Chrysostomus in Matth..
Postquam vanae gloriae expulit aegritudinem, optime iam sermonem de contemptu divitiarum inducit. Nihil enim ita pecunias concupiscere facit ut gloriae cupido: propter hoc namque famulorum greges et auro opertos equos et argenteas mensas expetunt homines, non ut utilitatem aut voluptatem impleant, sed ut multis ostendantur; et hoc est quod dicit nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Augustinus de serm. Dom..
Si enim eo corde quisque operetur aliquid ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit cor mundum quod in terra volutatur? sordescit enim aliquid cum inferiori miscetur naturae, quamvis in suo genere non sordidetur, quia etiam de puro argento sordidatur aurum si misceatur: ita et animus noster terrenorum cupiditate sordescit, quamvis terra in suo ordine munda sit. Chrysostomus super Matth..
Vel aliter. Quia supra dominus nihil de eleemosyna, vel oratione, vel ieiunio docuerat, sed simulationem eorum compescuit tantum, nunc secundum tria praedicta, tres consequentias introducit doctrinae: quarum prima pertinet ad eleemosynam, quae est haec: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi primo dat consilium ut eleemosyna fiat; ut sit ordo narrationis talis: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te; et postea subsequitur: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; secundo ostendit quae sit utilitas in eleemosyna facienda; tertio ut neque timor inopiae accidentis impediat voluntatem eleemosynae faciendae. Chrysostomus in Matth..
Dicens autem nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, subdit ubi aerugo et tinea demolitur: ut demonstret thesauri qui est hic, nocumentum, et eius qui est in caelo, utilitatem, et a loco, et ab his quae nocent; quasi dicat: quid formidas ne pecuniae consumantur, si eleemosynam dederis? itaque da eleemosynam, et additionem accipient: etenim quae in caelis sunt apponentur; quod si non dederis, pereunt. Et non dixit: aliis derelinquis, quoniam hoc delectabile est hominibus. Rabanus. Tria autem ponit, secundum tres diversitates divitiarum. Metalla aerugine, vestes tinea demoliuntur; sunt autem alia quae neque aeruginem neque tineam timent, sicut lapides pretiosi; et ideo ponit generale detrimentum, scilicet fures, qui omnes divitias rapere possunt. Chrysostomus super Matth..
Alia littera habet: ubi tinea et commestura exterminant. Omnia enim bona mundi triplex tollit interitus.
Aut enim a semetipsis veterascunt et tineant, sicut vestimenta; aut ab ipsis dominis luxuriose viventibus comeduntur; aut ab extraneis vel dolo, vel VI, vel calumniis, vel alio iniquo modo diripiuntur: qui omnes fures dicuntur, quia per iniquitatem festinant aliena facere sua. Sed dices: numquid omnes haec qui habent, perdent ea? interim quidem dicam, quia etsi non omnes perdunt, tamen multi perdunt. Vere autem et male servatas divitias, etsi non corporaliter, spiritualiter tamen perdidisti: quia non proficiunt tibi ad usum salutis. Rabanus. Allegorice autem aerugo significat superbiam, quae decorem virtutum obscurat. Tinea, quae vestes latenter rodit, invidia est, quae bonum studium lacerat, et per hoc compactionem unitatis dissipat. Fures sunt haeretici et Daemones, qui semper ad hoc sunt intenti ut spiritualibus spolient. Hilarius in Matth.. Ceterum laus caelestis aeterna est, nec furto surrepenti subtrahenda, nec tinea et rubigine invidiae excidenda; et ideo sequitur thesaurizate autem vobis thesauros in caelis, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt neque furantur. Augustinus de serm. Dom.. Caelum autem hoc loco non corporeum acceperim, quia omne corpus pro terra habendum est. Totum enim mundum debet contemnere qui sibi thesaurizat in illo caelo de quo dictum est: caelum caeli domino idest in firmamento spirituali. Caelum enim et terra transibunt; non autem in eo quod transit collocare debemus thesaurum nostrum, sed in eo quod semper manet. Chrysostomus super Matth.. Quid ergo melius est, an in terra reponere, ubi incertus est conservationis eventus, an in caelo, ubi est certa custodia? quae autem stultitia est illic relinquere unde exiturus es, et illuc non praemittere quo iturus es? illic ergo substantiam tuam colloca ubi patriam habes. Chrysostomus in Matth.. Quia tamen non omnis terrenus thesaurus aerugine aut tinea destruitur, aut per fures aufertur, ideo aliud inducit dicens ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; ac si dicat: etsi nihil priorum veniat, non parvam sustinebis iacturam inferioribus affixus, et eorum servus factus, et a caelestibus cadens, et nihil excelsorum cogitare potens.
Hieronymus. Hoc autem non solum de pecunia, sed de cunctis possessionibus sentiendum est. Gulosi enim deus venter est; lascivi thesaurus sunt lubrica; amatoris libido. Hinc fuerit unusquisque a quo vincitur. Ibi ergo habet cor, ubi et thesaurum.
Chrysostomus super Matth..
Vel aliter. Ponit nunc quae sit utilitas in eleemosyna facienda.
Qui enim collocat thesauros in terra, non habet quid speret in caelo. Ut quid ergo aspiciat in caelum, ubi nihil repositum habet? unde dupliciter peccat: primo, quia mala congregat; secundo, quia cor habet in terra; et ex contrariis causis dupliciter bene facit qui thesaurizat in caelo.