Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Mulieribus ad Christi monumentum obstupescentibus, Angelus resurrectionem ipsius annuntiat t qui primum Mariae Magdalene apparet, deinde duobus discipulis in alia effigie : demum undecim recumbentibus apparens, exprobrata incredulitate, mittit eos ut in universo mundo praedicent ac baptizent, subjunctis signis quae sequantur credentes, ac ita in coelum ascendit.
I. Et cum transisset sabbatum , Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum.
2. Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
3. Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
4. Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
5. Et introeuntes in monumentum , viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6. Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis .
8. At illae exeuntes, fugerunt de monumento, invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt, timebant
9. Surgens autem mane, prima sabbati , apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejeoerat septem daemonia.
10. Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
11. Et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
12. Post haec autem, duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam .
i3. Et illi euntes nuntiaverunt caeteris : nec illis crediderunt.
14. Novissime, recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis qui viderant eum resurrexisse non
crediderunt.
15. Et dixit eis : Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae.
16. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvas erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
17. Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur : In nomine meo daemonia ejicient , linguis loquentur novis ,
18. Serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint non eis nocebit , super aegros manus imponent et bene habebunt .
19. Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum , et sedet a dextris Dei.
20. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.