IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo potest intelligi dupliciter Joannem baptizasse, etc. Hic agit Doctor de Baptismo Joannis respective ad titulum praefixum ex principali instituto ; incidenter autem plura breviter dicit, quae ad quaestiones diversas et titulos revocantur a Doctoribus. Quaestio ergo est: An baptizatus Baptismo Joannis tenebatur ad Baptismum Christi? Quod duobus modis intelligi potest, nempe si aliquis baptizatus fuerit a Joanne in forma Baptismi Christi, id est, in nomine Trinitatis, quam formam discere potuit a discipulis Christi, eo casu ille Baptismus sic datus non esset Baptismus Joannis (cujus neque promulgator, neque institutor fuit) sicut neque est Petri vel Pauli, vel alterius ministri, 1. ad Corinth. 1. Hic autem casus non est ad scopum quaestionis, quia ille reciperet Baptismum Christi, qui non est iterabilis. Secundo modo intelligitur de Baptismo Joannis, quo ipse utebatur, vel in forma propria, scilicet in nomine venturi, vel sine ulla forma. Ad quaestionem hoc modo intellectam, respondet affirmative, propter praeceptum generale, quod praeceptum fuit rationabile, tum ut baptizatus fieret membrum Ecclesiae; tum, quia recipiens medicinam praeparativam et dispositivam, congruum erat ut reciperet purgativam ; Baptismus Joannis fuit praeparativus, et ut dispositio ad Baptismum Christi. Origenes tomo 8. in Joannem : Ut praeparem, inquit, veluti populum instructum, ego veni, et ad praeparandum locum resipiscentiae per Baptismum post me venturo, etc. Athanasius quaest. 134. Baptisma Joannis introductorium appellat; Basilius exhortatione ad Baptismum, imitatorium ; Cyrillus Alexandrinus lib. 1. in Joannem cap. 26. praeparativum, et lib. 2. cap. 57. introductorium, sicut et Damascenus lib. 4. fidei orthodoxae, rudimentum, etc. Denique Cyprianus de Baptismo Christi, et manifestatione Trinitatis : Praeparabat viam Domino Joannes lavando exterius corpora, ut praecederet exterius lavacrum. secuturum Baptisma in quo conferretur animarum ablutio, et peccatorum remissio, etc. Augustinus in Enchiridio cap. 49. Non renascebantur qui Baptismate Joannis baptizabantur, etc. sed quodam praecursorio illius ministerio, qui dicebat : Parate viam Domini; huic uni, in quo solo renasci poterant, parabantur, etc.
Gregorius Magnus hom. 7. in Evang. idem docet, et alii, proinde recte Doctor significat usum Baptismi Joannis in hoc solo fuisse, ut disponeret ad Baptismum Christi, tum exercitando per ablutionem aquae externam, tum etiam praedicando fidem et poenitentiam peccatorum, appropinquante regno celorum, et gratia novae legis ; subjicit mox sententiam Magistri, eamque impugnat. His positis quantum ad summanum et divisionem, difficultates et controversias breviter perstringam suo ordine, resumendo membra ipsius quaestionis juxta consuetum stylum.
Hic supponit Doctor opinionem veriorem circa institutionem Baptismi Christi ante passionem factam, quam et inferius docet, nempe discipulos Christi non fuisse usos alio Baptismo, quam instituto a Christo, cujus formam a discipulis potuit Joannes discere.
Caeterum Joannem non fuisse usum Baptismo Christi, sed suo, supponunt omnes Patres, neque alioquin ministerium Joannis, quo ut praecursor fungebatur, permittebat ipsi congrue usum alterius Baptismatis sacramentalis instituti a Christo, sed servato discrimine inter utrumque, soli Christo, et ejus discipulis proprium esse debebat, quamquam simul pro aliquo tempore concurrerent, ut patet Joannis 3. et 4. Baptismus autem Joannis unum annum circiter, vel paulo amplius duravit, donec missus est in carcerem, et tunc extinctus est usus Baptismi Joannis, quod a solo ejus ministerio pendebat, ut probat Augustinus tract. 4. in Joan. Casus ergo propositus est speculativus, et non facti, et sic etiam disserendi gratia a Doctore proponitur, non vero asserendo.
(b) Alio modo potest intelligi, etc. Hic docet distingui Baptismum Christi a Baptismo Joannis. Oppositum errorem docuit Petilianus, eumdem scilicet fuisse Baptismum Christi et Joannis, in quo distinguebat tres gradus: unum qui fuit in aqua, et hic fuit Joannis: secundum, in spiritu, et hic fuit Christi: tertium in igne, et hic fuit Paracleti; vide Augustinum lib. 2. contra litteras Petiliani cap. 32.34. et 37. Idem docent haeretici hujus temporis, nullum discrimen agnoscentes inter utrumque Baptismum, nisi quod Baptisma Joannis fuerit efficax in virtute Christi exhibendi in Cruce, Baptisna Christi in virtute jam exhibiti. Vide Bellarminum lib. 1. de Baptismo, cap. 19.
Haec haeresis damnata est ab omnibus Patribus. Vide citatos, et quos refert Scholiastes. Damnatur sess. 7. de Baptismo, a Tridentino : Si quis dixerit Baptisma Joannis habuisse eamdem vim cum Baptismo Christi; anathema sit, etc.
Joannem baptizasse, etc. Materiam Ba- ptismi Joannis fuisse aquam et ablutionem, habemus Matth. 3. Lucae. 3. Marci 1. Joan. 1. et 3. et 3. Act 1. De forma non ita constat, ideo Doctor alterutrum supponit: primum autem, scilicet baptizasse in determinata forma, ut in nomine venturi, ita sentit Hugo de S. Victore lib. 2. de Sacram. part. 6. cap. 6. Magister in hac dist. cap. ultimo, quem sequitur communisopinio praeter citandos. Alensis 4.part. quaest. 6. in 3. art. 1. D. Thom. 3. part. quaest. 58. art. 6. ad 5. et noster Doctor tanquam magis receptam eamdem primo loco statuit, cui favent multi Patres, Ambrosius lib. 1. de Spiritu sancto, cap. 7. Joannes quidem in advenientis Jesu, non in suo baptizabat nomine. Augustinus lib. quaestionum novi Testamenti, quaest. 29. dicens Baptismum Joannis non fuisse sine mentione Christi. Divus Hieronymus in illa Joelis 2. Effundam de Spiritu meo, etc. Item Actorum 19. Joannes baptizavit Baptismo poenitentiae, dicens : in eum qui erat post ipsum ut crederent, etc. ubi videtur haec forma insinuari.
Oppositum hujus etiam insinuat Doctor ut probabile, quem secutus est Durandus in hac dist. quaest 3. Gabriel quaest. 2. art. 1. Sotus quaest. 2. art. 1. et alii. Et patet congruentiis, quia locus ille Actorum habet commodam interpretationem ex superficie verborum, nempe ex eo quod Joannes dum baptizaret, instruxerit etiam de fide venturi. Secundo, quia forma illa esset falsa, cum Christus jam venerit, ac proinde non erat venturus, et idipsum scierit Joannes. Tertio, quia eadem etiam forma baptizando Christum proferretur falso ; Joannes autem idem Baptisma Christo et aliis ministravit, quia Baptisma Joannis non conferebat gratiam ; ergo non dabatur sub aliqua forma verborum determinata, quia haec tantum datur in Sacramentis novae legis ad significandum effectum interiorem gratiae. Ad fundamentum oppositae intelligendi sunt Patres, sicut et locus Actorum, ad quem alludunt, jam praemissus declaratur.
Praeferenda tamen magis est prior sententia, cui magis favent Patres et citati Magistri scholae, ac proinde negatur quod primo adducitur, quia interpretatio dictorum Patrum et Doctorum sic intelligit, illo loco designari formam Baptismi Joannis. Ad secundum, negatur antecedens, quia venturi intelligitur respective ad manifestationem, et munus baptizandi quia Joannes disponebat baptizando ad Baptismum Christi, quod non fuit tum institutum, saltem ante Christum baptizatum. Ad tertium, patet per idem. Alii dicunt Joannem non usum fuisse illa forma baptizando Christum, quia per revelationem eum cognovit, ita Paludanus; alii, ut Mayron, usum esse alia forma. Ad quartum, negatur consequentia, quia forma illa potuit habuisse effectum instructionis de Christo venturo, quem sola ablutio nou sufficienter indicaret. Unde Augustinus, Joannem ait fecisse mentionem Christi inter baptizandum. Potissima ergo ratio hujus sententiae, ex hoc eliditur, de falsitate scilicet formae praescriptae, quia praedicatio Joannis erat de Christo venturo, et venturum designabat : Qui post me venit, Joan. 3. quod intelligitur de adventu secundum manifestationem, ut dixi, non secundum Incarnationem, alias praedicatio illa non esset vera; quod perinde de forma dicendum est, quia illa forma non vindicat majorem, aut certiorem gradum veritatis, cum non fuerit practica, quam ipsa instructio et praedicatio Joannis de Christo venturo, quae non fuisset falsa, et intelligitur modo jam explicato ejus veritas.
(c) Si dicatur quod Magister intelligatur de baptizatis a Joanne primo modo, etc. Magister hac distinctione docuit alios baptizatos esse a Joanne, qui ponebant spem in illo suo Baptismo, neque cognoscebant Spiritum sanctum: et hos docet necessario baptizandos esse Baptismo Christi, alios vero non posuisse spem in praedicto Baptismo, et habuisse fidem et cognitionem Trinitatis, ac proinde tertiae personae, et hos non fuisse baptizandos Baptismo Christi, sed recipiendos per manus impositionem.
Assertio Magister intellecta juxta primum modum, quem adducit Doctor in littera, quasi aliquando baptizaret Baptismo Christi, hoc etiam casu dato, est falsa, quia infidelitas suscipientis Baptismum non evacuat Sacramentum, ita ut iterari debeat, modo adsit intentio illud suscipiendi cum reliquis, deficiente sola fide. Hunc autem casum non intendit Magister, qui loquitur de proprio Baptismo Joannis, quem distinguit a Baptismo Christi, et solum juxta mentem et errorem haereticorum casus hic admittitur in praxi, quia non distinguunt inter Baptismum Christi, et Baptismum Joannis.
Secundo modo intellecta sententia Magistri rejicilur ab omnibus, estque erronea, quia praeceptum generale Baptismi Christi comprehendit baptizatos a Joanne, sicut et caeteros, et a fortiori baptizatos a Joanne magis, quam circumcisos, quia Circumcisio conferebat gratiam, et delebat peccatum, non ita Baptismus Joannis. Deinde propter characterem, et consignationem, et imtiationem in lege nova requiritur Baptismus Christi, etiam respectu eorum, qui habuerunt fidem et justitiam.
Tertio, quia Baptismus ille fuit praeparatorius ad Baptismum Christi, cui subordinabatur tanquam dispositio vel introductio et exercitatio, ut constat ex Patribus et Scriptura Matth. 3. dicit Joannes ad Pharisaeos et Sadducaeos a se baptizatos : Ego baptizo vos in aqua, etc. qui autem post me venturus est, etc. ille vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni, etc. Item, quia inter eos qui baptizati sunt ab Apostolis, Act. 2. et 4. praesumendum est fuisse aliquos baptizatos a Joanne, quia loco citato Matthaei, dicitur tota Jerosolyma, in qua baptizarunt Apostoli, frequentasse Baptismum Joannis.
Et quidquid sit de hoc, doctrina de Baptismo, ejusque necessitate proposita a Petro Act. 2. non excipit baptizatos a Joanne ; quae doctrina universalis fuit, respectu totius populi, in quo fuerunt baptizati a Joanne, neque respondere licet fuisse etiam in populo Baptizatos a Christo. Respondetur enim illis necessitatem Baptismi, ejusque susceptionem non fuisse propositam, quia jam initiati sunt et instructi, antequam ad Baptismum admissi sunt. Respectu ignorantium Baptismum loquitur ex subjecto argumento Petrus, et interrogantium quid facere deberent. Conclusionem hanc tradit S. Augustinus tract. 5. in Joannem: et habetur de consecr. dist. 4. cap. Aliud est, etc. et lib. 5. contra Donatistas de baptismo. Fundamentum Magistri nullum est, ut respondet Doctor in littera, quia infideli litas non est praecisa causa suscipiendi Baptismum ; quamvis ergo infideles baptiznadisunt, non tamen soli. Et iste modus argumentandi non concludit, verbi gratia, infidelis baptizandus est, ergo solum infidelis est baptizandus: tenet tantum in causis praecisis, in quibus sicut affirmatio est causa affirmationis, ita etiam negatio est causa negationis, propter mutuam adaequationem causae et effectus, ut est inter definitionem et proprietatem subjecti, quae adaequatio in hoc salvatur, ut ubicumque salvetur unum, ibidem salvetur et alterum extremum. Auctoritates autem Hieronymi et Ambrosii a Magistro adductae designant tantum infidelitatem esse sufficientem causam applicandi Baptismum, non solam, neque praecisam. Et si objicias, inquit, illam maximam, ubi omissum est aliquid, caute supplendum esse, etc. non intelligi de partibus essentialibus ejusdem, quia si deficient, nihil fit ; deficit enim fundamentum significationis sacramentalis, sed intelligendum esse in Sacramento Ordinis vel Eucharistiae, quod ex diversis integratur, quorum quodlibet seorsim poni potest. Habetur illa maxima cap. unico de Clerico per saltum ordinato, et de Sacramentis non iterandis, cap. 1. Qui voluerit, circa hanc materiam de Baptismo Joannis legat Alensem citatum, et D. Thomam 3. p. quaest. 38. et sequenti. Haec ex instituto praesenti sufficiant.