REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Impeccabilitas fuit es perfectissima fruitione ejus, itaque dod fuit praecise ex unione hypostatica, Deque ex gratia, neque ex gloria (intensive loquendo de hoc), sed ex fruitione perfectissima Christi inlensive et extensive. De quo vide Doctorem explicantem impeccabilitatcm Beatorum, in Oxon. 4. dist. 49. quaest. 6. et ibi in Report. quaest. 5. Per hoc salvantur omnia, quae objici possent contra Doctorem, quia nunquam asseruit Christum esse pecoabilem, sed expresse docet esse impeccabilem, non tamen ex vi unionis praecise.
Dico igitur quod causa impeccabilitatis naturae in Christo, neque est unio ad Verbum, neque gloria, neque gratia, quia gratia non opponitur peccato formaliter, sed virtualiter, sicut causa opposito sui effectus, et haec sicut causa contingens et secunda, quia potentia utitur habitu, et non e contra ; sed nulla causa secunda et contingens simpliciter repugnat opposito sui effectus, quin talia possunt simul conservari de potentia absoluta Dei.
Quid igitur reddit illam naturam impeccabilem ? dico quod plenissima fruitio, quam habuit Christus. Quomodo tamen stant simul, quod sit viator, et plenissime fruatur, patebit distinctione decima octava. Quaecumque enim sit ratio impeccabilitatis in aliis Sanctis, non potuit poni alia ratio impeccabilitatis in Christo, quamdiu fuit in via ; difficile tamen videtur, si fuit impeccabilis, quomodo potuit mereri ?
Ad primum principale, dico quod dicere potest dupliciter accipi, vel prout dicit exprimere vocaliter, vel prout dicit assentire mentaliter.
Nunc autem dicens hanc conditionalem, si tu es asinus, tu es rudibilis, dicit duas Categoricas materialiter, quarum utraque falsa, si consideretur in se, non tamen est aliqua falsa, ut pars hujus conditionalis. Unde ista sic prolata,situ es asinus, nec est vera, nec falsa. Isto modo potuit Christus dicere orationem, quae secundum se considerata posset esse falsa, tamen nullus perfecte beatus potest dicere falsum.
Secundo modo, et maxime est hoc verum de Christo, qui videt omnia in Verbo, quia asserere talem orationem significativam non convenit, nisi utendo voluntarie ipsa ; hoc autem non convenit, nisi ex defectu naturali, vel etiam morali, quia vel sic proferens deceptus decipit, vel non deceptus vult decipere ? Si primo modo, est defectus naturalis, quia error et malitia ; paenalia sunt ignorare enim verum est malum paenae. Si secundo modo, proferens est vitiosus moraliter ; neutro modo potuit Christus falsum asserere de potentia Dei ordinata, licet posset illa natura de potentia Dei absoluta. Ad aliud, dico quod Augustinus intelligit quod melior est natura, quae potest peccare, quam quae non potest, comparando naturas creatas ad invicem, quia melior est natura, quae potest peccare et quae potest. bene velle, quam quae non potest. Quomodo autem liberum arbitrium est in Christo, dictum est alibi ; quomodo autem pertinet ad libertatem prout est fundamentum ordinis, scilicet, sicut est in nobis, manebat in Christo perpetuo quantum ad id, : quod est de essentia libertatis arbitrii creati.
Ad aliud, cum dicitur quod quis potest, si vult, absolute potest, dico quod ista est falsa formaliter, ubicumque ponatur, quia hic est una conditionalis in antecedente, quae est necessaria applicata Deo, et consequens potest esse impossibile, sicut in proposito. Similiter de actu volendi potest antecedens esse necessarium, et consequens contingens, quia si voluntas tua vult aliquid, potest velle illud. Ideo antecedens hic est absolute necessarium, potest si vult, et hoc consequens contingens, potest velle, quia ista voluntas potest non esse, ideo oportet addere, quod quis potest et vult, et potest, vel debet illud velle, absolute et simpliciter potest) aliter enim est propositio neganda, quia alibi illa propositio coassumpta est propositio conditionalis, propter implicationem incompossibilis in antecedente, ut si dicam, lapis potest volare, si vult ; igitur potest volare, et sic intelligit Augustinus et Anselmus. Si autem sic applicetur ad Deum, nihil inconveniens sequitur, quia haec erit falsa : Deus potest vellepeccare.