REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ex vi unionis hypostatice praecise, natura assumpta non redditur impeccabilis. Ita Doct. hic et supra d. 2. q. I. Sequuntur Henr. Rubion. Gabr. Marsil. Bassol. Durand. Rhada, citati, Ovando, Faber, Tartaretus et Leuchet. hic, et omnes Scotistae. Christus secundum hanc sentenliam non est impeccabilis ex vi unionis praecise. Quidam ita inflammati sunt,
ut dicant, contra hanc sententiam non rationibus, sed flammis agendum ; sed nihil solidum quo hoc probent, afferunt. Patres asserunt, et verissimum est, Christum esse impeccabilem, sed non asserunt talem esse ex vi unionis praecise.
Dico tamen quod ex vi unionis non redditur ista natura impeccabilis, quia potentia non aliter se habens in ratione actus primi, non aliter se habet ad actum secundum, quia sic festuca manens festuca, posset producere totum universum. Sed ista potentia animae, sive sit eadem essentiae, sive aliud ab essentia, ex sola unione naturae humanae, non aliter se habet in ratione principii agendi quantum ad actum, quia illa natura est primo personabilis, et nunc personatur personalitate extrinseca, et eodem modo posset, si prius fuisset personata propria personalitate, et in nullo fuisset natura mutata in actu primo, si fuisset intrinsece personata antequam assumpta ; igitur ex hoc solo, quod est unitas, non aliter se habet quantum ad actum primum.
Item, appetens potest aliud appetere, et aliud, quousque habeat quietem in objecto ultimo ; sed natura assumpta ex hoc quod assumpta, non ullimate quietatur ejus appetitus, quia posset assumi dormiens, vel omnino non sciens quod esset assumpta, plusquam natura non assumpta, loquendo de potentia Dei absoluta. Ideo dico quod natura assumpta non est impeccabilis ex hoc, quod assumpta, nisi de congruo, quia, ut dicitur, Joan. I. vidimus gloriam ejus, quasi unigeniti, hoc est, de congruo. Ad aliud in contrarium, dico quod
Magister in littera intelligit quod natura de congruo non est privanda tanta plenitudine gratiae, quamdiu est unita Verbo, non tamen vult hoc esse formaliter ex vi unionis. Idem intelligit Anselmus.
Ad primam rationem, dico quod natura non est elevata ex hoc quod assumpta, ad idem esse formaliter cum Verbo, nec potentia ad idem operari formaliter, sed tantum per communicationem idiomatum est idem esse, et eadem operatio ; formaliter tamen manet esse proprium naturae humanae aliud ab esse proprio Verbi.
Contra illud, Verbum supplet vicem suppositi creati, sed per concessa, si suppositaretur propria suppositatione, idem esset esse naturae assumptae, et per consequens eadem operatio formaliter utriusque.
Item, etsi non sit idem esse formaliter, non propter hoc sequitur quin sit vera generatio in nativitate Christi, quia ad hoc quod sit vera generatio, non requiritur quod esse omnino novum acquiratur, sed sufficit quod esse praehabitum communicetur naturae humanae.
Item, aliud videtur consequens ad illam opinionem, quae ponit quod esse sit aliud ab essentia, quia potest esse vera generatio, per hoc quod essentia nova acquirit esse novum sibi, quod tamen non est simpliciter novum, sed ab alio praehabitum.
Ad primum horum, dico quod si ista natura humana suppositaretur in se propria personalitate, esset praecise idem esse essentiae et suppositi, quia suppositum non haberet esse aliud a natura. Sed hic sequitur oppositum, quia si hic esset sic, esset idem esse formaliter suppositi, et naturae humanae, et tunc suppositum hic non habebit proprium esse, sed tantum esse naturae humanae, sicut suppositum creatum non habet proprium aliud ab esse naturae, sed idem formaliter. Vel igitur oportet hic dicere quod Verbum nullum esse habet, nisi esse naturae humanae, vel quod dissimile est in proposito de natura, si supponitur in proprio supposito. Et cum dicitur, suppositum increatum supplet vicem suppositi creati, verum est in hoc, quod perimat dependentiam in actu naturae ad suppositum, quia non dependet sic actu, sicut si non esset terminata actu, cum dependet ad suppositum extrinsecum ; tamen non causat identitatem formalem, sicut si natura suppositaretur in se, quia suppositum extrinsecum cum natura non habet esse ita formaliter idem, sicut suppositum intrinsecum, nisi Verbum nullum esse haberet aliud a natura humana, quia suppositum non dat esse naturae, neque agere, sed e contra universaliter in creaturis.
Ad aliud, cum dicitur quod generatio potest terminari ad esse Verbi, ut hujus naturae, quaero, aut intelligitur quod nihil sit novum, nisi quod esse sit hujus ? et tunc sequitur quod formalis terminus generationis est relatio rationis. Vel intelligitur quod terminus generationis sit esse illius naturae, quod sit aliud ab esse Verbi, et tunc habetur propositum.
Ad tertium, dico quod illud non est consequens ad illam opinionem, sed magis est contra ; quia quaestio ista est ventilata, an ex hoc quod assumitur natura humana, sequitur quod non sit aliud esse ejus quam esse Verbi, et nisi cum assumptione staret esse actuale naturae humanae formaliter aliud ab esse Verbi, sequitur quod imperfecte assumeretur natura humana, et quod si prius fuisset suppositata in se, ex assumptione destrueretur esse proprium naturae, et si iterum derelinqueretur sibi, vel annihilaretur, vel esset generatio novi esse proprii ipsius naturae. Dico igitur quod natura assumpta dicitur ens, non formaliter esse divino, nec sic communicatur potentiae operatio eadem formaliter, sed tantum per communicationem idiomatum.
Ad secundam rationem prius factam, quae est specialis de operatione Verbi, cum dicitur, omnes operationes operatur Verbum, quas operatur natura humana, dico quod nullam rationem causae habet Verbum respectu operationis Christi, quam non habet Pater et Spiritus sanctus ; nec est operatio naturae humanae a Verbo, quae non esset a tota Trinitate, sicut si esset natura humana sibi dimissa, sed tunc non esset communicatio idiomatum. Non tamen dicitur Verbum denominari ab operatione secundum naturam humanam, et si ipsa oblique ageret, non aliter denominaretur Verbum ab operatione aliqua, quam nunc tota Trinitas propter hoc, quod agit quantum ad substantiam actus, cum quis actu peccat, tamen male sonaret de Deo, quod Verbum oblique operaretur, et inconveniens est quod natura assumpta oblique agat, quia de congruo habet plenitudinem gratiae, sed non est contradictio naturam assumptam oblique agere.