LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De determinatione generis in communi sumpti ad materiam et naturalem et moralem et per locos communes , etc.
Sic autem considerato qualiter consideretur genus non contractum ad materiam moralem vel naturalem, considerandum qualiter terminatur genus non contractum quod utrique materiae commune est. Prima igitur consideratione inspiciendum est si id quod pro genere assignatum est omnino (hoc est, universaliter) nullius est genus : quia sic sequitur, quod etiam propositi non est genus. Quod autem nullius omnino sit neque genus morale neque genus naturale, considerandum est in eo quod ea de quibus praedicatur, nihil differunt specie, cum genus de pluribus differentibus specie praedicetur. Omnes autem species generis (hoc est, de quibus praedicatur genus) sunt differentes specie et numero solo. Propter quod album nullius est genus : quia album non nisi de albis praedicatur, et alba in eo quod alba specie ab invicem non differunt .
Rursum non erit omnino et universaliter alicujus genus si aliquid eorum quae omnia sequuntur, dixit esse genus vel differentiam : et hoc primo ostendamus in genere ubi plura sunt quae sequuntur omnia, ut ens et unum sunt de numero eorum quae omnia sequuntur. Si ergo assignaverimus quod ens sit genus, palam quoniam omnium ens erit genus, quia ad omnia sequitur : eo quod ens praedicatur de omnibus eis : de nullo enim praedicatur genus nisi de suis speciebus : praedicatur enim de uno : ergo unum erit species entis : convertuntur autem ens et unum : accidit ergo per consequentiam rationis de omnibus de quibus genus praedicatur quod ens et speciem praedicari, eo quod ens et unum similiter de omnibus praedicantur : et hoc est inconveniens, quia oportet speciem de paucioribus praedicari quam genus : ergo quod assignatum est pro genere, nullius est genus : ergo nec est genus propositi sive propositae speciei.
Si autem inspiciendo non ad genus, sed ad generale quod est differentia, id quod omnia sequitur (ut unum et ens) dixit esse differentia et non genus : tunc palam est, quod sequitur ex hoc quod differentia de aequalibus vel pluribus quam genus dicitur : quia tunc differentia praedicabitur de omnibus ut unum secundum quod dicit entis dispositionem de aequalibus cum ente si ens genus dicatur esse : vel praedicabitur de pluribus quam genus, si vere genus ponatur esse ut substantia vel qualitas. Unde si genus omnia sequitur sicut differentia, tunc differentia praedicabitur de aequalibus : si vero genus ponatur verum quod non omnia sequitur, de pluribus genus quam differentia dicitur : et utrumque estinconveniens : quia ex quo genus per differenti fias oppositas dividitur, utramque differentiam continet ambitu genus.
Inspiciendum est etiam ad modum praedicationis, quod etiam praedicetur in quid, et non in quale sicut denominativum. Unde considerandum si genus assignatum dicitur denominative esse in subjecta specie, velut album adjective et
non substantialiter, et non ut quid, sed ut quale est in nive : tunc enim interimitur genus, nec est genus quod assignatum est pro genere : genus enim non dicitur nisi de subjecta ei specie, et non dicitur esse sicut accidens in subjecto.
Considerandum adhuc in modum praedicandi in voce sive nomine generis. Inspiciendum est enim si non univocum sit genus speciei, nam de omnibus suis speciebus genus univoce praedicatur. Propterea si non univoce praedicatur assignatum genus de assignata specie, non est quod assignatum est pro genere genus.