CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Henrici, habitum et actum esse practicos ex fine. Primo, quia intellectus extensione, scilicet ad opus, fit practicus. Secundo, Medicina dividitur in practicam et speculativam. Tertio, actus est practicus, quia bonus vel malus, et hoc habet ex circumstantiis, quarum primaria est finis. Hanc refutat, probans habitum dici practicum ex objecto, quia haberet illam extensionem, etiamsi finis nullo modo esset amatus. Secundo, si finis ut habitus consideretur, est effectus habitus; ergo non distinguit eum ; si ut cognitus distinguit, ergo ut objectum. Tertio, moralis scientia, non esset practica, et hanc rationem prosequitur refutando varias solutiones Henrici.
Aliter dicitur (a), quod illud a . quo habitus et actus dicuntur practici, est finis et extensio cognitionis practicae ad praxim, quae est extensio ad finem. Pro hac opinione sunt auctoritates positae prius. Arguitur etiam per rationes sic : Primo, quia aut habitus dicitur practicus ab objecto aut a fine. Quod non ab objecto, probo, quia intellectus extensione fit practicus, quod non est verum nisi de eodem intellectu prius speculativo, et postea practico, extenso ad opus; igitur circa idem objectum potest esse consideratio practica et speculativa.
Secundo sic, quia Medicina dividitur in speculativam et practicam, et tamen ipsa est de aliquo eodem subjecto, ut de sanitate vel de corpore sanabili. Item, actus dicitur practicus, quia bonus vel malus moraliter: bonitas et malitia moris competunt actui ex circumstantiis: inter circumstantias autem prima et praecipua est circumstantia finis.
Contra (b) istam positionem, quaero an habitus et actus dicantur practici propter extensionem actualem ad opus vel tantum propter extensionem aptitudinalem. Non propter actualem, ut habetur in 2. art. et ipsi concedunt, quia tunc faber non actu operans non haberet cognitionem practicam: ergo propter extensionem aptitudinalem. Sed aptitudo non convenit uni naturae, quae repugnat alteri nisi propter aliquod absolutum in tali natura ; (quia enim haec natura est talis, ideo sibi convenit talis aptitudo) igitur praesupponit in ista consideratione aliquam conditionem intrinsecam, per quam sibi conveniat aptitudo talis. Ista conditio considerationis in se est ab aliqua causa ejus priore, causae autem ejus priores sunt intellectus et objectum: ergo sibi convenit ab aliquo objecto vel intellectu ; non ab intellectu, quia tunc omnis consideratio esset practica, cum omnes sint in intellectu, et omnium sit unus intellectus.
Si dicatur (c), quod etiam finis est causa prior, imo prima inter omnes secundum Avicennam 6. Metaph. et ita ab ipso potest esse conditio talis naturae, ut ei conveniat talis aptitudo. Contra, finis non est causa, nisi inquantum amatus et desideratus movet efficiens ad efficiendum, sed aptitudo dicta convenit considerationi, sive sit finis amatus sive non: potest enim in intellectu esse talis cognitio, qualitercumque voluntas se habeat, imo etiam si voluntas non esset conjuncta intellectui, et ita a fine tanquam a finali causa, non convenit aptitudo ista cognitioni ; nihil enim inest ab aliqua causa quod inest, illa causa non causante.
Si dicas (d), finis aptus natus est amari antequam aptitudo ista insit cognitioni. Contra, hoc non salvat propositum, quia effectus nihil habet ab aliquo causante, quia illud natum esset causare nisi actu causet: ergo cognitio non habet aptitudinem sive naturam istam, quam consequitur talis aptitudo a fine aptitudinaliter causante nisi actu causet. Non autem causat actu, ut causa finalis, nisi ut actu amatus et desideratus moveat efficiens ad agendum.
Praeterea (e), aut finis ut elicitus et habitus extra, facit habitum esse practicum, aut finis consideratus aut intentus. Non ut elicitus et habitus extra, quia sic est posterior habitu et effectus aliquo modo, effectus autem non distinguit causam. Si ut cognitus sic habet rationem objecti, ergo objectum distinguit. Si autem ut intentus, hoc jam est improbatum, quia naturaliter antequam intendatur est cognitio talis.
Praeterea (f) si scientiam esse practicam et ordinari ad praxim ut ad finem, convertantur: ergo moralis scientia non est practica. Consequens est contra. Philosophum 1. Ethic. et 10. Consequentia arguitur, quia finis ejus est felicitas quae secundum ipsum 10. Ethic. consistit in speculatione, non in praxi.
Si dicatur (g), quod felicitas est finis remotus, sed finis propinquus est praxis, scilicet dirigere in actum virtutis propter felicitatem. Contra, ad dirigere non ordinatur necessario nisi aptitudinaliter: necessario autem est practica, ergo hoc erit (secundum dictam responsionem,) quia aptitudinaliter ordinatur ad dirigere, hoc est idem quod directivum esse: igitur est practica, quia directiva; sed esse directivam et esse practicam idem sunt, ex secundo articulo. Ex dicta igitur responsione sequitur, quod ipsa est practica, quia est practica, hoc nihil est. Item dirigere est actus (h) intellectus, quia ejus est habitus, scilicet prudentia, a quo est iste actus elicitus, nullus autem actus intellectus est praxis, ex primo arti culo.
Ideo dicitur aliter (i), quod finis scientiae moralis sicut et prudentiae, est actus virtutis moralis ad quem ordinatur, et ille actus est praxis.
Contra, non omnis cognitionis practicae finis est praxis, aliqua enim est intellectio practica respectu praxis potentiae inferioris, puta appetitus sensitivi vel motivae potentiae. Nullus autem actus potentiae inferioris est finis actus intellectus, quia nihil ignobilius est per se finis ignobilioris, actus intelligendi est nobilior et perfectior quocumque actu cujuscumque potentiae inferioris sensitivae.
Dicitur, quod (k) licet intellectio sit nobilior in esse naturae quam operatio potentiae inferioris, non tamen in genere moris, quia melius moraliter est fortiter agere quam cogitare fortiter agere.
Contra hoc dupliciter. Primo, quia falsum supponitur, nam actus potentiae inferioris non est bonus moraliter, nisi quia conformatur rationi rectae ut regulae suae ; ergo rectitudo rationis est causa bonitatis talis in actu isto, et non e converso; sed actum rationis esse sic regulam, est ipsum esse bonum moraliter, sicut intellectio potest esse bona moraliter. Confirmatur, quia prudentia est simpliciter nobilior virtute morali ut est in appetitu sensitivo ; igitur et actus ejus est melior actu illius ut illius: igitur iste ut practicus (sicut potest intellectio esse practica) est melior illo, ut practico sive bono moraliter.
Ex hoc patet (1), quod probatio de cogitare fortiter agere, non valet: quando enim quaeritur excellentia unius ad alterum, non debet comparari optimum ad infimum, sed optimum ad optimum, vel simpliciter ad simpliciter. Sicut ergo est accipere optimum ibi, puta fortiter agere, ita est accipere in intellectu dictare secundum prudentiam fortiter agere. Hoc secundum est melius etiam moraliter, quia ut regula habet bonitatem formalem moralem quae est rectitudo propria, aliud est tantum bonum materialiter, quia ex se non est bonum moraliter circumscribendo ordinem ad regulam istam et ad voluntatem imperantem.
Secundo (m), responsio illa non videtur ad propositum. Quaeritur enim unde intellectio sit practica, non jam supponendo eam esse practicam potissime, cum nec supponatur de ipsa prima circumstantia quae est finis, sed inquiratur: igitur cum quaeritur de intellectione practica, et prima circumstantia, a qua foret practica, ipsa tantum accipitur ut est illud quod est in esse naturae ; igitur sic distinguere de ipsa secundum bonitatem moris et naturae, nihil aliud est quam praesupponere quod quaeritur, et distinguere aliquid, prout consideratur praecise sub altero membro distinctionis.
Ideo (n) corrigitur ista opinio ab aliis, et dicitur quod habitus dicitur practicus a fine qui est consideratio practica, proprius enim finis cujuscumque habitus est actus ejus. Sed contra illud (o), si consideratio illa quae est finis habitus est practica; ergo ipsa habet causam ex qua dicatur practica; aut ergo finem illius considerationis, et hoc jam improbatum est aut objectum, et tunc sequitur quod ipsum objectum est prior causa, a qua tam habitus dicitur practicus quam consideratio ipsa, et tunc habetur propositum, quod ab objecto tam habitus (licet mediate) quam actus dicitur practicus.