IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De baptismo, quid sit. Post haec videndum est, quid sit Baptismus, et quae sit forma, et quando institutus, et causa institutionis. Baptismus dicitur intinctio, id est, ablutio corporis exterior facta sub forma verborum praescripta. Si enim fiat ablutio sine verbo, non est ibi Sacramentum, sed accedente verbo ad elementum, fit Sacramentum: non utique ipsum elementum fit Sacramentum, sed ablutio facta in elemento. Unde Augustinus : " Verbo Baptisma consecratur , detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. Unde est haec tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo? non quia dicitur, sed quia creditur. Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus manens ". In duobus ergo consistit Sacramentum Baptismi, scilicet verbo et elemento. Ergo etsi alia desint, quae ad decorem Sacramenti instituta sunt, non ideo minus est verum Sacramentum et sanctum, si verbum sit ibi et elementum. Nam et in hoc Sacramento et in aliis quaedam solent fieri ad decorem et honestatem Sacramenti, quaedam ad substantiam et causam Sacramenti pertinentia. De substantia hujus Sacramenti sunt verbum et elementum, caetera ad solemnitatem ejus pertinent.
De forma Baptismi.
Sed quod est illud verbum, quo accedente ad elementum, fit Sacramentum? Veritas te docet, quae hujus Sacramenti formam tradens ait discipulis : Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Invocatio igitur Trinitatis verbum dicitur, quo Baptisma consecratur; et haec est forma verborum, sub qua traditur Baptismus. Unde Bonifacio Episcopo Zacharias Papa ait : " Firmissime praeceptum est in Synodo Anglorum, ut quicumque sine invocatione Trinitatis mersus fuisset, quod Sacramentum regenerationis non haberet ; quod omnino verum est, quod si mersus in fontem Baptismi quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fuerit baptizatus ".
Quod Apostoli in Christi nomine baptizaverunt.
Legitur tamen in actibus Apostolorum, Apostolos baptizasse in nomine Christi; sed in hoc nomine, ut exponit Ambrosius, tota Trinitas intelligitur : " Intelligitur enim, cum Christum dicis, et Pater, a quo unctus est, et ipse qui unctus est, et Spiritus sanctus, per quem unctus est ". Unde Nicolaus Papa ad consulta Bulgarorum : " A quodam Judaeo multos baptizatos asseritis; et quid inde agendum sit, consulitis. Hi profecto, si in nomine sanctae Trinitatis, vel in nomine Christi, sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptizati sunt: unum enim idemque est, ut exponit Ambrosius ".
Si in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti, possit tradi Baptismus.
Hic quaeritur : An Baptismus esset verus, si diceretur in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti tantum, ut cum dicitur in nomine Christi ? Ambrosius vi detur dicere, si fide mysterium Trinitatis teneatur, et una persona tantum nominetur, plenum esse Sacramentum ; et e converso, si tres nominentur, et non recte de aliquo illorum sentiatur, vacuum fieri mysterium. Ait enim sic : " Ubi non est plenum Baptismi Sacramentum, nec principium, nec species aliqua Baptismi aestimatur. Plenum autem est, si Patrem et Filium et Spiritum sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues. Et sicut unum in sermone comprehendas, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum, fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei Sacramentum ; ita etiam licet Patrem et
Filium et Spiritum sanctum dicas, et Patris et Filii et Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium. Cum dicitur in nomine Christi, per virtutem nominis impletum est mysterium ; nec a Christi Baptismate Spiritus separatur, quia Christus baptizavit in Spiritu ".
Quoestio Ambrosii.
Nunc consideremus, utrum sicut in Christi nomine legimus Baptismi plenum esse Sacramentum, ita etiam Spiritu sancto tantum nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem ? Rationem sequamur : qui unum dixerit, Trinitatem significavit ; si Christum dicas, et Patrem, a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum, quo unctus est, designasti. Scriptum est enim : hunc Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spi ritu sancto. Et si Patrem dicas, Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicas, si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum dicas, Deum Patrem, a quo procedit, et Filium, cujus est Spiritus, nuncupasti. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, Dominus dicit : Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto ". Ex quo indicat, nos recte posse baptizari in Spiritu sancto.
Perstringit proemissorum intelligentiam cum determinatione cujusdam dicti.
Ex his aperte intellexisti in nomine Christi verum Baptisma tradi ; ubi nihilominus insinuari videtur, verum Baptisma dari posse in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti, si tamen ille qui baptizat, fidem Trinitatis teneat, quae Trinitas in quolibet horum nominum intelligitur. Si autem aliquis, perverse credens et errorem inducere intendens, unum de tribus tantum nuncupet, non implevit mysterium. Quod vero ait, nominatis tribus, vacuum esse mysterium, si baptizans minuat potestatem Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti, id est, male sentiat de potentia alicujus horum, non credens unam potentiam trium: intelligendum est hoc super eum, qui non intendit nec credit baptizare, qui non tantum caret fide, sed etiam intentionem baptizandi non habet. Qui ergo baptizat in nomine Christi, baptizat in nomine Trinitatis, quae ibi intelligitur. Tutius est tamen, tres personas ibi nominare, ut dicatur: in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ; non in nominibus, sed in nomine, id est, in invocatione vel in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti ; invocatur enim ibi tota Trinitas, ut invisibiliter . ibi operetur per se, sicut extra visibiliter per ministrum. Si autem dicatur in nominibus, non est ibi Sacramentum, quia non servatur forma Baptismi.
De institutione Baptismi.
De institutione Baptismi, quando coeperit, variae sunt aestimationes. Alii dicunt, baptismum tun esse institutum, cum Nico- demo Christus ait : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc
Alii dicunt institutionem Baptismi factam, cum Apostolis dixit : Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Sed hoc dixit eis post resurrectionem, praecipiens eis de vocatione gentium, quos ante passionem binos et binos miserat ad praedicandum in Judaea et ad baptizandum, dicens : In viam gentium ne abieritis. Jam ergo institutus erat Baptismus, quia baptizabant simul et praedicabant.
De forma, in qua baptizaverunt Apostoli ante passionem Christi.
Si vero quaeritur, in qua forma tunc baptizaverunt, sane dici potest : in nomine Trinitatis, scilicet in ea forma, in qua baptizaverunt postea gentes ; quae ante passionem potest intelligi fuisse tradita, licet non sit scriptum. Non ergo tunc illam formam Christus prius tradidit, cum ad evangelizandum gentibus misit ; sed quam ante tradiderat, mittens eos in Judaeam, post iteravit, cum ad gentes misit. Commodius ergo dicitur institutio facta, quando Christus a Joanne baptizatus est in Jordane ; quod dispensavit, non quia mundari voluerit, cum sine peccato fuerit, sed quia " contactu mundae carnis suae vim regenerativam contulit aquis ", ut qui postea immergeretur, invocato nomine Trinitatis, a peccatis purgaretur. Tunc igitur institutus est Baptismus Christi, in quo Trinitas, cujus mysterium ibi innotuit, interius hominem baptizat.
Quare in aqua tantum fiat ?
Celebratur autem hoc. Sacramentum tantum in aqua, non in alio liquore, ut ait Christus : Nisi quis renatus ex aqua, etc. Ideoque uniformiter id fieri in aqua praecipitur, ut intelligatur, quod " sicut aqua sordes corporis ac vestes abluit, ita Baptismus maculas animae sordesque vitiorum emundando abstergit ". Vel ideo, ut nullum inopia excusaret; quod posset fieri, si in vino et oleo fieret, et ut communis materia baptizandi inveniretur apud omnes. Quod aqua signavit, quae de latere Christi manavit, sicut sanguis alterius Sacramenti signum fuit. Non igitur in alio liquore potest consecrari Baptismus nisi in aqua.
De immersione, quoties fieri debeat.
De immersione vero, si quaeritur quomodo fieri debeat praecise; re- spondemus : Vel semel, vel tertio, pro vario more Ecclesiae. Unde Gregorius : " De trina immersione Baptismi nil verius responderi potest, quam quod vos ipsi sensistis ; quia in una fide nihil officit Ecclesiae sanctae consuetudo diversa. Quia enim in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest, infantem in Baptismo vel ter, vel semel immergere, quia et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Nos vero, qui tertio mergimus, etiam triduanae sepulturae Sacramentum signamus ". Secundum hoc licet non modo ter, sed etiam semel tantum mergere. Ibi tamen dumtaxat semel mergere licet, ubi consuetudo Ecclesiae talis existit. Si quis vero id facere incipiat, ubi consuetudo talis non est, vel semel tantum mergendum asserat, reprehensibilem se constituit. Unde Haymo : " In suo sensu abundat Cyprianus, cum semel mergebat in Baptismo parvulos: qui quod intelligebat studiose implebat, bonis operibus abundando, licet in hoc nescius delinqueret. Sed quia bonis operibus abundabat, postea correptus a Deo, abundavit altiori sensu, ter illos mergendo ". Ecce habes, quia deliquit qui semel mersit: sed hoc ideo, quia aliter se habebat illius Ecclesiae consuetudo, vel quia unam tantum faciendam mersionem asserebat. De trina mersione Augustinus ait
" Postquam nos credere promisimus, tertio capita nostra in sacro fonte demersimus, qui ordo baptizandi duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio mersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio mersi, quia accepistis Baptismum in nomine Christi, qui die tertia resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita immersio typum dominicae exprimit sepulturae ". Constat ergo, baptizandos tertio debere immergi: et tamen si semel tantum immergantur, verum Baptisma accipiunt. Et qui semel immergit tantum non peccat, nisi consuetudo Ecclesiae obsistat, vel hoc modo tantum, debere fieri asserat.
Quando Circumcisio amisit vim suam?
Solet etiam quaeri, si Circumcisio amisit statim vim suam ab institutione Baptismi. Ad quod dicimus, in Christi morte terminata . esse legalia omnia. Ex tunc igitur Circumcisio perdidit vim suam, ita quod postea non profecerit: potius obfuit observatoribus suis, sed usque ad oblationem verae hostiae potuit prodesse. Si enim ante passionem legalia finem habuissent, non, ea imminente, vetus pascha cum discipulis manducasset.
De causa institutionis Baptismi.
Causa vero institutionis Baptismi est innovatio mentis, ut homo, qui per peccatum vetus fuerat, per gratiam Baptismi renovetur, quod fit depositione vitiorum et collatione virtutum. Sic enim fit quisque novus homo, cum abolitis peccatis, ornatur virtutibus. Abolitio peccatorum pellit foeditatem, appositio virtutum affert decorem, et haec est res hujus Sacramenti, scilicet interior munditia.
Quoeritur an Baptismus aperuit coelum, quod non aperuit Circumcisio ?
Si quaeritur, utrum Baptismus aperuit coelum, quod non aperuit Circumcisio ; dicimus, quia nec Baptismus nec Circumcisio aditum regni nobis aperuit, sed hostia Salvatoris, quae si tempore Circumcisionis oblata fuisset, illius temporis homines regnum intras.
sent. Res igitur hujus Sacramenti justificatio est.
(Finis textus Magistri.)
Supra Magister (a) egit de quodam praeambulo ad Baptismum Christi; hic agit de Scramento Baptismi. Et dividitur in duas, in prooemium et tractatum, qui incipit ibi : Baptismus dicitur. Prima dividitur in partem principalem et incidentalem, quae incidentalis incipit capite 4. Principalis dividitur in tres partes: Primo agit de partibus intrinsece pertinentibus ad Baptismum. Secundo de suscipiente Baptismum 4. dist. Tertio de ministro dist. 5. Post hoc sciendum. Prima, quae pertinet ad praesentem lectionem dividitur in tres : Primo, agit de quidditate Baptismi, sive quid sit Baptismus. Secundo, de forma ejus, ibi : Sed quid est illud verbum. Tertio, de institutione ejus, ibi : De institutione. Et in illa tertia parte interserit de materia Baptismi, ibi : Celebratur autem etc.
Circa istam distinctionem tertiam, quaerendum est de quatuor: Primo, de Baptismi definitione, an illa propria sit ejus, quam ponit Magister : Baptismus est tinctio,id est, ablutio corporis exterior, facta sub forma verborum proescripta? Secundo, de forma Baptismi, an haec sit praecisa forma ejus : Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Amen. Tertio, de materia, an sola aqua naturalis pura sit materia conveniens Baptismo. Quarto, de institutione, utrum institutio Baptismi evacuet Circumcisionem.