Exurge. Supra Psalmista diligenter prosecutus ordinem humanae iniquitatis; hic quasi zelo ductus et exclamans implorat auxilium contra hujusmodi nequitiam. Et primo implorat auxilium. Secundo inducit orationes et exauditiones. Tertio praenuntiat suam exauditionem. Secundum, ibi, ne obliviscaris.
Tertium, ibi, contere. Et petit unum, et aliud praesupponit: petit quod surgat, exurge. Videtur dormire dominus quando patitur bonos affligi; surgit, quando liberat: isa. 53: consurge consurge, induere fortitudine tua sion: supponit divinam potentiam, exaltetur manus tua, in potentia: et loquitur ad similitudinem percutientis irati quando vult percutere hostem qui sublevat manum: Eccl. 36: alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. Isa. 26: exaltetur manus tua ut non videant. Videant etc..
Et confundantur zelantes populi. Rationes ponit, ne obliviscaris. Et nota quod quia iste Psalmus est factus contra peccatores persequentes justos, semper ponit ex una parte malitiam peccatorum, et ex alia justorum afflictionem. Ponit ergo primo rationes. Secundo ostendit eas efficaces, vide quoniam etc.. Et ponit duas rationes: unam ex parte justorum; et aliam ex parte malorum, ibi, propter quid irritavit? dicit ergo et exaltetur, quia alias videbitur verum quod mali dicunt, te esse oblitum pauperum: isa. 49: numquid potest oblivisci mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui: Ps. 136: adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Alia ratio ex parte malorum qui gravius peccant si non puniantur: Eccl. 8: et quia non cito profertur contra malos sententia etc.. Et ideo dicit propter quid; quasi dicat, propter hoc peccando deum irritant impii, quia non credunt ab eo requiri per poenas: job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat: et dicis quid novit deus; et quasi per caliginem judicat: Ezech. 9: dereliquit deus terram.