Quod vero octuagesimo sexto ponitur, innocentem interfici non est secundum se malum, hoc falsum est, si intelligatur interfici ab homine, prout verba sonant; sed interfici a deo, qui occidit et vivere facit omnes qui vivunt et moriuntur tam innocentes quam nocentes, iustum est; nisi forte dicatur, quod innocentes non occiduntur a deo, quia mors est poena peccati originalis, sicut obiiciens tangit: unde nulla instantia est de parvulis sodomorum.