Movens # creati- # quod Augustinus # dispo- # creaturarum productio, ad ipsam comparata, necessitatis debitum habere non potest # creat- # voluntati # voluntati # reddit # quantum ad hoc esse in # sicut et anselm. Dicit, cum parcis peccatoribus, iustum est, decet enim te.
In rerum autem propagatione ex debito divinae dispositionis implendae iustitia potest inveniri. Ibi enim iam non sola dei operatio invenitur, sed etiam motus creaturae in divinae dispositionis impletionem tendens, et hoc ex necessitate debet creatura deo disponenti.
Consideratio # ratione ord- # quod # omnis / autem / enim / causa naturaliter est prior effectu, etiam finis.
Quod enim in intentione agentis prius est, naturaliter prius esse oportet; quamvis etiam quandoque contingat / idem / posterius tempore idem esse / in uno et eodem individuo quod de imperfecto perducitur ad perfectum.
Ea enim quae posteriora in intentione sunt ab illis rationem trahunt quae primo intenduntur, unumquodque enim quod ad finem est, tale esse debet quale congruat fini, sicut ad secandum fit serra ferreos dentes habens, et ad incisionem cibi fiunt dentes anteriores acuti. Non autem / res / eodem modo in finem ordinantur creatum quo creaturae ordinantur in ultimum finem. Nam finis ultimus, qui deus est, non indiget, neque ut sit neque ut congruentius sit, eo quod propter ipsum est, cum in se ipso contineat omnem plenitudinem bonitatis: finis autem / in rebus / creatus ex his quae sunt propter ipsum consequitur congruentiam aliquam vel nobilitatem essendi, et quandoque etiam ipsum esse. Etsi igitur nullum divinae bonitatis sit debitum / secundum se / ut creaturae producantur, a quibus nihil acquirit, est tamen uni creaturae debitum ut / aliq- / alia creatura sit quae in ipsam ordinatur, a qua eius dependet perfectio quoquo modo. Nec quantum ad hoc refert an illud cuius perfectio dependet ab altero, sit eius finis vel qualiscumque effectus: debitum / enim / est enim ad esse alicuius id sine quo illud esse non potest. Sic igitur quod primum in divinis operibus occurrit debitum esse non potest, cum nihil praecedat / quod sine ipso esse / quod sine illo esse non posset # prima rerum productione # posteriora non sunt debita ad esse priorum, sed e converso, debitum est enim, si res aliqua / fieri d- / esse debeat, praeexistere efficientes causas materiales et formales #