicus. Quarto voluntas imperat intellectui, ut discurrat per omnia media et ostendat sibi medium convenientius. Quinto intellectus sic discurrit, et tandem invento medio in fine discursus, tunc consulit voluntati ut eligat tale medium, et illud consilium nihil aliud est nisi cognitio illius medii, quae est regulativa sive dictativa voluntati, ut eligat medium tale si vult sanitatem: et talis cognitio cum sit immediate ordinativa ad opus, dicitur simpliciter praclica, et ab ista dicitur intellectus simpliciter practicus ut supra dixi, et nunquam iste nominat intellectum practicum, nisi per hujusmodi cognitionem. Et licet quandoque videatur nominare intellectum practicum ante hanc cognitionem, non tamen nominat ipsum actualiter practicum nisi habita ista, licet sit practicus ante istam tantum in potentia, et quandoque remota ut cum tantum considerat finem, et quandoque proxima ut cum discurrit per media.
Sequitur : Et totus ille discursus, qui scilicet est per media, sicut sumunt principium ex apprehensione finis desiderati, qui est primum objectum intellectus practici, patet, quia cognita sanitate ut bono conveniente, voluntas vult illam et imperat intellectui ut inveniat media; tunc intellectus a tali fine sic desiderato, sumit principium discursus, et unum principium erit, scilicet illud per quod sanitas melius potest acquiri, et efficaciter eligendum: stante hoc principio, discurrit per omnia media, et ipso invento concludit, sed per hoc medium melius potest sanitas acquiri ; ergo hoc medium est eligendum.
Et hoc est quod sequitur : Ita ut ista inventa, scilicet media, ad finem operetur, id est quod intellectus practicus inventis mediis dictat voluntati ut eligat illa media quibus finis acquiritur, et tale dictare est ad finem operari, quia est ordinare media debita ad finem, et ideo voluntatem finis praesupponit, scilicet ipse intellectus practicus ; et ad electionem sequentem consilium ordinatur, id est quod intellectus practicus sive cognitio simpliciter practica, quae pro tanto dicitur consilium, pro quanto dictat de electione mediorum ipsi voluntati, quae electio proprie sequitur consilium.
Contra hanc opinionem. Hic Doctor contra duo arguit. Primo contra illud quod habitus per se practicus et per se speculativus, dicuntur tales per se ab objectis. Contra hoc arguit Doctor, quia secundo Metaphys. text. comm. 2. finis speculativae est veritas, practicae autem opus: ergo dicuntur tales a fine, non autem ab objectis. Et haec instantia est tantum ad hominem, quia Doctor vult quod habitus dicatur per se practicus ab objecto et non a fine in ratione finis, sed a fine in ratione objecti ut infra patebit: et habet ipsam solvere, scilicet quod finis est duplex, scilicet remotus qui est objectum, et proximus qui est opus sive praxis, quae elicitur circa objectum, et de hoc infra.
Tamen pro quanto auctoritas est contra opinionem Goffredi. Respondet ipse Goffredus distinguendo, quod duplex est opus, scilicet in potentia et in actu: et vult dicere, quod cognitio per se practica sive habitus per se practicus respicit objectum, puta sanitatem ut est objectum simpliciter operabile, id est ut est aptum acquiri per opus, et a tali objecto dicitur per se practicus, et hoc modo opus in potentia sive objectum illud ut operabile, est finis habitus praclici. Cognitio vero quae respicit opus in actu, id est quae respicit objectum, puta sanitatem ut actu ordinatur ad opus (quod tunc fit, quando talis cognitio est respectu medii, ut supra dixi) a tali cognitione dicitur intellectus simpliciter practicus, quia per talem cognitionem dicitur operativus, modo praeexposito. Prima enim consideratio quae respicit tantum sanitatem, ut praecise ordinabilem ad opus non sufficit ad hoc, ut objectum subjiciatur operationi in actu et in particulari: patet, quia talis cognitio nullo modo dictat de mediis, per quae objectum actu acquiritur sive per quae finis desideratus a voluntate actu acquiritur ; quia ergo actus melior est potentia in bonis (melius est enim simpliciter esse actu justum quam potentia) ideo requiritur talis consideratio particularis et in actu, id est quae dictet de medio particulari per quod in actu acquiratur finis, qui erat acquisibilis in potentia. Dicitur enim consideratio actualis et particularis ex hoc solo, quia dictat de medio particulari, etc.
Et licet consideratio finis in se sit particularis, non tamen dictat de medio particulari per quod actu acquiritur finis, ideo ponit considerationem medii esse simpliciter practicam, et habitum causatum ex hujusmodi considerationibus esse simpliciter practicum, et a tali dici intellectum simpliciter practicum. Et sic ponit duplicem habitum practicum, scilicet per se practicum, qui respicit operabile ut aptum ordinari ad opus, et a tali dicitur intellectus secundum quid practicus, et practicum per accidens, qui respicit objectum ut actu ordinatur ad opus ut supra exposui, et sic ipsum ponit penes finem qui accidit objecto, id est quod ponit eum circa opus in actu, quod accidit objecto ; accidit enim objecto sic actu ordinari ad opus, et talis habitus dicitur simpliciter practicus, et ab ipso intellectus simpliciter dicitur practicus. Et hoc est secundum principale, scilicet de habitu simpliciter practico et de habitu per accidens speculativo, qui respicit finem qui accidit objecto, id est qui respicit objectum sub illo respectu, quod est actu non ordinari ad opus ut supra dixi.
Similiter tunc habitus practicus. Hic Doctor arguit contra aliud, quia Goffredus dixit, quod intellectus non dicitur practicus ab habitu per se practico, arguit contra, deducendo ad duplex inconveniens. Primum, quod tunc esset habitus practicus in intellectu speculativo, et ratio stat in hoc, quia omnis habitus existens in intellectu denominat intellectum,ut patet; sed habitus per se practicus est in intellectu, aut ergo talis intellectus denominatur a tali habitu speculativus, aut practicus. Si secundo,
habetur intentum. Si primo, ergo ab habitu per se practico denominaretur speculativus, quod est inconveniens. Secundum, quia sequeretur quod habens talem formam non denominaretur a tali forma, et sic habens in se formaliter habitum practicum non denominaretur formaliter practicus, quod est inconveniens.
Ad secundum dicitur. Respondet Goffredus quod intellectus dicitur denominative practicus a tali habitu non simpliciter, sed tantum secundum quid practicus.
Contra. Doctor arguit contra hanc rationem, deducendo ad inconveniens, quia tunc sequeretur quod actus per se practicus esset in intellectu speculativo, id est quod denominaret intellectum speculativum simpliciter, patet, quia intellectus a tali habitu, cum sit vera qualitas simpliciter denominatur ; aut ergo simpliciter denominatur practicus, aut simpliciter speculativus; si primo, habetur intentum ; si secundo, sequitur inconveniens quod ab habitu per se practico dicatur simpliciter speculativus; et quod sequatur, patet, quia si denominatur simpliciter et per se, denominatur secundum quid practicus ; ergo ab illo denominatur simpliciter speculativus. Modo actus vel habitus per se practicus potest esse in intellectu sine tali relatione ad actum voluntatis, id est quod potest esse consideratio per se sanitatis in intellectu absque hoc, quod voluntas velit illam explicite, et media ad illam implicite. Sed iste Goffredus consequens concederet, scilicet quod talis habitus per se practicus posset esse in intellectu absque tali relatione ad voluntatem, sed alium habitum poneret posse haberi in intellectu practico ex actibus, non tamen practicis, sed ex actibus intellectus practici generatum. Habitus generatus ex actibus practicis est habitus per se practicus, quil respicit objectum per se operabile; et illi actus generantes ipsum dicuntur per se practici, quia respiciunt objectum per se operabile, et tales actus non dicuntur actus intellectus practici, quia non sunt nati denominare simpliciter intellectum praclicum, actus vero intellectus practici, id est qui nati sunt simpliciter denominare intellectum practicum, sunt illi qui respiciunt objectum ut actu ordinatur ad opus (ut supra exposui,) et habitus generatus ex talibus aclibus denominat simpliciter intellectum practicum.
(f) Contra, habitus practicus. Hic Doctor intendit probare, quod habitus per se practicus est sufficiens ad denominandum simpliciter intellectum practicum, quia sufficit ad ea, ad quae ille habitus generatus ex actibus intellectus practici ; patet, quia cognita sanitate ut bono convenienti naturae, potest intellectus a tali fine accipere omnia ordinata ad talem finem (si tamen virtualiter includantur in tali fine, ut infra patebit) absque hoc quod voluntas eliciat aliquem actum, et posito quod etiam eliciat,tamen ex hoc non dat considerationi aliquam rationem, qua dicatur talis consideratio ; patet, quia illam etiam haberet nullo actu voluntatis prius elicito, et quantum ad hoc discordat Doctor a Goffredo.
(g) Tunc multa accidentia ejusdem speciei essent in eodem, etc. Sed hoc argumentum est tantum ad hominem, qui simpliciter negat duo accidentia, solo numero differentia, posse esse in eodem, sed hoc non esset inconveniens apud Scotum, ut patet in 5. Metaph. suae. Adverte tamen, quod si Goffredus sic accipit, quod intellectus non dicitur simpliciter et propriissime practicus, nisi per habitum vel actum propriissime practicum, quod fit per singularia dictamina et finis, et eorum quae sunt ad finem simpliciter dictando, vel de prosecutione vel fuga non deviat a Scoto, ut patet infra, nam talis cognitio sic in particulari dictaliva, est propriissime et completissime practica. Et ultra, si poneret intellectum per se denominari practicum ab habitu per se practico, licet tamen non ita complete, diceretur practicus a tali habitu, qui est tantum respectu sanitatis ut operabilis, sed complete diceretur practicus ab habitu, ut supra dicto. Et sic intelligendo denominationem illam quam vocat secundum quid, dici secundum quid, quia non ita complete facit intellectum practicum, sicut alii habitus. Duo prima argumenta Scoli, scilicet de 2. Metaphys. et de denominatione habitus practici non essent contra eum ; sed quia ipse Goffredus vult, quod talis habitus propriissime practicus habeat hoc per respectum ad voluntatem, etc. Et quia voluntas nihil tribuit cognitioni, nec facit ipsam esse magis vel minus practicam, ideo secundum argumentum est contra eum, scilicet quod ille habitus generatus ex aclibus per se practicis sufficeret ad ea, etc.Non vult Scotus quod hujusmodi habitus in se sufficeret, sed quod habita cognitione sanitatis per se ordinabilis ad opus, potest sine actu voluntatis landem devenire in verissimam cognitionem practicam, dictando prosequi vel fugere, et de mediis ordinatis.
(h) Subjectum denominatur a per se conditione sui accidentis et essentiali, quam, etc. Exemplum, magis homo dicitur albus ex ratione per se albedinis quam ex Talione accidentaliter, competente albedini. Supposito, quod esse per se actum praclicum competit actui, ex ratione formali actus, quia ut talis, actus est per se ab objecto per se operabili, tunc sicut tale objectum causat talem entitatem actus, ex consequenti dicitur causare proprietatem illius actus, quod est esse practicum. Esse enim practicum formaliter est a ratione formali actus, licet effective sit ab objecto. Esse ergo practicum per se convenit actui sive habitui per se secundo modo, et consequitur essentia actus vel habitus. Esse vero practicum ex hoc quod talis actus includit ordinem ad voluntatem, finem explicite appetentem et media ad finem implicite accidit actui, quia tantum convenit ei per respectum ad voluntatem sic appetentem, et non ex ratione formali ipsius actus, ideo intellectus magis debet denominari simpliciter practicus ab habitu per se practico, quod est contra eum, quantum ad hoc ; quod non vult intellectum dici per se practicum a tali habitu, sed tantum secundum quid, non tamen concluderet, accipiendo practicum magis et minus complete. Et sic patet.