Ambrosius. Hic ad alia progreditur dominus; nam qui totum hominem salvum facere disposuerat, per singula membra curabat; unde dicitur factum est autem in alio sabbato ut intraret in synagogam, et doceret. Beda. Sabbatis maxime curat et docet, non solum propter insinuandum spirituale sabbatum, sed etiam propter celebriorem populi conventum. Cyrillus.
Docebat autem revera transcendentia intellectum, et quae salutis futurae per eum reserabant audientibus semitam; deinde, praecedente doctrina, subito divinam ostendebat virtutem; unde sequitur et erat ibi homo, et manus eius dextera arida.
Beda. Quia vero destructionem sabbati quam in discipulis arguebant, probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando magistrum calumniari volunt; unde sequitur observabant autem Scribae et Pharisaei si in sabbato curaret; ut scilicet si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis; si curet, transgressionis vitio arguant; unde sequitur ut invenirent unde accusarent eum. Cyrillus. Hic enim est mos adversarii: pascit in se doloris morbum aliorum praeconiis. Sed dominus novit omnia, et corda rimatur; unde sequitur ipse autem sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam: surge et sta in medio. Et surgens stetit; ut forsan incitaret ad pietatem crudelem Pharisaeum, et ipsa passio flammas mitigaret livoris.
Beda. Praeveniens autem dominus calumniam quam sibi praeparabant, arguit eos qui praecepta legis male interpretando etiam a bonis operibus sabbato aestimabant feriandum, cum lex a servili opere, idest a malis, abstinere praecipiat in sabbato; unde sequitur ait autem ad illos iesus: interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male? Cyrillus. Nimis est idonea quaestio: nam si licet in sabbato bene facere, nec aliquid obstat ut laborantes a deo misericordiam consequantur, desinas colligere adversus christum calumniam: si autem non licet in sabbato benefacere, et lex prohibet animarum salutem, factus es legis accusator. Ipsam quoque sabbati sanctionem si velimus discutere, ad opus pietatis introductum fuisse reperiemus. Iussit enim in sabbato feriari: ut quiescat puer tuus et ancilla tua, bos tuus et quodlibet pecus tuum. Qui vero bovis miseretur et ceterorum pecorum, quomodo non miserebitur hominis gravi morbo perplexi? Ambrosius. Lex autem in praesentibus formam praefiguravit futurorum; in quibus utique malorum feriae sunt, non bonorum: nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est, in dei laudes requiescere.
Augustinus de quaest. Evang..
Cum autem dominus corpus curaverit, sic interrogavit: animam salvam facere, an perdere? vel quia illa miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animae; vel quia ipsa sanatio manus dexterae salutem animae significabat, quae a bonis operibus cessans, aridam quodammodo dexteram habere videbatur; vel animam pro homine posuit, sicut dici solet: tot animae ibi fuerunt. Augustinus de cons. Evang..
Sed potest movere quomodo matthaeus dixerit quod ipsi interrogaverunt dominum, si licet curare sabbato; cum Lucas hic illos potius a domino interrogatos esse perhibeat. Itaque intelligendum est, quod illi prius interrogaverunt dominum, si licet sabbato curare.
Deinde intelligens cogitationes eorum, aditum accusandi quaerentium, constituit in medio eum quem fuerat sanaturus, et interrogavit quae marcus et Lucas eum interrogasse commemorant.
Sequitur et circumspectis omnibus.
Titus. Quasi collectis omnium oculis, quin etiam incitata mente eorum ad considerationem negotii, dixit homini: extende manum tuam: ego tibi mando qui creavi hominem. Audit autem qui laesam habebat manum, et sanus fit; unde sequitur et extendit, et restituta est sanitati manus eius. Quos autem oportebat in miraculo stupere, augent malitiam; unde sequitur ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent de iesu. Origenes. Et, ut narrat matthaeus, exeunt et consiliantur, ut occidant eum. Cyrillus. Cernis, o Pharisaee, operantem divina, ac superna maiestate liberantem languentes, et mortem portas ex livore.
Beda. Homo autem iste humanum genus significat infecunditate boni operis arefactum pro manu in primo parente ad pomum extensa, quam sanavit innocens manus in cruce extensa. Et bene manus in synagoga erat arida; quia ubi maius donum scientiae, ibi transgressor maiori subiacet culpae. Ambrosius. Audisti igitur verba dicentis extende manum tuam.
Communis ista generalisque medicina est: et tu qui putas manum habere te sanam, cave ne avaritia vel sacrilegio contrahatur.
Extende saepius eam, ut proximum iuves, ut viduae praesidium feras, eripias iniuriae quem vides iniuste contumeliae subiacere; extende ad pauperem, qui te obsecrat; extende ad dominum pro peccatis tuis: sic manus extenditur, sic manus sanatur.