CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Aliter dicitur. Haec est opinio Henrici quodlib. 8. quaest, prima, qui dicit quod habitus practicus sive actus practicus, dicitur practicus ex hoc quod est extensibilis ad praxim ut ad finem, quia praxis est ultimus finis, id est, est illud ultimum ad quod dirigit notitia practica: et probat hanc opinionem tribus mediis, qui postea solventur loco suo.
(b) Contra istam positionem. Hic Doctor probat, quod notitia practica non habeat a praxi quod sit practica. Et primo probat sic, quia supra probatum est quod notitia dicitur practica propter extensionem aplitudinalem. Aptitudo enim, quae convenit alicui naturae et repugnat alteri, convenit sibi per aliquod absolutum sibi intrinsecum, si talis natura est absoluta, cujusmodi est notitia, ut patet a Doctore quaest. 13. Quodl. Si vero non est absoluta, convenit sibi per aliquod intrinsecum, patet discurrendo per aptitudines quae conveniunt uni et repugnant alteri. Illud autem intrinsecum communiter est ipsa entitas naturae, vel aliquid pertinens ad essentiam ipsius. Sed certum est quod ex quo talis notitia habet aptitudinem extendendi ad praxim est vere causata, cum sit qualitas absoluta, ut patet a Doctore supra ; ergo et conditio per quam sibi convenit talis aptitudo erit causata ab eisdem causis a quibus et notitia. Sed notitia est causata ab intellectu et ab objecto, ut probat Doctor infra, dist. 3. quaest. 7. et 15. Quodlib. ergo et aptitudo talis inerit sibi effective ab intellectu vel ab objecto ; non ab intellectu, quia tunc omnis consideratio esset practica, cum omnes sint in intellectu, et omnium sit unus intellectus, ergo erit effective ab objecto ; sic notitia practica denominatur practica (denominatione tamen extrinseca) ab objecto a quo dependet in este et conservari; ergo non a praxi, cum praxis sit posterior tali notitia practica.
Sed hic oritur una parva difficultas, quia ex quo notitia praclica est effective ab intellectu, imo intellectus est principalis causa ut comparatur ad objectum imperfectius, ut patet a Doctore infra, dist. 3. quaest, penultim. et alibi saepe: ergo talis notitia dicitur practica ab intellectu.
Ad quam respondeo, quod etsi entitas notitiae, et quantum ad substantiam ipsius, et quantum ad intensionem, sit principaliter ab intellectu, tamen quantum ad specificationem, puta quod dicatur talis vel quod distinguatur specie ab alia, habet principaliter ab objecto. Unde Doctor dicit infra, d. 3. quaest. 7. quod omnis scientia specificatur ab objecto, et sic patet ad difficultatem. Et de hujusmodi specificatione vide singularem glossam, quam feci super q. 10. d. 3. 2.
(c) Si dicatur, quod etiam finis est causa prior, imo prima inter omnes, etc. ut ei conveniat talis aptitudo, et sic a praxi ut a fine notitiae practicae poterit esse talis aptitudo, vel ab aliquo alio fine, accipiendo finem pro causa finali, quae inter omnes causas est simpliciter prima in causando; ergo talis conditio non erit praecise ab objecto.
Contra, finis non est causa, etc. Hic Doctor arguit, quod notitia practica non sit practica a fine sive a causa finali, quod ideo dico, quia infra vult quod omnia principia practica sumantur a fine, et per consequens notitia praclica dicatur praclica a fine, ut patebit ; et verum est, quod dicitur praclica a fine ut habet rationem objecti, non autem a fine qui est causa finalis, quorum differentia infra patebit. Et argumentum Docloris est salis clarum,
quia certum est, quod causa finalis non movet efficiens, nisi inquantum amata et desiderata, sive modo talis finis ametur sive non ametur, adhuc talis notitia erit practica, ergo ab aliquo alio quod erit objectum, circa quod erit talis notitia.
Sed insurgit aliqualis difficultas, quia. certum est quod objectum est per se causa cognitionis, saltem partialis, ut patet a Doctore infra, dist. 3. quaest. 7. et per se causa agit propter finem (ut patet 3. Physic. ) ergo est impossibile quod talis notitia sit effective ab objecto, nisi causa finalis moveat objectum, ut amata et desiderata ad producendum hujusmodi cognitionem: ergo talis notitia dependet a fine, hoc idem dico de intellectu. Nec obstat de voluntate si esset separata ab intellectu, etc. quia intellectus non posset agere per se nisi propter finem.
Respondeo primo, quod etsi objectum non possit agere nisi propter finem, inquantum amatum et desideratum, posito tamen quod talis finis actu non ametur, adhuc objectum ageret ex necessitate naturae talem vel talem notitiam, cum ipsa in essendo non dependeat a fine ut a causa finali, quia ut sic habet esse tantum secundum quid, et non movet nisi tantum metaphorice, et nullo modo realiter, ut patebit infra, dist. 1. quaest. 4.
Dico secundo, quod etiam posito quod non possit agere nisi propter finem, tamen talis notitia secundum rem nihil accipit a fine ut a causa finali; patet, quia finis qui est causa finalis tantum movet efficiens, non causando aliquid in ipso efficiente, quia finem movere efficiens nihil aliud est, nisi efficiens amare finem propter quem finem amatum producit talem vel talem effectum, ut patet a Doctore infra, dist. 2. quaest. 1. Nec finis et efficiens dicuntur causae essentialiter ordinatae, quia finis non est causa efficientis, et sic non potest argui, quod quidquid est causa causae est causa causati, quia hoc valet in eodem genere causarum essentialiter ordinatarum.
Dico tertio secundum aliquos, hic exponentes Doctorem, quod hic loquitur de praxi ut de fine, quia talis notitia non dependet a praxi ut a causa finali, nisi ut amato et desiderato. Sive modo voluntas amet sive non amet, adhuc talis notitia erit practica ab objecto. Tum etiam, quia praxis est posterior notitia practica, et sic posset applicari littera sequens, scilicet : Si dicas, etc.
Vel potest dici quarto, quod Doctor loquitur de supposito, producente notitiam practicam et non de intellectu simpliciter, cum actiones sint suppositorum, quia si tale suppositum sive actu voluntatis amet finem sive non amet, adhuc una cum objecto potest producere notitiam practicam. Et sic potest applicari littera sequens de fine aptitudinali, secundum quamlibet responsionem. Credo tamen quod duae primae responsiones sint efficaciores.
(d) Si dicas, finis est aptus natus amari antequam aptitudo ista insit cognitioni, id est posito quod finis ut actu amatus sit posterior notitia practica, et per consequens ut sic, non sit causa talis aptitudinis in notitia practica, tamen finis, ut est aptus amari erit prior, et ut sic erit causa talis aptitudinis. Contra, quia nihil dicitur causare, inquantum praecise est aptum natum causare, non enim dicitur calor actu calefacere ex hoc solo, quod est aptus natus calefacere: causa enim in actu simul est cum effectu in actu, et effectus nunquam est in actu nisi causa sit in actu, ut patet per Philosophum 2. Physic. text. com. 37. et 5. Metaph. cap. de Causa text. com. 3. Cum ergo finis non dicatur actu causa finalis nisi inquantum est actu amatus ab efficiente, sequitur quod talis aptitudo sive entitas, cujus est talis aptitudo, non poterit esse a fine ut apto nato amari, quia ut sic non ponitur causa actualis alicujus effectus. (e) Praeterea, aut finis ut elicitus extra, etc. Nota hoc argumentum, quia est multum efficax, quia si isti dicant, quod finis scientiae faciat scientiam practicam: iste finis potest considerari tripliciter. Uno modo, ut est elicitus et productus extra, et sic est posterior scientia practica: modo prius non potest dependere a posteriori in nullo genere causarum, ut patet. Aut iste finis accipitur inquantum est intentus a producente scientiam practicam, puta inquantum amatus et desideratus, et hoc improbatum est supra, quia sive ametur sive non, adhuc erit talis scientia. Aut tertio modo consideratur finis ut cognitus ab intellectu, et sic habet rationem objecti cognoscibilis. Et sic concedo, quod ob. jectum circa quod est talis scientia dicitur finis, et ab ipso fine ut ab objecto intelligibili una cum intellectu, simpliciter dependet scientia practica, specificatur tamen ab objecto, ut dixi supra.
(f) Praeterea si scientiam esse practicam et ordinari ad praxim, ut ad finem convertantur ; (quia dixit Henricus quod cientia dicitur practica, quia ordinatur ad praxim ut ad finem, et per consequens scientiam ordinari ad praxim ut ad finem, dicitur ipsam esse practicam ) ergo illa scientia quae non ordinatur ad praxim ut ad finem non erit practica, nec per consequens scientia moralis quae non ordinatur ad praxim ut ad finem, maxime secundum ipsum, qui vult quod respectu finis dicatur practica, ut patebit infra. Cum ergo scientia moralis habeat felicitatem pro fine ad quem scientia practica non dirigit praxim, videlicet actum voluntatis, ut infra patebit, sequitur quod scientia moralis non erit practica, quod est contra Philosophum primo Ethic. cap. 3. et 10. cap. 11. Posuit enim Philosophus felicitatem in sola speculatione substantiae separatae, ut patet 10. Ethic. cap. 10.
(g) Si dicatur quod felicitas est, etc. Diceret forte Henricus quod scientia moralis non dicitur practica ex hoc quod sit directiva voluntatis in felicitatem, cum illa tantum consistat in speculatione, sed dicitur practica ex hoc quod dirigit voluntatem ut eligat actus virtutis, qui ordinantur ad felicitatem, sicut media ad finem, et sic dicitur practica ex hoc quod dirigit voluntatem circa media ad finem.
Contra, ad dirigere non ordinatur necessario, etc. Sensus hujus litterae est: Si enim notitiam esse directivam aptitudinaliter in praxim et esse practicam sunt penitus idem, tunc quaestio ita erit de notitia directiva sicut de practica. Sicut enim quaeritur a quo dicatur practica, ita quaeritur a quo dicitur directiva, et ita probare notitiam esse practicam quia directiva, est probare idem per idem. Sicut e contra probare notitiam, a quo habet ut sit directiva quia practica, est probare idem per idem. Et hoc intendit ibi:
(h) Item, dirigere est actus intellectus, etc. Omnis enim actus directivus, vel est causativus habitus prudentiae, (ut omnes actus praecedentes habitum prudentiae) vel est effectus, suo modo , ipsius habitus prudentiae ut omnes actus directivi sequentes habitum prudentiae, de quo magis patebit infra dist. 17. et certum est quod omnis actus directivus in praxim pertinet ad prudentiam. Adverte tamen, quod si ipse Henricus ponit ipsam extensionem sive ipsum dirigere, quod idem est esse praxim, quae est actus voluntatis, quia extensio illa tantum pertinet ad actum intellectus, haec ratio tenet. Si vero acciperet ipsum dirigere pro actu intellectus, et praxim pro termino illius extensionis sive directionis, qui terminus est actus voluntatis, non teneret ratio contra Henricum. Sed ex dictis Henrici videtur Doctor tenere primo modo, non secundo modo, ideo ratio contra ipsum tenet.
(i) Ideo dicitur aliter quod finis scientiae, etc. Contra hoc arguit Doctor non negando quod actus virtutis sit praxis, cum secundum ipsum omnis actus virtutis appetitivae sit praxis ; sed contra hoc arguit quod dicit, quod scientia practica ordinatur ad actum virtutis tanquam ad finem, et arguit ibi :
Contra, non omnis cognitionis practicae finis est praxis, puta appetitus sensitivi visivae potentiae, etc. ut cum imperatur aliqua visio a voluntate regulata a cognitione recta ; vel motivae potentiae, ut cum imperatur aliquis motus progressivus a voluntate regulata a cognitione recta, ut motus ad Ecclesiam. Nullus autem actus potentias sensitivae est nobilior aliquo actu intellectus, ut patet, quia si potentia est essentialiter nobilior, et ejus operatio erit essentialiter nobilior. Et dicit specialiter de actu potentiae inferioris, quia de actu voluntatis patet ab ipso in quarto dist. 49. quod est nobilior actu intellectus ; de actu ergo potentiae sensitivae loquitur. Potest enim esse actus virtutis in parte sensitiva, ut patet a Doctore in 3. dist. 33. et talis actus erit vere praxis, et certum est quod erit ignobilior notitia intellectiva practica; modo nobilius non potest ordinari ad ignobilius ut ad finem.
Sed quia Doctor dicit, quod nobilius non potest ordinari ad ignobilius ut ad finem, propter hoc dictum ut clarius intelligatur, distinguo de fine. Nam primo accipitur finis ut est causa finalis, et hic potest accipi pro respectu sive pro revelatione causantis, et sic non est semper nobilior, vel pro fundamento illius ; et tale fundamentum secundum suam entitatem aliquando est nobilius efficiente et effectu , ut quando volo aliquid propter Deum amatum et desideratum. Aliquando aeque nobile, ut quando idem est simpliciter efficiens et finis, ut quando Deus producit effectum propter semetipsum. Aliquando est nobilior efficiente, ut quando homo vult medicinam propter sanitatem amatam, homo enim in se est nobilior sanitate. Dico tamen, quod ubi causa finalis est alia res ab efficiente, quem movet ad agendum , quantum ad hoc est nobilior efficiente, distincto ab ipsa, quia movet ipsum ad agendum, nam movens ut hujusmodi est nobilius moto ut hujusmodi.
Secundo accipitur finis ut est perfectio ordinati ad finem, et hos ut perfectio intrinseca, et hoc modo operationes potentiarum dicuntur fines illarum ; fines dico perficientes ipsas, et sic intelligere est finis intellectus, et velle finis voluntatis, et videre finis potentiae visivae. Et ubi talis finis distinguitur realiter a potentia secundum suam entitatem, est ignobilior potentia (ut patet) tamen semper est nobilior inquantum perficit potentiam, quia perficiens est semper nobilius perfectibili ut sic. Potest etiam dici nobilius denominatione extrinseca , scilicet inquantum unit potentiam nobilissimo objecto ut cognitio Dei ; et quanto nobiliori modo unit, tanto nobilior, ut visio Dei in se. Licet ergo homo in se sit nobilior fruitione, qua clare fruitur Deo, tamen est ignobilior inquantum perficitur ab ea accidentaliter, et inquantum unitur per ipsam Deitati.
Tertio accipitur finis terminative ut objecta, quae terminant operationes potentiarum, et talis inquantum simpliciter terminat ut hujusmodi est nobilior re terminata, et forte, quia ut dat operationi quamdam perfectionem extrinsecam, quae est quod una intellectio potest dici nobilior alia, quia terminatur ad nobilius objectum. Quarto, accipitur pro illo quod ultimate quietat potentiam et replet capacitatem illius, et sic dico quod talis finis in se aliquando est nobilior potentia ut Deitas, quae est ratio formalis quielandi. Aliquando est ignobilior ut perfectissimus color, qui ultimate quietat potentiam visivam, et tamen est in se ignobilior illa, potest tamen dici nobilior inquantum quietans et satians. Quinto, accipitur finis pro effectu causae, sicut di imus, finis efficientis est producere effectum sibi similem. Si efficiens est aequivocum, finis est ignobilior ; si univocum, aeque nobilis.
Sexto accipitur finis, in respectu ad media ordinata ad acquisitionem illius, sicut virtus ordinatur ad beatitudinem et potio ad sanitatem, et hoc modo respeclu ejusdem medii dicetur nobilior et ignobilior. Nam inquantum est id ad quod ordinatur medium est nobilior, sed inquantum producitur a tali medio est ignobilior. lu se autem, si medium est causa aequivoca est nobilior: si univoca est aeque nobilis. Similiter dico de virtute respectu beatitudinis naturalis, ipsa enim beatitudo cum sit principaliter bonum commodi est ignobilior virtute , quae principaliter est bonum honesti. Hoc patet a Doctore tu 2. dist. 36. et in 4. dist. 46. tamen est nobilior inquantum virtus ordinatur ad illam, et sic patet de fine ; licet multa alia essent dicenda, sed pro nunc sufficiant ista. Certum est autem, quod actus moralis in parte sensitiva nullo istorum modorum potest dici finis; tota enim rectitudo in illo, dependet a rectitudine cognitionis practicae.
(k) Dicitur, quod licet intellectio sit. etc. Contra hoc dupliciter. Hic Doctor improbat hanc responsionem. Primo, quia falsum supponitur ; supponitur enim, quod intellectio practica non possit esse bona moraliter. Nam ipsa notitia est rectitudo a qua dependet omnis actus moralis, et hoc diffuse patebit a Doctore infra dist. 17. hujus, et in dist. 7. et 40. et 42. et in tertio dist. 33. et in quarto dist. 14. et alibi saepe.
Confirmatur, quia prudentia est simpliciter nobilior virtute morali, ut talis virtus est in appetitu sensitivo; patet, quia et potentia intellectiva est simpliciter nobilior, ergo sicut habitus est nobilior formaliter alio habitu, ita et actus, sive praecedens habitum sive sequens erit nobilior actu alterius habitus ; ergo actus practicus etiam in esse moris erit simpliciter nobilior actu virtutis in parte sensitiva. An modo prudentia sit nobilior virtute morali, ut ponitur in voluntate, non est praesentis speculationis ; posset tamen absolute dici, quod virtus moralis in voluntate est simpliciter nobilior prudentia, licet forte secundum quid posset dici ignobilior pro quanto dicitur moralis , quia conformis prudentiae, de hoc in isto primo dist. 17. et in quarto, dist. 49.
(1) Ex hoc patet , quod dictare secundum prudentiam de fortiter agere, id est cognitio quae dictat de fortiter agere in potentia, supple sensitiva ut in potentia motiva, est simpliciter nobilior quam fortiter agere, quia fortiter agere non est bonum moraliter, nisi pro quanto sit imperatum a voluntate conformiter se Iubente illi cognitioni diclativae de fortiter agere ; et ideo actus perfecte moralis et formaliter moralis est actus elicitus voluntatis, qui dicitur formaliter moralis; quia primo conformiter elicitur cognitioni rectae, quae conformitas est ratio actus moralis, ut infra patebit dist. 16; actus vero moralis, in potentia sensitiva dicitur tantum materialiter moralis , de quo patebit in secundo dist. 42. et in tertio dist. 34. et in 4. dist. 14. et in Quolib. dist. 17. et 18. Et quia dicit Doctor quod quando quaeritur excellentia unius ad alterum, non debet comparari optimum ad infimum, sed optimum ad optimum ; forte esset dubium an infima cogitatio sit formaliter nobilior in esse moris optimo actu morali in potentia sensitiva. De hoc alias erit sermo, non enim oportet hic multum immorari, cum non sit praesentis speculationis.
(m) Secundo, responsio illa non videtur ad propositum. Hic Doctor improbat illam responsionem, in qua dicitur quod intellectio est nobilior in esse naturae ; non tamen in genere moris, quia quaeritur unde intellectio sit practica, id est a quo habet ut sit practica, non supponendo eam esse practicam, quia nec supponitur de ipsa potentia circumstantia quae est finis, sed illa circumstantia inquiritur, et per consequens cum quaeritur de cognitione practica et prima circumstantia a qua foret practica, ipsa tantum accipitur in esse naturae, id est cum quaeritur an intellectio talis dicatur practica ; et si dicitur practica, a quo fine dicitur practica? patet quod quando sic quaeritur, tantum quaeritur de intellectione in esse naturae, non autem de intellectione in esse moris. Si quaereretur : An intellectio in esse moris sit practica et a quo fine sit practica, est quaerere quod supponitur ; nam cum dico notitia in esse moris, suppono ipsam esse practicam, et suppono circumstantiam finis a qua dicatur practica. Sicut cum dico : An volitio perfecte moralis sit propter finem? supponitur quod quaeritur; nam cum dico, volitio perfecte moralis includit finem ut primam circumstantiam, et sic est quaerere quod supponitur. Distinguere enim intellectionem practicam in esse naturae et in esse moris, est praesupponere quod quaeritur, quia cum dicitur intellectio moralis statim supponitur ipsam esse practicam, et ultra est distinguere aliquid, prout consideratur praecise sub alio membro distinctionis , nam intellectio ut practica est moralis. Distinguere enim intellectionem practicam in esse naturae et in esse moris, est distinguere illud quod praecise consideratur sub uno extremo distinctionis. Hujus enim distinctionis sunt duo extrema, scilicet in esse naturae et in esse moris: sed notitiam esse practicam praecise pertinet ad hoc extremum quod est in esse moris, et sic patet littera.
(n) Ideo corrigitur ista opinio ab aliis. Haec est opinio Joannis Rhoditonis qui dicit, quod habitus dicitur practicus a fine, qui est consideratio practica, id est quod habitus practicus causatus ex frequentatis actibus, dicitur practicus a consideratione actuali practica.
(O) Sed contra illud. Hic Doctor arguit contra hanc positionem, quia eadem est quaestio de consideratione practica, quae et de habitu practico. Quaerit modo Doctor a quo talis consideratio dicatur practica ; aut a fine illius considerationis, et hoc improbatum est supra ; aut ab objecto, et habetur intentum.
Alphonsus Toletus, in prolog. quaest. 10. respondet ad rationes Doctoris, quibus probat quod habitus practicus dicatur practicus non a fine, sed ab objecto. Et primo negat quod habitus practicus dicatur formaliter practicus illo duplici respectu, prioritatis videlicet, et conformitatis aptitudinalis. Dicit enim quod habitus practicus inquantum practicus est activus vel factivus, sed nulla relatio est principium activum, vel factivum, etc.
Dico quod quando Aristoteles dividit habitum practicum in activum et factivum, non intelligit quod activus sit vere principium alicujus operationis, sed sic intelligit quod habitus practicus activus, ideo dicitur activus, quia dirigit in operationem quae manet in operante, puta in volitione aliqua quae manet in voluntate eliciente illam, et dicitur factivus eo quod dirigit in opus non receptum in agente, sed in passo extrinseco, sicut habitus practicus dirigit, puta ad navem fabricandam. Dico secundo, quod posito quod habitus practicus activus sit principium alicujus operationis saltem partiale, puta alicujus actus voluntatis, non tamen dicitur activus inquantum practicus formaliter, quia tunc relatio esset principium operationis realis, sed bene inquantum est quaedam qualitas absoluta, cui inest illa aptitudo prioritatis et conformitatis esset activa saltem partialiter, et hoc sufficit. Non enim habitus practicus inquantum practicus est principium alicujus operationis realis, ut ly inquantum accipitur reduplicative, quia tunc notaretur quod ratio formalis practici quae est illa aptitudo, etc. esset causa inhaerentiae hujus praedicati, videlicet quod est principium activum ad subjectum, quod est falsum. Sed bene concedimus (sustinendo opinionem quod cognitio actualis sit partialis causa actus voluntatis, ut dixi supra) quod habitus vel actus practicus ut est quaedam qualitas absoluta, sit principium, etc.
Deinde respondet ad primum argumentum, quod facit Doctor probando quod talis aptitudo insit habitui practico ab objecto ut a causa efficiente, ut ibi exposui. Et concedit, quod talis aptitudo, id est habitui per aliquam conditionem intrinsecam ipsius habitus, et quod effective est ab objecto: prima tamen causa est causa finalis a qua denominatur practicus. Et in hoc parum discrepat (ut credo) ab opinione Doctoris, ut supra exposui. Si tamen intelligat quod praecise dicatur practicus a fine, tunc habet respondere ad argumenta Doctoris, quae relinquit insoluta, et judicio meo solvi non possunt.
Item Joannes Tolosanus dictus Capreolus, nititur in q. 2. prolog. solvere argumenta Doctoris, et tantum respondet ad aliqua dicta Doctoris, sed minime rationes principales evacuat, imo, nec tangit. Dicit enim quod prioritas aptiludinalis et conformitas de qua supra, non sufficiunt ad hoc, ut habitus sit simpliciter practicus, sed requiritur quod ordinetur habitualiter ad finem, qui sit operatio extra intellectum per voluntatem proponentem operari per talem habitum. Sed (ut patet ex supradictis) haec solutio non evacuat rationes Doctoris. Et quia ex dictis supra facillime respondetur ad dicta Capreoli, brevitatis causa transeo.