In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: " Scio opera tua, " id est, reprobo. Et tunc ly scio dicit hic simplicem notitiam.
" Quia neque frigidus es, " ut non habeas omnino fidem, " neque calidus, " ut habeas charitatem. " Utinam frigidus esses, " per infidelitatem de timore, vel aperte esses omnino malus, " aut calidus, " per charitatem, scilicet, omnino bonus i Quia, sicut dicit Glossa, major est spes de frigidis : quia propter igno- rantiam minus habent peccatum, et accepta conversionis gratia, citius ad veram justitiam pertingunt.
" Utinam frigidus esses, " id est, infidelis, vel omnino malus : quia tunc appareret malitia tua, et aperta malitia correctionem habet non deceptionem : " aut calidus, " id est omnino bonus.
" Sed quia tepidus es, etc. "
" Tepidus, " id est, omnino torpens, vel simulatus, " et nec frigidus, " id est, omnino malus, " nec calidus, " id est, omnino bonus. Nec calidus nec frigidus est, qui est partim bonus, partim malus : interius malus, exterius apparens bonus.
" Incipiam te evomere. " Glossa, excommunicando, et a consortio Sanctorum removendo, " ex " vel de " ore meo, " id est, consortio Praedicatorum, et Episcoporum, qui dicuntur os Domini : quia in eis, et per eos loquitur Dominus. Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, etc. Isa. xxx, 2 : Os Domini non interrogastis, id est, Praedicatorem, vel Praelatum. Et dicit: " Incipiam, " quia Dominus non statim ejicit peccatorem, sed paulatim exspectando ad paenitentiam.
Nota : Calidum et frigidum nauseam non provocant, sed tepidum. Eodem modo fit in Ecclesia. Dominus per Praedicatores, frigidos in peccatis frequenter ad se convertit: calidos, id est, bonos, magis ferventes facit: sed tepidos de ore projicit, quia tales indignos judicat audire verbum praedicationis: propter quod dicit : " Incipiam te evomere. "
Nota, quod excommunicatio dicitur . vomitus : quia sicut vomitus fit cum dolore et difficultate, sic separatio a consortio fidelium cum dolore et difficultate. Thren. iii, 33 : Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum. Item, fit causa medicinae et sanitatis corporalis : sic excommunicatio debet fieri non ad vindictam, sed ad medicinam, ita ut correctio fiat.
Sed quomodo dicit: " incipiam te evomere, " cum talis non fuit in ore, id est, in consortio fidelium ? Responsio. Secundum Glossam, hoc dicitur, non quia erat in ore, sed quia videbatur.
" Quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo. "
Tertia pars in qua causam arguitionis et comminationis subjungit.
Et ponitur duplex causa, scilicet, bonorum suorum ostentatio, vel jactantia. Secunda, omnium bonorum penuria, ibi, " Et nescis. "
Quasi dicat : incipiam te evomere, et merito, " quia dicis, " te jactando : " Quod dives sum " spiritualibus bonis, vel temporalibus, " et locupletatus " scientia, et virtutibus, " et nullius egeo, " scilicet auxilio, vel consilio. Vel sic : " Quia dicis : Quod dives sum, " id est, purgatus in baptismo a peccatis, " et locupletatus, " scientia et divitiis, " et nullius egeo, " quia sufficio mihi. Vel, " Dives " virtutibus, " et locupletatus " bonis operibus, " nullius egeo, " scilicet quia abundo in omnibus. Vel, " Dives " scientia, " et locupletatus " virtutibus, " et nullius egeo, " quoad corpus. Quasi dicat : in corpore et anima sum plenus et perfectus. iste ergo se jactabat de bonis quae habebat, et gloriabatur. Contra quod, Jerem. IX, 23 : Non glorietur dives in divitiis suis.
" Et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. "
Hic ostendit in eo penuriam bonorum, et primo defectum scientiae : " Et nescis. " Secundo, defectum bonitatis : " Miser es. " Tertio, defectum spiritualis sanitatis : " Miserabilis. " Et deinde ponit tria quae respondent istis : " Et pauper, etc. "