Politici autem iusti etc..
Postquam philosophus ostendit quale sit politicum iustum, quod est simpliciter iustum, hic ponit divisionem huius iusti politici.
Et primo dividit iustum politicum in species.
Secundo tangit divisionem huius iusti in individua, ibi, iustorum autem, et legalium etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit divisionem.
Secundo exponit eam, ibi, naturale quidem etc.. Tertio excludit errorem contra divisionem praedictam, ibi: videtur autem quibusdam etc..
Dicit ergo primo, quod politicum iustum dividitur in duo: quorum unum est iustum naturale, aliud autem iustum legale. Est autem haec eadem divisio cum divisione quam iuristae ponunt, quod iuris aliud est naturale, aliud est positivum; idem enim nominant illi ius quod Aristotiles iustum, nam et Isidorus dicit in libro etymologiarum, quod ius dicitur quasi iustum. Videtur autem esse contrarietas quantum ad hoc, quod politicum idem est quod civile; et sic id quod apud philosophum ponitur ut divisum, apud iuristas videtur poni ut dividens, nam ius civile ponunt partem iuris positivi.
Sed attendendum est, quod aliter sumitur politicum vel civile hic apud philosophum et aliter apud iuristas; philosophus enim hic nominat politicum iustum vel civile ex usu, quo scilicet cives utuntur; iuristae autem nominant ius politicum vel civile ex causa, quod scilicet civitas aliqua sibi constituit, et ideo convenienter hic a philosopho nominatur legale, idest lege positum, quod et illi dicunt positivum; convenienter autem per haec duo dividitur iustum politicum, utuntur enim cives iusto et eo quod natura menti humanae indidit, et eo quod est positum lege.
Deinde cum dicit: naturale quidem etc., manifestat membra divisionis praemissae. Et primo manifestat iustum naturale dupliciter.
Uno modo secundum effectum vel virtutem, dicens quod iustum naturale est quod habet ubique eandem potentiam, id est virtutem, ad inducendum ad bonum et ad arcendum a malo.
Quod quidem contingit eo quod natura, quae est causa huius iusti, eadem est ubique apud omnes, iustum vero quod est ex positione alicuius civitatis vel principis apud illos tantum est virtuosum, qui subduntur iurisdictioni illius civitatis vel principis. Alio modo manifestat hoc iustum secundum causam, cum dicit, quod iustum naturale non consistit in videri vel non videri, idest non oritur ex aliqua opinione humana, sed ex natura. Sicut enim in speculativis sunt quaedam naturaliter cognita, ut principia indemonstrabilia et quae sunt propinqua his; quaedam vero studio hominum adinventa, ita etiam in operativis sunt quaedam principia naturaliter cognita quasi indemonstrabilia principia et propinqua his, ut malum esse vitandum, nulli esse iniuste nocendum, non esse furandum et similia, alia vero sunt per industriam hominum excogitata, quae dicuntur hic iusta legalia.
Est autem considerandum, quod iustum naturale est ad quod hominem natura inclinat.
Attenditur autem in homine duplex natura.
Una quidem, secundum quod est animal, quae est sibi aliisque animalibus communis; alia autem est natura hominis quae est propria sibi inquantum est homo, prout scilicet secundum rationem discernit turpe et honestum. Iuristae autem illud tantum dicunt ius naturale, quod consequitur inclinationem naturae communis homini et aliis animalibus, sicut coniunctio maris et feminae, educatio natorum, et alia huiusmodi. Illud autem ius, quod consequitur propriam inclinationem naturae humanae, inquantum scilicet homo est rationale animal, vocant ius gentium, quia eo omnes gentes utuntur, sicut quod pacta sint servanda, quod legati etiam apud hostes sint tuti, et alia huiusmodi. Utrumque autem horum comprehenditur sub iusto naturali, prout hic a philosopho accipitur.
Secundo ibi: legale autem etc., manifestat iustum legale. Et videtur ponere tres differentias huius iusti. Quarum prima est: cum universaliter vel communiter aliquid lege ponitur; et quantum ad hoc dicit quod legale iustum dicitur quod ex principio quidem, scilicet antequam lege statuatur, nihil differt utrum sic vel aliter fiat: sed quando iam ponitur, idest statuitur lege, tunc differt, quia hoc servare est iustum, praeterire iniustum. Sicut in aliqua civitate statutum est quod captivus redimatur mna, quocumque scilicet certo pretio, et quod sacrificetur capra, non autem quod sacrificentur duae oves.
Alia vero differentia iusti legalis est, secundum quod aliquid lege statuitur in aliquo singulari; puta cum civitas vel princeps alicui personae concedit aliquod privilegium, quod dicitur lex privata. Et quantum ad hoc dicit: quod adhuc sunt iusta legalia, non solum illa quae communiter statuuntur, sed quaecumque homines ponunt pro lege in aliquibus singularibus; sicut in quadam civitate statutum est quod sacrificetur cuidam mulieri, nomine brasidae, quae magnam utilitatem civitati attulerat.
Tertia differentia iusti legalis est, prout sententiae a iudicibus datae dicuntur quaedam iusta legalia. Et quantum ad hoc subdit, quod etiam sententialia sunt iusta legalia.
Est autem hic considerandum, quod iustum legale sive positivum oritur semper a naturali, ut tullius dicit in sua rhetorica.
Dupliciter tamen aliquid potest oriri a iure naturali. Uno modo sicut conclusio ex principiis; et sic ius positivum vel legale non potest oriri a iure naturali; praemissis enim existentibus, necesse est conclusionem esse; sed cum iustum naturale sit semper et ubique, ut dictum est, hoc non competit iusto legali vel positivo. Et ideo necesse est quod quicquid ex iusto naturali sequitur, quasi conclusio, sit iustum naturale; sicut ex hoc quod est nulli esse iniuste nocendum, sequitur non esse furandum, quod item ad ius naturale pertinet.
Alio modo oritur aliquid ex iusto naturali per modum determinationis; et sic omnia iusta positiva vel legalia ex iusto naturali oriuntur. Sicut furem esse puniendum est iustum naturale, sed quod sit etiam puniendum tali vel tali poena, hoc est lege positum.
Attendendum est etiam quod iustum legale dupliciter oritur a naturali secundum modum praedictum. Uno modo cum permixtione. Alio modo sine permixtione alicuius humani erroris, et hoc etiam exempla Aristotilis demonstrant; naturaliter enim iustum est quod civi non ob suam culpam oppresso subveniatur et per consequens quod captivus redimatur: taxatio autem pretii, quae pertinet ad iustum legale, procedit ex praedicto iusto naturali absque omni errore. Est etiam naturale iustum quod benefactori honor exhibeatur; sed quod honor divinus exhibeatur homini est ex errore humano et tale est quod sacrificetur brasidae. Sententialia vero iusta sunt applicationes iustorum legalium ad particularia facta.
Deinde cum dicit: videtur autem etc., excludit errorem contra praedictam divisionem.
Et circa hoc tria facit. Primo proponit errorem cum sua ratione. Secundo solvit, ibi, hoc autem non est etc.. Tertio movet quamdam quaestionem ex solutione ortam.
Dicit ergo primo quod quibusdam visum est quod omnia iusta sint talia, scilicet lege posita, ita quod nihil sit iustum naturale.
Quae quidem fuit opinio Cirenaeorum, sectatorum Aristipi socratici. Et movebantur tali ratione: quia illud quod est secundum naturam est immobile et ubicumque sit habet eamdem virtutem, (sicut patet de igne qui ardet et in Graecia et in perside, quod non videtur esse verum circa iusta, quia omnia iusta videntur aliquando esse mota. Nihil enim videtur esse magis iustum quam quod deponenti depositum reddatur; et tamen non est reddendum depositum furioso reposcenti gladium vel proditori patriae reposcenti pecunias ad arma: sic ergo videtur quod nulla sint naturaliter iusta.
Deinde cum dicit: hoc autem non est etc., ponit solutionem. Et dicit quod id quod dictum est quod naturalia sint immobilia, non ita se habet universaliter, sed aliquo modo est verum; quia natura rerum divinarum nequaquam aliter se habet, puta substantiarum separatarum et caelestium corporum, quae antiqui deos vocabant; sed apud nos homines, qui inter res corruptibiles sumus, est aliquid quidem secundum naturam, et tamen quicquid est in nobis est mutabile vel per se vel per accidens. Nihilominus tamen est in nobis aliquid naturale sicut habere pedes, et aliquid non naturale, sicut habere tunicam, et sic etiam, licet omnia quae sunt apud nos iusta aliqualiter moveantur, nihilominus tamen quaedam eorum sunt naturaliter iusta.
Deinde cum dicit: quale autem natura etc., movet quamdam dubitationem ex praecedenti solutione exortam.
Et circa hoc duo facit: primo proponit quaestionem; secundo solvit, ibi: manifestum et in aliis etc..
Primo igitur proponit talem quaestionem.
Si enim omnia iusta humana mobilia sunt, restat quaestio, inter ea quae contingunt aliter se habere, quale sit iustum secundum naturam, et quale non secundum naturam, sed secundum legis positionem et ad placitum hominum, ex quo ambo sunt similiter mobilia.
Deinde cum dicit manifestum et in aliis etc., solvit praedictam quaestionem.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter iusta naturalia sint mobilia. Secundo qualiter iusta legalia, ibi, quae autem secundum compositionem etc..
Dicit ergo primo manifestum esse quod etiam in aliis naturalibus quae sunt apud nos eadem determinatio congruit sicut et in naturaliter iustis.
Ea enim quae sunt naturalia apud nos sunt quidem eodem modo ut in pluribus, sed ut in paucioribus deficiunt; sicut naturale est quod pars dextra sit vigorosior quam sinistra, et hoc in pluribus habet veritatem; et tamen contingit ut in paucioribus aliquos fieri ambidextros, qui sinistram manum habent ita valentem ut dextram: ita etiam et ea quae sunt naturaliter iusta, utputa depositum esse reddendum, ut in pluribus est observandum, sed ut in paucioribus mutatur.
Est tamen attendendum quod quia rationes etiam mutabilium sunt immutabiles, si quid est nobis naturale quasi pertinens ad ipsam hominis rationem, nullo modo mutatur, puta hominem esse animal.
Quae autem consequuntur naturam, puta dispositiones, actiones et motus mutantur ut in paucioribus. Et similiter etiam illa quae pertinent ad ipsam iustitiae rationem nullo modo possunt mutari, puta non esse furandum, quod est iniustum facere. Illa vero quae consequuntur, mutantur ut in minori parte.
Deinde cum dicit: quae autem secundum compositionem etc., ostendit qualiter iusta legalia sunt mutabilia indifferenter. Et dicit quod illa quae sunt iusta secundum compositionem et conferens, idest secundum quod est condictum inter homines propter aliquam utilitatem, sunt similia mensuris rerum venalium, puta vini et frumenti. (non enim sunt ubique aequales mensurae vini et frumenti,) sed ubi emuntur propter maiorem copiam sunt maiores, ubi autem venduntur propter minorem copiam sunt minores. Ita etiam iusta quae non sunt naturalia, sed per homines posita, non sunt eadem ubique, sicut non ubique eadem poena imponitur furi. Et huius ratio est, quia non est eadem ubique urbanitas sive politia. Omnes enim leges ponuntur secundum quod congruit fini politiae, sed tamen sola una est optima politia secundum naturam ubicumque sit.
Deinde cum dicit: iustorum autem etc., agit de divisione iusti in particularia. Et dicit quod unumquodque iustorum naturalium et etiam legalium se habet ad res humanas ut universale ad singularia; quia ea quae operantur secundum iustitiam sunt multa; sed unumquodque iustorum est unum quasi quoddam universale, sicut hoc quod est depositum esse reddendum est unum quod se habet ad multas personas et ad multas res.
Deinde cum dicit: differt autem etc., ostendit quid sit iustificatio.
Et primo quid sit iniustificatio. Secundo quid sit iustificatio, ibi, similiter autem et iustificatio etc..
Dicit ergo primo, quod iniustificatio et iniustum differunt; quia iniustum est aliqua res quae est contra iustitiam, vel secundum naturam vel secundum ordinationem humanam, sicut furtum, sed quando aliquis hoc operatur, puta furando, vocatur hoc iniustificatio, quasi executio iniustitiae: sed antequam quis hoc operetur, non vocatur iniustificatio, sed iniustum.
Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit quid sit iustificatio. Et dicit quod similiter iustificatio est quando quis operatur iustum quod est natura vel ordine legis. Sed apud Graecos operatio iusti in communi magis vocatur dikeopraema, id est operatio iusti, iustificatio autem non videtur dici quaelibet operatio iusti, sed solum quando aliquis dirigit iniustificationes, scilicet reducendo id quod est iniustum ad iustitiam.
Ultimo autem dicit quod, quales, et quot, et quae sint species iusti secundum unumquodque iustorum, scilicet naturalis et legalis, posterius est videndum, scilicet in politica.