In laqueo. Hic ponuntur duo. Et primo, ad quid pervenit eorum conatus. Secundo causam, ibi, dixit enim. Pervenit enim conatus peccatoris secundum ejus intentionem ad prostrationem pauperis: unde, in laqueo suo; sed secundum dei ordinationem pervenit primo ad evacuationem potestatis: unde, inclinavit se. Contingit enim bellicosos quandoque in principio, postea converti ad delicias, et sic facti effeminati expelluntur. Et ideo philosophus dicit, quod servantes dominium, non faciant filios suos delicate nutrire: Eccl. 47: inclinasti femora tua mulieribus: Ps. 13: omnes declinaverunt.
Secundo ad totalem casum: Prov. 16: ante ruinam exaltatio: quia signum ruinae exaltatio.
Glossa exponit de Antichristo. Hieronymus habet aliter, dum attrahit eum ad laqueum suum, et confractum subjiciet et irruet viribus suis valenter.
Leo primo prosternit animal captum. Secundo subjicit. Tertio incumbit super illud. Causa enim est falsa securitas quam concipit. Primo de praeterito: quia oblitus est deus, scilicet peccatoris.
Contra Eccl. 16. Ne dicas in corde tuo, a deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur? item ibidem, 23: delictorum meorum non rememorabitur altissimus, et non intelligit quoniam omnia videt oculus ejus. Secundo de futuro.
Avertit faciem suam ne videat in finem: job 37: nubes latibulum ejus etc..