LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De interpretatione et constructione generis comparati.
Amplius ex consideratione generis comparati interimitur genus : et primo ex consideratione comparationis duorum ad duo : quoniam aliquo contrario existente generi, et aliquo contrario existente speciei, quae ad invicem secundum melius et pejus sive vilius comparantur, si tunc aliquis quod melius est inter speciem et suum contrarium posuit in genus, pejus sive quod pejus est, inter genus et suum contrarium : tunc enim reliquum quod pejus est, accidit per consequentiam rationis esse in reliquo, hoc est, pejus in meliori sicut in genere : et tunc interimitur genus, eo quod contraria secundum melius et pejus sunt in generibus contrariis : quod in moralibus est verum secundum quod bonum et malum sunt in genere secundum genera aliorum existentia secundum hoc quod est melius. Videtur ergo in pejore esse sicut in genere, quod est inconveniens. Videtur quod meliorum specierum sit genus melius.
Comparando autem unam speciem ad duo genera, considerandum si eadem specie ad utrum que genus posuit etiam, et melius aequaliter se habente aliquis ponit illam speciem in pejus, et non in melius, peccat et non indebitum genus posuit: et sic interimitur genus. Ut si aliquis posuit animam quod motum, hoc est, aliquod motum vel mobile, et in genere mobili existentem. Similiter enim anima eadem est et stabit, et erit mobilis, hoc est, similiter et aequaliter se habet ad motum et quietem. Propter quod si melius est statio sive quies quam motus, tunc oportet animam in genere quiescentis poni magis quam in genere mobilis : et sic peccavit assignans animam in genere se moventis.
Est autem statio sive quies dupliciter considerata etiam : ut privatio motus, et sic consideratur secundum essentiam sui am : quia sic privatio est motus : et motus est habitus sive actus privatus, et quies privatio. Consideratur etiam ut finis in quo quiescit motor a movendo et mobile a motu : et sic quies non est privatio, sed perfectio mobilis intenta a movente, et quies melior est motu, et animam melius est quiescere quam moveri a seipsa Et est notandum quod contraria omnia participant unam communem naturam generis : et id quod illam plus participat, est ut habitus : et quod illam secundum minus participat, est ut privatio : et id quod secundum plus participat, est melius : et quod participat secundum minus in eadem natura, pejus.
Amplius : quia ex comparatione contrariorum causatur magis et minus simile, propter hoc considerandum ex magis et minus ad genus assignatum destruendum: destruere enim volenti considerandum si genus quidem suscipit magis et minus, species autem assignata (quae supponitur generD non suscipit magis et minus, nec ipsa nec id quod secundum ipsam denominative dicitur : tunc palam, quoniam non est genus quod assignatum est pro genere. Cujus exemplum est : quia si virtus (quae est genus) suscipit magis et minus, tunc etiam ejus species ut justitia : et etiam id quod denominatur ab ipsa
ut justum, suscipit magis et minus : quia in denominatione est magis et minus, non autem in abstracto dicitur justior alter altero. Si ergo assignatum genus suscipit magis, species autem supponitur generi, nec ipsa nec quod secundum ipsam denominative dicitur, suscipit magis, non erit genus speciei illius quod assignatum est pro genere.
Juxta hoc per locum a majori destruitur genus, et per locum a simili. Si enim inter duo genera comparata ad unam speciem quod magis videtur esse genus, et similiter sive aequaliter videtur esse genus, non est genus, palam est, quod neque propositum (quod assignatum est pro genere) est genus : quia vel minus vel aequaliter propositum videtur esse quam id. Hic autem locus considerationis utilis est et praecipue esse videtur in his in quibus plura videntur in quid praedicari de assignata specie, et dubitatur quod illorum sit genus, eo quod illud non sit demonstratum : quia per rationem ostendentem habemus dicere quod illorum sit genus. Sicut, verbi gratia, de ira in eo quod quid est tristitia et opinio videtur praedicari. Iratus enim in eo quod iratus, contristari videtur propter illatam injuriam, et opinatur quodinjuriaillatasitei: et ideo in talibus utilis est consideratio ad interimendum id quod videtur esse genus et non est genus. Ex eisdem etiam consideratio est in specie assignata, si ad illud aliquid comparetur quod sit ut species secundum magis et minus et similiter : nam si quod majus et similiter videtur ut species in assignato genere, et non est in ipso ut species in genere, palam est quod sequitur, quod neque assignata species est in illo ut in genere. Capitulando ergo et epilogando dicimus jam satis dictum quemadmodum locis et considerationibus opinandi utendum est ad interimendum genus assignatum.