Chrysostomus in Matth..
Postquam fecit mentionem de intellectu in servitutem redacto et captivato, quia hoc non multis facile cognoscibile erat, ad exteriorem doctrinam transponit dicens lucerna corporis tui est oculus tuus; ac si dicat: si non nosti quid est iactura intellectus, a corporalibus hoc disce: quod enim est oculus corpori, hoc est intellectus animae. Sicut ergo oculis orbatis multum operationis reliquorum membrorum amittitur, lumine eis extincto, ita et mente corrupta, multis malis vita tua impletur.
Hieronymus.
Hoc ergo totum transfert ad sensum: quomodo enim corpus totum est in tenebris, si oculus non fuerit simplex, ita si anima principalem fulgorem suum perdiderit, universus sensus, vel sensualis pars animae in caligine commorabitur: unde dicitur si ergo lumen quod in te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt? idest, si sensus, qui lumen est animae, vitio caligatur, ipsa putas caligo quibus tenebris obvolvetur? chrysostomus super Matth..
Videtur autem quod non de corporali oculo hic loquatur, nec de hoc corpore quod videtur deforis; alioquin dixisset: si oculus tuus sanus fuerit aut infirmus; nunc autem dicit simplex et nequam. Si autem benignum oculum habet et infirmum, numquid corpus eius in lumine est? aut si malignum et sanum, numquid corpus eius in tenebris est? Hieronymus. Sed solent lippientes lucernas videre numerosas; simplex autem oculus et purus simplicia intuetur et pura. Chrysostomus super Matth.. Vel dicitur oculus non a foris sed ab intus.
Lucerna enim est mens, per quam anima videt deum. Qui ergo cor habet ad deum, illius oculus lucidus est; idest illius mens munda est, non terrenis concupiscentiis sordidata. Tenebrae autem in nobis sunt sensus carnales, qui semper desiderant quae sunt tenebrarum. Qui ergo habet oculum mundum, idest mentem spiritualem, corpus suum servat lucidum, idest sine peccato: etsi enim caro desiderat mala, virtute tamen divini timoris repercutit eam. Qui autem habet oculum, idest mentem, aut malignitate tenebrosam, aut concupiscentia turbulentam, tenebrosum possidet corpus: non enim resistit carni quando concupiscit perversa, quia non habet spem in caelo, quae praestat nobis virtutem ut concupiscentiis resistamus.
Hilarius in Matth.. Vel aliter. De officio luminis oculi, lumen cordis expressit: quod si simplex et lucidum manebit, claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae corruptioni carnis infundet, scilicet in resurrectione; si autem obscurum peccatis et voluntate erit nequam, vitiis mentis natura corporis subiacebit. Augustinus de serm. Dom.. Vel aliter.
Oculum hic accipere debemus intentionem nostram; quae si munda fuerit et recta, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, bona sunt: quae quidem omnia totum corpus appellavit, quia et apostolus membra nostra dicit quaedam opera, ubi ait: mortificate membra vestra, fornicationem et immunditiam. Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat considerandum est. Hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est bono animo nos facere quod facimus.
Omne enim quod manifestatur, lumen est.
Ipsa vero facta, quae ad hominum societatem procedunt, incertum nobis habent exitum; et ideo tenebras eas vocavit: non enim novi cum pecuniam porrigo indigenti, quid sit inde facturus.
Si ergo ipsa cordis intentio, quae tibi nota est, sordidatur appetitu temporalium rerum, magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum erit; quia etsi bene alicui proveniat quod tu non recta intentione facis, quomodo tu feceris imputabitur tibi, non quomodo illi provenerit.
Si autem simplici intentione, idest fine caritatis, opera nostra fiant, tunc munda sunt, et placent in conspectu dei. Augustinus contra mendacium. Sed ea quae constat esse peccata, nulla velut bona intentione facienda sunt: ea quippe opera hominum si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona nunc mala, quae non sunt per seipsa peccata; sicut victum praebere pauperibus bonum est, si fiat misericordiae causa; malum autem si fiat causa iactantiae. Cum vero opera ipsa peccata sunt, ut furta, stupra et huiusmodi, quis dicat causis bonis esse facienda, vel peccata non esse? quis dicat: furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus? Gregorius Moralium. Vel aliter. Si lumen quod in te est, idest, si hoc quod nos bene agere coepimus, ex mala intentione offuscamus, ipsa quae mala esse non ignoramus, etiam cum facimus, quantae tenebrae sunt? Remigius.
Vel aliter. Fides lucernae assimilatur, quia per eam egressus interioris hominis, idest actio, illuminatur ne offendat: secundum illud Ps. 118, 105: lucerna pedibus meis verbum tuum; quae si fuerit munda et simplex, totum corpus lucidum erit; si vero sordida, totum corpus erit tenebrosum.
Vel aliter. Per lucernam intelligitur rector ecclesiae, qui bene oculus dicitur, quia salutaria plebi subiectae providere debet, quae per corpus intelligitur. Si ergo rector ecclesiae erraverit, quanto magis errabit populus ei subiectus?