Glossa. Insurgentibus adversarii contra christi miracula et doctrinam, apostolos elegit quasi defensores veritatis et testes: quorum electioni orationem praemittit; unde dicitur factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare. Ambrosius.
Noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium dei quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non possit: potestatis enim auctor, obedientiae magister, ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo. Cyrillus. Scrutemur igitur in his quae christus egit, qualiter nos doceat orationibus divinis insistere, semotim scilicet et secreto, nemine vidente, amota quoque mundana sollicitudine, ut sursum ad divinae speculationis intuitum erigatur intentio: quod designatur in hoc quod semotim orabat iesus in montem. Ambrosius.
Ubique etiam solus obsecrat: dei enim consilium humana vota non capiunt; nec quisquam interiorum potest esse particeps christi. Non autem omnis qui orat, ascendit in montem, sed qui orat a terrenis ad superiora progrediens; sed non ille qui de saeculi divitiis aut de honore sollicitus est. Omnes sublimes in montem ascendunt: quare in evangelio invenies solos in montem cum domino ascendisse discipulos. Species autem tibi, christiane, datur; forma praescribitur quam debeas aemulari, cum sequitur et erat pernoctans in oratione dei. Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te christus in oratione pernoctat? chrysostomus.
Exurge igitur et tu tempore noctis.
Purior est enim tunc temporis anima; ipsae tenebrae, silentium nimium possunt sufficienter ad compunctionem perducere.
Ceterum si ipsum quoque caelum inspicias punctatum stellis, quasi infinitis luminibus; si consideres quod qui per diem saltant iniurianturque, hi tunc nihil, a mortuis discrepant; detestaberis quemlibet ausum humanum. Haec omnia sufficiunt ad animam erigendam: tunc non vexat inanis gloria, non acedia, non concitatio occupat; non sic ignis ferri sequestrat rubiginem, velut nocturna oratio aeruginem peccatorum. Quem de die solis aestus perussit, nocte refrigeratur. Quemlibet rorem superant nocturnae lacrymae; et contra concupiscentiam valent, et quemlibet timorem. Si vero praedicto rore non foveatur, homo arescit sub die.
Quapropter licet non multum ores, semel ora vigilando, et sufficit: ostende quod non solum ad corpus nox pertinet, sed etiam ad animam.
Ambrosius. Quid autem te facere convenit cum vis aliquod officium pietatis adoriri, quando christus missurus apostolos prius oravit? sequitur enim et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit; quos scilicet ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinavit.
Simul adverte caeleste consilium: non sapientes aliquos, non divites, non nobiles, sed piscatores et publicanos, quos dirigeret, elegit; ne divitiis aut potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam videretur; ut veritatis ratio, non disputationis gratia praevaleret.
Cyrillus. Attende autem maximam evangelistae sedulitatem; non solum dicit electos fuisse sacros apostolos, immo nominatim eos enumerat, ne quisquam audeat alios inscribere apostolorum catalogo.
Simonem quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius. Beda. Non modo primum eum cognominavit, sed longe prius; cum ab Andrea adducto dicitur: tu vocaberis cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina apostolorum enumerare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere quod non hoc antea cognominaretur, sed ita dominus cognominaverit.
Eusebius. Secunda autem combinatio est Iacobi et ioannis; unde sequitur Iacobum et ioannem; ambos scilicet filios zebedaei, qui etiam piscatores fuerunt. Post hos autem dicit Philippum et bartholomaeum. Philippum dicit ioannes fuisse de bethsaida, concivem Andreae et Petri; ipse quoque bartholomaeus, vir simplex et expers scientiae mundanae et amaritudinis. Matthaeus vero ex his qui prius census exigebant vocatus est, de quo subdit matthaeum et thomam. Beda.
Matthaeus compari suo thomae in ordine, humilitatis causa se supponit, cum a ceteris evangelistis praelatus sit.
Sequitur Iacobum Alphaei et simonem, qui vocatur zelotes. Glossa. Quia scilicet fuit de cana Galilaeae, qui interpretatur zelus, quod additur ad differentiam simonis Petri.
Sequitur Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem qui fuit proditor. Augustinus de cons. Evang.. In nomine Iudae Iacobi Lucas videtur discrepare a matthaeo, qui eum thaddaeum appellat. Sed quis unquam prohibuit duobus vel tribus nominibus unum hominem vocari? eligitur autem Iudas proditor, non per imprudentiam, sed per providentiam: susceperat quidem hominis fragilitatem, et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humanae: voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio proditus moderate feras, tuum errasse iudicium, periisse beneficium. Beda. Mystice autem mons in quo apostolos elegit, altitudinem designat iustitiae, qua instituendi erant, et eam praedicaturi: sic et lex in monte data fuit. Cyrillus. Quod si libet interpretationem apostolicorum nominum scire, scito quia Petrus dicitur dissolvens vel agnoscens; Andreas decora potentia vel respondens; Iacobus autem supplantator doloris; ioannes domini gratia; matthaeus donatus; Philippus os magnum vel orificium lampadis; bartholomaeus filius aquas suspendentis; thomas abyssus, vel geminus; Iacobus Alphaei supplantator gressus vitae; Iudas confessio, et simon obedientia.