REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Alens. 3. p.q. 14. m. I. D. Thom 3. p. q. 15. art . I. (ubi Cajet. et Medina) et hic q. 2. art. I. D. Bonavent. art. 2. q. 1. Richard. art. 2. q. I. Durand. q. 2. Gabriel. q. I. Palud. q. 2. Marsil. Me 3. p. q. 9. Basso. q. I. Rubion ibidem. Henric. quodl. 6. q. 6. Suarez 3. p. d. 33. sect . 2 Vasq. d . 61. Rada 3. p. controvers. 4. articulo 3.
Circa duodecimam distinctionem quaeritur primo : Utrum, Christus fuerit impeccabilis, ita quod non posset peccare ? Quod non, Joan. 7. Si dixero quod non novi eum, ero similis vobis mendax. Sed ipse potuit hoc dicere, quia sic dixit ; igitur potuit dicere falsum ; igitur potuit peccare.
Item, Augustinus 3. de lib. arb. melior est natura, quae potuit peccare, quam quae non potuit ; sed Verbum assumpsit naturam humanam meliorem et manentem meliorem, quia ipse assumpsit liberum arbitrium, et quidquid pertinet ad veritatem naturae humanae in nobis.
Item, quod quis potest, si vult, absolute potest ; sed Christus potest peccare, si vult ; igitur absolute potest. Major patet per Augustinum de Spiritu et littera : Illud habet quis in potestate, quod facit, si vult. Idem vult Anselmus secundo libro, Cur Deus homo, cap. 10.
Oppositum, si potuit peccare, igitur potuit damnari ; igitur filius Dei potuit damnari.
Dico ad quaestionem, quod beatitudo potuit poni causa quare Christus non potuit peccare, aut secundum aliam viam, potuit poni causa ex unione ad Verbum ; et haec secunda videtur de intentione Magistri in littera, et Anselmi 2. lib. Cur Deus homo, cap. 10. quod quia erat assumpta ex unione, fuit impeccabilis. Ad hoc est ratio, non potest natura summe elevari ad summum esse, nisi potentia elevatur ad summum agere ; sed natura assumpta est summe elevata ad summum esse ; igitur ex eadem potentia ad summum agere ; igitur ipsa sic elevata non potuit peccare.
Item, ad hoc est ratio specialis : Omnes operationes Christi sunt operationes Verbi per communicationem idiomatum ; igitur impossibile est naturam assumptam peccare, nisi Verbum oblique ageret ; sed hoc esset Verbum non esse Verbum ; igitur, etc.