Quia autem est iniustum facientem etc..
Postquam philosophus determinavit de iustitia et iusto et oppositis horum absolute, hic determinat de eis per comparationem ad subiectum, ostendendo scilicet qualiter aliquis, faciendo iniustum, fiat iniustus. Et circa hoc duo facit.
Primo determinat veritatem. Secundo movet quasdam dubitationes circa praedeterminata, ibi, dubitabit autem utique aliquis etc..
Circa primum tria facit. Primo movet quaestionem.
Secundo interponit quaedam, quae sunt necessaria ad quaestionis solutionem, ibi, oportet autem non latere etc..
Tertio solvit quaestionem, ibi, existentibus autem iustis etc..
Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem intentam. Secundo ostendit quamdam aliam quaestionem prius esse determinatam, ibi: qualiter quidem igitur habet etc..
Dicit ergo primo quod contingit aliquem, qui facit aliquam rem iniustam, nondum esse iniustum. Et ideo quaerendum est quales iniustificationes, idest operationes iniustorum oporteat esse ad hoc quod ille qui facit iniusta, iam sit iniustus in unaquaque specie iniustitiae, puta furti, vel adulterii, vel latrocinii: vel potest dici, removendo praedicta, quod sic quidem nihil differt, id est quod nihil differt ad hoc quod homo sit iniustus secundum qualescumque operationes iniusta faciat.
Ideo autem quaesitum est secundum quales iniustificationes, quia multipliciter contingit aliquem facere iniustum, quia contingit, quod aliquis commiscetur mulieri, quae est uxor alterius, non ignorans personam, quod faceret involuntarium, sed sciens cui commiscetur, non tamen hoc facit ex electione sed ex passione. Talis igitur facit quidem rem iniustam, non tamen videtur esse iniustus, quia non operatur ex electione; sicut etiam in speciali possumus dicere, quod aliquis non est fur licet sit furatus, quia non ex electione, et similiter non est moechus licet sit moechatus; et similis ratio est in aliis.
Deinde cum dicit: qualiter quidem igitur etc., ostendit quamdam dubitationem iam esse solutam; scilicet qualiter se habeat contrapassum ad iustum, de quo prius dictum est.
Deinde cum dicit: oportet autem non latere etc., interponit quaedam, quae sunt necessaria ad solutionem propositae quaestionis.
Et primo quid sit simpliciter iustum. Secundo quid sit iustificatio, ibi, differt autem iniustificatio etc..
Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, hoc autem est etc..
Dicit ergo primo, quod ad evidentiam quaestionis, qua quaeritur quali operatione aliquis faciens iustum vel iniustum sit iustus vel iniustus, oportet non latere quod iustum, de quo nunc quaeritur est iustum simpliciter, quod est iustum politicum.
Deinde cum dicit: hoc autem est etc., exequitur propositum.
Et primo ostendit quid sit iustum politicum.
Secundo dividit ipsum ibi, politici autem iusti etc..
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, scilicet quid sit iustum politicum.
Secundo manifestat propositum, ibi, est enim iustum, quibus etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit iustum politicum. Secundo concludit, quod sunt quaedam alia iusta ab hoc differentia, ibi, quare quantis etc..
Dicit ergo primo, quod iustum politicum consistit in quadam communitate vitae quae ordinatur ad hoc, quod sit per se sufficientia eorum quae ad vitam humanam pertinent.
Et talis est communitas civitatis, in qua debent omnia inveniri quae sufficiant humanae vitae. Hoc autem iustum consistit in liberis non autem in servis, quia dominorum ad servos non est politicum iustum sed dominativum, ut infra dicetur; consistit etiam iustum politicum in personis aequalibus, id est quarum una non subditur alteri naturali ordine vel civili, sicut filius patri, inter quos, ut infra dicetur, non est politicum iustum sed paternum.
Hoc autem iustum politicum, vel est secundum proportionalitatem, idest secundum aequalitatem proportionis quantum ad iustitiam distributivam; vel secundum numerum, id est secundum aequalitatem numeralis quantitatis, quantum ad iustitiam commutativam.
Deinde cum dicit: quare quantis etc., concludit quaedam alia iusta a praedicto differentia; dicens, quod ex quo iustum politicum consistit in liberis et aequalibus, quibuscumque non inest hoc, scilicet quod sint liberi et aequales, his non est adinvicem politicum iustum, quod est iustum simpliciter, sed quoddam iustum, idest dominativum vel paternum, quod est iustum secundum quid, in quantum habet aliquam similitudinem politici iusti.
Deinde cum dicit: est enim (iustum,) quibus etc., manifestat quod dictum est.
Et primo quantum ad iustum politicum, quod est iustum simpliciter. Secundo quantum ad iustum dominativum vel paternum, quod est iustum secundum quid, ibi, dominativum autem iustum etc..
Circa primum duo facit. Primo manifestat quod dictum est, scilicet quod iustum politicum sit in liberis et aequalibus. Secundo infert quaedam corollaria ex dictis, ibi, propter quod non sinimus etc..
Dicit ergo primo quod ideo dictum est quod iustum politicum est in liberis et aequalibus, quia cum iustum politicum determinetur lege, necesse est quod in illis sit ad quos datur lex. Lex autem non datur principaliter pro servis, qui cohibentur a dominis, neque pro filiis qui cohibentur a patribus, sed pro liberis et aequalibus; unde in talibus est politicum iustum. Quod autem in illis sit politicum iustum ad quos datur lex, manifestum est per hoc, quod iustitia et iniustitia in eisdem sunt; lex autem ad illos se extendit in quibus potest esse iniustitia; quod patet ex hoc, quod vindicta, quae fit secundum legem, nihil aliud est quam iudicium de iusto et iniusto.
Et ex quo lex est, in quibus est iniustitia, sequitur quod sit in quibus est iniustum et per consequens in quibus est iustum, quia in quibuscumque est iniustitia, in his invenitur iniustum facere, sed non convertitur. Dictum est enim in secundo, quod contingit aliquem facere virtuosa absque virtute et similiter vitiosa absque habitu vitii: hoc autem iniustum nihil est aliud quam quod aliquis attribuat sibiipsi plus de his quae sunt simpliciter et absolute bona, sicut sunt divitiae et honores, et minus de his quae sunt simpliciter et absolute mala, sicut sunt contraria praedictorum.
Deinde cum dicit propter quod non sinimus etc., infert tria correlaria ex praedictis. Et primo dicit quod quia iniustum est quod aliquis sibi plus attribuat de bonis et minus de malis, inde est quod in recta gubernatione multitudinis non permittimus quod homines principentur, scilicet secundum voluntatem et passiones humanas, sed quod principetur ratio, id est lex quae est dictamen rationis, vel homo qui secundum rationem agat, quia, si princeps sequatur passiones humanas, faciet hoc sibi, scilicet, quod plus accipiet de bonis et minus de malis, et ita fiet tyrannus, quum hoc sit contra rationem principis. Ad hoc enim princeps institutus est ut custodiat iustitiam, et per consequens aequalitatem quam praeterit, dum sibi usurpat plus de bonis et minus de malis.
Secundum corollarium ponit ibi quia autem nihil ipsi etc..
Et dicit, quod quia princeps, si sit iustus, nihil plus sibi attribuit de simpliciter bonis quam aliis nisi forte secundum debitam proportionem distributivae iustitiae, inde est, quod princeps non laborat ad utilitatem suam sed aliorum.
Et propter hoc supra dictum est, quod iustitia legalis, secundum quam princeps gubernat multitudinem, est alienum bonum.
Tertium corollarium ponit ibi merces ergo etc..
Manifestum est enim, quod quilibet debet dare mercedem ei qui pro se laborat. Quia ergo princeps laborat pro multitudine, danda est ei merces a multitudine, scilicet honor et gloria, quae sunt maxima bonorum quae ab hominibus dari possunt; si autem sint aliqui principes, quibus ista non sufficiant pro mercede sed quaerant lucra, isti fiunt iniusti et tyranni.
Super hanc autem mercedem ab hominibus exhibitam boni principes expectant mercedem a deo.
Deinde cum dicit dominativum autem iustum etc., manifestat quod supradictum est de eo quod non est iustum simpliciter, sed secundum similitudinem.
Et primo quantum ad iustum dominativum et paternum. Secundo quantum ad iustum quod est viri ad uxorem, ibi, propter quod magis etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod dominativum iustum, quod scilicet est domini ad servum, et paternum, quod scilicet est patris ad filium, non est idem his iustis quae sunt politica; sed habet aliquam similitudinem cum eis, secundum quod aliqualiter est ad alterum.
Secundo ibi: non enim est iniustitia etc., ostendit quod dictum est, quantum ad hoc, quod dominativum vel paternum iustum non est simpliciter iustum: manifestum est enim, quod non potest esse simpliciter iniustitia hominis ad ea quae sunt ipsius, sicut neque iustitia, quia utrumque est ad alterum. Sed servus est domini sicut possessio, et filius quousque est pelicon, idest magnus, et separetur a patre, per emancipationem, est quasi quaedam pars patris. Et quod non sit iniustitia ad seipsum, patet per hoc, quod nullus eligit nocere sibiipsi. Unde patet quod simpliciter loquendo non est iustum vel iniustum ad filium vel servum.
Tertio ibi: neque iustum politicum etc., ostendit, quod dominativum et paternum iustum, etiam si esset simpliciter iustum, non esset politicum iustum, quia iustum politicum est secundum legem, et in quibus nata est esse lex. Et huiusmodi sunt illi quibus competit aequalitas quantum ad hoc quod est principari et subici, ita scilicet quod unus eorum non subicitur alteri, sicut servus subiicitur domino, et filius patri. Unde in his non est politicum iustum.
Deinde cum dicit: propter quod magis etc., determinat de iusto uxorio; et dicit, quod quia uxor minus est subiecta viro quam servus domino, vel filius patri; ideo plus habet de ratione iusti illud quod est viri ad uxorem quam id quod est patris ad natos, id est filios, et domini ad possessiones idest servos.
Iustum enim quod est viri ad uxorem est oeconomicum, quia vir praeest in domo sicut princeps in civitate. Hoc tamen iustum oeconomicum est alterum a politico, sicut domus est aliud a civitate.