Ambrosius in Lucam. Non solum comprehensione verborum, sed etiam ipso usu specieque gestorum incipit hominem dominus veteris observatione legis exuere; unde dicitur factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas et manducabant, confricantes eas manibus suis. Beda. Non habentes enim discipuli spatium manducandi propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines; sed vellentes spicas inediam consolabantur: quod est indicium austerioris vitae, non praeparatas escas, sed simplices quaerere cibos. Theophylactus. Dicit autem in sabbato secundo primo: quia Iudaei omnem festivitatem sabbatum nuncupabant: requies enim dicitur sabbatum: multoties ergo contingebat in parasceve festivitas, et vocabant parascevem sabbatum propter festum; deinde principale sabbatum secundum primum dicebant, quasi secundum existens a praecedentis diei festivitate. Cyrillus. Duplex enim erat festum; et principalis festi et alterius solemnitatis sabbati. Isidorus. Vel dicit secundo primo quia secundum erat Pascha, primum autem azymorum; cum immolarent enim Pascha in sero, sequenti die festum azymorum celebrabant. Quod autem ita sit, patet ex hoc quod apostoli vellebant spicas, et manducabant: in illo namque tempore spicae flectuntur a fructu.
Epiphanius contra haer.. Die igitur sabbati visi sunt transeuntes per segetes, et spicas edebant, ostendentes quoniam dissolutum est vinculum sabbati, ubi magnum advenit sabbatum, hoc est christus, qui fecit nos quiescere ab opere delictorum nostrorum. Cyrillus. Pharisaei autem et Scribae ignari sacrarum Scripturarum, in unum conspiraverant, ad reprehendendum christi discipulos; unde sequitur quidam autem Pharisaeorum dicebant illis: quid facitis quod non licet in sabbatis? dic mihi tu: cum in sabbato tibi mensa proponitur, nonne frangis panem? quid igitur alios reprehendis? beda. Alii vero dicunt, ipsi domino haec fuisse obiecta; sed a diversis et ipsi domino et discipulis potuerunt obici; et cuicumque obiectum, ad ipsum maxime respicit.
Ambrosius. Dominus autem defensores legis arguit nescire quae legis sunt, exemplum inducens David; unde sequitur et respondens iesus ad eos, dixit: nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? Cyrillus.
Quasi dicat: cum expresse dicat lex Moysi: iudicate iustum iudicium, nec considerabitis personam in iudicio; qualiter increpatis discipulos, qui usque in hodiernum diem extollitis David ut sanctum et prophetam, cum Moysi praeceptum non servaverit? chrysostomus in matthaeum. Et attende, quod quandocumque domino sit sermo pro servis, idest discipulis, servos ducit in medium, scilicet David et sacerdotes; quando vero pro se, introducit patrem, sicut ibi: pater meus usque modo operatur, et ego operor. Theophylactus.
Aliter autem eos reprimit cum subditur et dicebat illis, quia dominus est filius hominis etiam sabbati; quasi dicat: ego sum dominus sabbati tamquam dispositor, et sicut legislator potestatem habeo solvere sabbatum: filius enim hominis vocatus est christus, qui dei existens filius, miraculose dignatus est filius hominis propter homines fieri et vocari.
Chrysostomus in matthaeum.
Marcus autem de communi natura hoc ipsum protulisse fatetur: dicebat enim: propter homines sabbatum factum est, non homo propter sabbatum.
Expedit igitur potius sabbatum homini subici, quam hunc colla subicere sabbato.
Ambrosius. Non mediocre autem mysterium hoc est. Ager enim est hic mundus; agri seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum; spicae agri fructus ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur, nostro se alentes profectu, et tamquam folliculis corporum, mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant.
Beda. Spicas enim confricant: quia in illis quos in corpus christi volunt traicere, mortificant veterem hominem cum actibus suis, a terrena intentione extrahendo. Ambrosius. Sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere; christus autem novae gratiae munere designabat otium legis opus gratiae: mire tamen secundo primum, non primo secundum sabbatum dixit: quia sabbatum illud ex lege solutum est quod erat primum; et hoc primum factum est quod secundo constitutum est. Sabbatum igitur dicitur secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam: melius est enim sabbatum quo impunitas datur, quam quo poena praescribitur. Aut hoc forte primum est in praedestinatione consilii, et secundum in sanctione decreti. Deinde quod David cum sociis fugit, hic praefiguratus in lege christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret. Quomodo autem ille observator legis atque defensor panes et ipse manducavit, et dedit his qui secum erant, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus; nisi ut per illam demonstraret figuram, sacerdotalem cibum ad usum transire populorum; sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari; sive quod omnes filii ecclesiae sacerdotes sunt? ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos deo hostias spirituales.
Si autem sabbatum propter homines factum est; utilitas autem hominum postulabat esurientem hominem, qui diu fuerit terrae fructibus abdicatus, veteris famis vitare ieiunia: non utique lex solvitur, sed impletur.