MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g II.
Videtur autem, quod debeant esse nigri:
1, Constantinus enim in Paniechne tres causas pilorum ponit, dicens : " Capilli caput custodiunt, honestant, et defendunt, quibus si careat homo, maxime est inhonestus, et praecipue in mulieribus, Et juxta hoc natura facit corpori juvamenta atque ornamenta. Item est causa quare masculi et non foeminae barbescunt: quia fumus qui est pilorum causa, ex natura magis augmentatur, quem .quia natura non sufficit expellere et consumere, expellit per duo Ioca, id est, per caput et barbam. Unde fit, quod calidissimae foeminae barbescere videantur. Et e converso in masculis frigidis : unde non barbescunt eunuchi : quia perdiderunt membra calidiora : pili igitur isti facti sunt a natura, ut essent ornamenta et juvamenta. "
Ex hoc patet, quod tres sunt causae pilorum, expulsio fumosae superfluitatis,
animalis juvativa, defensio a calore et frigore exteriori, et ornatus capitis. Quantum Ad primam utilitatem magis videntur convenire eucratico corpori nigri capilli : si enim expulsio superfluitatis nocivae est juvativa, quaecumque superfluitas magis est nociva, illius expulsio maxime est juvativa : sed cholericam incensum et sanguineum adustum magis est nocivum quam sanguineus humor non adustus : ergo magis est juvativa expulsio illius quam istius : sed ad illius expulsionem sequitur generatio nigrorum capillorum et non rubeorum : ergo quantum Ad illud, eucraticum corpus magis debet habere nigros capillos quam rubeos. Similiter quantum ad defensionem : nigri enim capilli fortiores sunt quam, rubei. Similiter quantum ad ornamentum : pulchrior est enim et aptior proportio extremi Ad extremum, quam medii ad extremum : opposita enim juxta se posita magis elucescunt I ergo supposito colore cutis albo et rubeo, magis venustat in capillis nigredo quam albedo vel rubedo.
Item, Quantum ad sensum visus nigredo est convenientior : quia congregativum visus : rubedo autem vel albedo disgregativum.
Item, Quantum Ad signatum. Rubedo enim attestatur mobilitati et infidelitati, nigredo autem firmitati et stabilitati : quia respondet elemento quod est terra.
2. Item, Constantinus in Paniechne, ubi describit corpus eucraticum, sic dicit : " In superioribus partibus libri meminimus nos dixisse de intemperata complexione corporis quantum Ad complexionem aequalis : oportet igitur nunc dicere de aequali complexione et ejus significatione, Corpus enim aequale neque multum macidum est, neque pingue : color ejus inter rubeum et album medius : pili ejus in infantia rufi, in pueritia et juventute nigri," Ergo ad eucra- ticum corpus pertinet nigredo in capillis secundum Constantinum. Et sic etiam
videtur controversia inter Constantinum et galenum : cum hic nigrum capillorum colorem ponat in aequali corpore, ille autem rubeum.
3, Item, Eadem contrarietas invenitur inter illos qui loquuntur de corporis pulchritudine, quorum unus sic dicit : " Faemineum plene si vis formare decorem, praeformet capiti naturae circinus orbem, crinibus irrutilet nitor et aurum. " Ergo vult, quod capilli debent esse aurei coloris. Alter autem dicit sic : " Spectandum nigris oculis, etc. "
4, Item in Canticis, ubi describitur pulchritudo spiritualis per exteriorem pulchritudinem, dicitur sic : Comae ejus sunt sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus Ergo videtur, quod Ad exteriorem pulchritudinem per quam interior describitur, pertineat nigredo in capillis.
Quia, ut dicit Magister Richardus de sancto Victore super illud Genesis, xlix., 21 : Nephthali cervus emissus, et danseloquia pulchritudinis, pulchre hominem interiorem eisdem verbis reficit, et exteriorem, dum per exteriora visibilia ad invisibilem pulchritudinem intellectum traducit. Ergo ad exteriorem pulchritudinem, per quam hujusmodi intellectus traducitur ad interiorem, pertinet nigredo in capillis.
5. Item, Secundum complexionem innatam soboles solent assimilari parentibus, et e contra : sed videmus, quod, genus Judaeorum ut in pluribus habet nigros capillos : ergo et Domina nostra cum fuit de progenie Judaeorum,
6. Item, Veronica praetendit nigram barbam et nigros fuisse crines in Domino : ergo in Domina nostra, cum maxima fuerit similitudo inter ipsos .