Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur de tempore tria : diei passionis complementum, temporis negotium, et futuri temporis perfectum sabbatum.
Dicit ergo : " Ei cum sero factum esset. " Toto die perfecto in opere nostrae redemptionis, quod ad illud sero perfectum erat. Deuter. XXXII, 3 et 4 : Date magnifioentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Haec est oratio vespertina quam pro nobis Christus obtulit, quae ad Patrem ascendit. Psal. cxl, 2 : Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hic est pinguis agnus, qui quartadecima die ad vesperam est oblatus . Sero enim hoc factum est complementum nostrae redemptionis : in vigilia enim matutina captus est, et illusus fuit coram Pontificibus : in prima, productus est in Pilati praetorio, et accusatus : in tertia, condemnatus : in sexta, mortuus : in nona, adhuc remansit in cruce distensus : in vespera, deponitur : ideo completo opere nostrae redemptionis, in completorio sepultus. In sero ergo vesperarum istud fuit. Ruth, ii, 7 : De mane usque ad nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. Ad litteram : Sapientia Dei sic in agro ante portam civitatis suspensa stetit, nec ad momentum se passionibus subtrahens, donec perfecit redemptionem.
" Quia parasceve erat. "
Describit tempus a negotio temporis, Parasceve enim Graece, latine sonat praeparatio : quia tunc necessaria ad sabbatum sequens praeparabantur. Sicut etiam, Exod. XVI, 22, Dominus praecepit, quod sexta feria duplum mannatis colligeretur propter sabbatum futurum : tunc etiam Joseph iste praeparabat quieti Domini in sepulcro neoessaria, praeparando sepulcrum, et mercando sindonem, et cum Nicodemo parando mixturam myrrhae, et aloes quasi libras centum : sicut dicitur, Joan. XIX, 39. I Paralip. XXIX, 16 et 17 : Omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus (hoc est, sepulcrum) nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. Scio, Deus, quod probas corda, ei simplicitatem diligas, unde ei ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec.
" Quod est ante sabbatum "
Futurum, in quo non erat congruum operari omnibus jam perfectis. Ad Hebr. IV, 3 et 4 : Operibus ab institutione mundi perfectis, dixit de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus. Sic etiam completo opere redemptionis cum abundantia gratiae sepulcrum intravit. Job, v, 28 : Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Et ideo dicitur, Isa, XI, 10, secundum translationem Septuaginta : Erit sepulcrum ejus gloriosum .
Haec igitur est congruitas temporis.
" Venit. "
Fidelitatem quam habuit ad vivum, voluit etiam exhibere mortuo. Haec enim est vera fidelitas. Ruth, ii, 20 : Benedictus sit a Domino, quia eamdem gratiam quam praebuerat vivis servavit ei mor-tuis ! Et ideo notatur fidelitas ejus qui ad mortuum venit, et damnatum non erubuit. Sic laudat Apostolus Onesiphorum, II ad Timoth. I, 16 et 17, quia eum captivum, et fere damnatum sollicite quaesivit, et invenit, et catenam suam non erubuit.
"Joseph. "
Ecce laus nominis, quod a significatione sua non cecidit, quia accrescens cum virtute fuit : accrescens Christo, cum etiam Apostoli relicto Christo fugerant. Genes. xlix, 22 : Filius accrescens Joseph, filius accrescens, ei decorus adspectu.
" Ab Arimathaea "
Natus Cet estjaus a patria et gente. Haec enim erat civitas Samuelis, cui iste in nullo fuit inferior : sed probans se tanti concivis consortem, et tanti judicis in omni dignitatis honore haeredem (unde Arimathaea suscitans demum Domino, vel vigilia donationis Domini interpretatur) quia et iste dona -Samuelis suscitavit in omni honestate : et ad hoc vigilavit, ut dona a Domino per spoliantes eum abstracta suis resuscitaret impensis. I Paral. XXIX, 17 : Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenii gaudio tibi offerre donaria, Domine Deus Israel, Populus autem qui post fugam omnium repertus est, fuit turba sanctarum mulierum, et Nicodemi, et praecipui inter omnes Joseph ab Arimathaea.
" Nobilis. "
Laus est a natalibus : talibus enim natalibus dignus fuit, qui summo majestatis Domino in obsequio electus sit. Hic est qui laudatur in Ecclesiis, Proverb. XXXI, 23 : Nobilis in portis virejus, quando sederit cum senatoribus terrae, inter quos tenet principatum : quia aliis fugientibus Christo accrevit,
" Decurio. "
Ecce laudatur a dignitatis suae potestate. Decurio enim vocatur, qui officium publicae dignitatis in curia Imperatoris administravit electus. De his dedit consilium Iethro, Exod. XVIII, 21 et 22 : Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam: ei constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicati populum omni tempore. Ex talibus igitur electus factus est decurio. Unde, Luc. xxiii, 50 et 51 : Ei ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus ei justus, hic non consenserat consilio ei actibus eorum, ab Arimathaea, civitate Judaeae. " Qui et ipse erat exspectans regnum Dei. "
Laus est a religione. Fide enim et spe " regnum Dei " suscitandum in Christo, et firmandum " exspectabat : " religione et pietate suspensus ad illud. Luc. xxiii,
51 : Qui expectabat et ipse regnum Dei. Sicut et sanctus Simeon et felix Arma regnum. Dei in Christo exspectabant . Unde dicitur, Sapient. x, 10 : Justum deduxit Dominus pennas rectas, et ostendit illi regnum Dei. Quod jam in sacramentis perfectum, et per Christum confirmatum est. Luc. XVII, 21 : Regnum Dei intra vos est,
" Et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. "
Tangit impetrationem corporis Domi- ni.
Et dicuntur tria : corporis petitio,
de morte certificatio, et corporis concessio.
Petitio tangitur quando dicit : " Et audacter, " omni timore deposito, sicut homo potestatem habens plus ex. virtute quam ex adjlitoribus. Eccli. VII, 6 : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.
" Introivit " in palatium, " tui Pilatum " praesidem. Eccli. xlviii, 13 : In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum.
" Et petiit corpus Jesu " sibi concedi a publica potestate, hoc praeferens omni thesauro. Sapient. VII, 8 : Praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius." Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. "
Hic tangit mortis Christi certificationem.
Dicit autem tria : admirationem, inquisitionem, et certificationem.
Dicit igitur : " Pilatus autem mirabatur si " tantae virtutis homo et potentiae, qui coelum mutavit, qui saxa scidit, qui tumulos aperuit, qui velum per scissuram divisit, " jam, " quasi talibus poenis mortis superatus, " obiisset. " Potius etiam sibi mors cedere quam ipse morti cedebat, ut Pilato videbatur, debebat. Hac igitur de causa mirabatur : unde etiam ministri sceleris non fregerunt ejus crura, quia jam ante tempus aestimatum invenerunt eum mortuum, sicut dicitur Joan. XIX, 33.
" Et accersito centurione, "
Qui crucifixoribus praeerat, et Deum glorificaverat dicens : Vere Filius Dei erat iste : " interrogavit eum si jammortuus esset, " ut certissime sciret id de quo mirabatur. Job, XXIX, 16 : Causam quam nesciebam diligentissime investigabam,
" Et cum cognovisset a centurione, "
Qui crucifixoribus praeerat, quod mortuus esset, quia ipse viderat eum clamantem exspirare, " donavit corpus " Jesu " Joseph " sepeliendum : et tanto facilius donavit, quanto plura viderat miracula. Psal. XCVII, 1 : Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Psal. lxvii, 5 : Psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei qui ascendit super occasum, hoc est, per miracula suae mortis elevatur : et ideo tam facilis fuit Pilatus ad donandum corpus.
((Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum, involvit sindone. "
Hic tangitur dominica sepultura.
Quinque autem dicit : scilicet, expensas involutionis, depositionem corporis, solemnitatem sepelitionis, clausuram munitionis, observationem sacrarum mulierum tantam custodiam adhibentium ut observarent locum sepelitionis.
Dicit igitur de primo : " Joseph autem mercatus sindonem, " pannum candentis linei, qui innocentiam Domini et. liliosam significabat castitatem : ut qui rubricatus fuerat sanguine Passionis, candidaretur sindone innocentissimae castitatis. Cantic. vii, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus. Et ideo etiam Ecclesia corpus ejus non nisi in panno lineo involvit. Proverb. XXXI, 24 : Sindonem fecit, et vendidit. Quia Ecclesia fecit hanc sindonem de candore innocentiae Christi : et vendidit Joseph pro commutatione aeterni regni, ut in perpetuum Christi corpus involveretur.
" Et deponens eum, " Christum de cruce cum Nicodemo et aliis sanctis, " involvitsindone : " ut significaretur quod in perpetuo in corde mundo esset involvendus. Psal. l, 12 : Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Luc. xxiii, 53 : Depositum involvit sindone. Joan. XIX, 40 : Acceperunt corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus. Matth. xxvii, 59 : Accepto corpore Jesu, Joseph involvit illud in sindone munda.
" Et posuit eum. in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Maria autem Magdalene et Maria Joseph adspiciebant ubi poneretur. "
Hic tangitur solemnitas sepelitionis.
Tanguntur autem hic duo : scilicet, quod posuit in monumento, quod quasi munimentum dicitur, quia firmissimum erat, ne dici posset quod esset ablatus: quia per Spiritum scivit, quod hoc dicere debebant Pharisaei, et idcirco Dominus voluit ad sepulcrum adhiberi custodiam, ut innegabilis esset Resurrectio. Matth. xxxvii, 64 : Jube custodiri sepulcrum, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore. Idcirco ergo posuit in loco munito. Dicitur autem etiam monumentum a monitione, quia in memoria erat sanctorum. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus. Psal. CXI, 7 : In memoria aeterna erit justus.
" Quod excisum erat in petra. " Ad litteram enim sepulcrum fuit domus ca-.merata, excisa in petra ad tantam altitudinem, quantam homo vix attingit extensione manus a fundamento usque ad superius : habens introitum ab Oriente, in cujus aquilonari parte erat in petra spelunca septem pedum longitudinis in. pariete aquilonari, et trium pedum latitu- dinis : quae versus meridiem tota patebat, et erat aperta tribus palmis. In hac spelunca positum fuit corpus.
Et hoc est quod dicit : " Quod erat excisum in petra : " quae petra soliditatem fidei significat, in qua apud Ecclesiam sepultus est Christus. 1 ad Corinth. x, 4 : Petra autem erat Christus, hoc est, fides Christi. Matth. XVI, 18 : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
" Et advolvit. "
Ecce sepulcri sigillatio.
" Et advolvit lapidem " miras magnitudinis, qui humana fortitudine esset immobilis, nisi multi et cum instrumentis convenirent, " ad ostium monumenti: " ut omnis suspicio in Resurrectione ejus tolleretur, quia firmam spem Resurrectionis habebat.Ostium autem monumenti dicitur apertura speluncae conversa ad meridiem, quae erat intra concavitatem cryptae : in qua spelunca, Matth. xxvii, 60 : Advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. Thren. III, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
" Maria autem Magdalene, "
Prae caeteris ardens in amore Domini, " et Maria Joseph, " supple, mater : et caeterae mulieres quae inseparabiliter Domino in morte adhaeserunt. Lucae enim, xxiii, 49, dicitur, quod stabant omnes noli ejus a longe, et mulieres quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.
Et hoc est : " Adspiciebant " diligenter " ubi poneretur, " ut mortuum visitarent, et officium funeri impenderent. Visus enim ab amico mortuo non retrahitur, Matth. xxvii, 61 : Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum, ut viderent quid ageretur.