In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
" Et Angelo Laodiciae Ecclesiae scribe. " Nota : Sicut dicit Beda, Laodicia interpretatur tribus amabilis Domini : vel, fuit in vomitu : quod bene convenit huic Ecclesiae. Quidam enim erant in ea qui erant tribus amabilis Domini, pro quibus Dominus dicit, infra, v. 19: " Ego quos amo, arguo et castigo. " Item, alii erant ibi pro quibus dicit Episcopo, infra, v. 16 : " Incipiam te evomere ex ore meo. " Et ideo bene conveniunt Laodiciae Ecclesiae secundum interpretationem nominis, quae in hac Epistola continentur.
" Haec dicit Amen. " Nota, quod in hoc Episcopo septimo invenitur correctio, et" amen " est confirmatio : et ideo ultimo hic ponitur, " Amen. " Vel, quia iste Episcopus in multis reprehensibilis erat, debebat reprehendi ab Angelo qui gerebat personam Christi : ita quod de ore suo evomendus erat. Propter hoc praemittit auctoritatem veritatis. Item, nola quod amen verum vel fideliter signat, et refertur ad Christum qui est veritas, de qua, Joan. XIV, 6 : Ego sum veritas. Et ideo non arguam nisi de veris.
Sed quaeritur, Quare non dixit : Haec dicit veritas? Responsio. Plus dicit quam si diceret, veritas : quia cum nullus ausus fuit mutare hoc nomen, " Amen, " ostenditur in hoc incommutabilis et aeterna veritas. Quasi dicat : Attende, quod tu reprehensus es ab incommutabili veritate.
Ergo " haec dicit, " scilicet, quae sequuntur. " Amen, " id est, veritas Christus, " testis " de operibus, " fidelis " in promissionibus, " et verus " in judiciis. Nota : Ista tria specialiter dicuntur de Christo : quia licet alii sint fideles, veri, et justi: tamen in comparatione ipsius non : tum quia peccato non possunt ca- rere : tum quia essentialiter est sanctus, et verus, et non potest mentiri : alii autem frequenter mentiuntur. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo ut mentiatur.
" Amen..., principium creaturae Dei, " id est, per quem Pater creavit et recreavit hominem qui est creatura Dei. Ad Romam I, 20 : Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Marc. XVI, 15 : Praedicate Evangelium omni creaturae.
Nota, quod quatuor dicit hic secundum quod Christus gerit quatuor personas in judicio : actoris, testis, advo- cati, judicis. Est ergo " amen, " id est, verax movens causam contra reprobos : " testis fidelis " contra reos : " verus " advocatus causam bonorum defendendo : " principium, " in quantum judex qui est in causa persona principalior.
Nota etiam, quod " amen " sumitur multipliciter. Adverbialiter scilicet, pro eo quod est vere. Joan. VI, 26 : Amen, amen dico vobis, id est, vere. Psal. lxxxviii, 53 : Fiat, fiat. Pro eo quod Hebraeus habet : " Amen, amen. " Quandoque nominaliter ut hic : " Haec dicit Amen, " id est, verax, vel veritas.
" Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus i
Sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. "
Supra posuit Epistolae exordium, hic ponit narrationem.
Et tanguntur hic tria. Primo, arguit Episcopum comminando. Secundo, ad paenitentiam monet ipsum, ibi, v. 18 : " Suadeo tibi emere. " Tertio, si converti voluerit, promittit auxilium, ibi, v. 20 : " Ego sto ad ostium. "
In prima parte tria facit. Primo, arguit. Secundo, comminatur, ibi, v. 16 : " Sed quia tepidus es. " Tertio, causam utriusque subjungit, ibi, v. 17 : " Quia dicis : Quod dives sum. "