In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Nescis, " id est, nescire vis : in quo notatur ignorantia aflectata, de qua, Psalmista, Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere.
" Et nescis, " id est, defectus scientiae, " quia tu es miser " miseria culpae. Proverb. XIV, 34 : Miseros facit populos peccatum.
" Et miserabilis, " impotentia et infirmitate. Et per haec tria ostenditur aversus a tota Trinitate. Per hoc quod dicit : " Nescis, " in quo ignorantia, signatur aversus a Filio cui appropriatur sapientia. Per hoc quod dicit : " Miser, " in quo malitia, ostenditur aversus a Spiritu sancto .cui appropriatur bonitas. Per hoc quod dicit: " Miserabilis, " in quo impotentia, ostenditur aversus a Patre cui appropriatur potentia. " Et pauper, " quia cares gratia : " et caecus, " quia cares scientia : " et nudus, " quia spoliatus virtutibus, quae sunt animae vestimenta. Infra, XVI, 15. : Beatus qui... custodit vestimenta sua.
Vel sic : " Et nescis quia miser es " in te, " et miserabilis " aliis. Et subdit in quibus : " Et pauper, " per amissionem charitatis : " et caecus, " per amissionem verae cognitionis : " et nudus, " per amissionem boni operis. Vel sic : " Et nescis, " excaecatus superbia, " quia miser es, " in existentia, " et miserabilis, " in apparentia. Et dicit: " Miser, " contra hoc quod dixit: Dives sum: "miserabilis, contra hoc quod dixit: Et locupletatus : " pauper, et caecus, et nudus, " contra hoc quod dixit : Et nullius egeo.
Nota : Multiplex est nuditas : paupertatis. Job, XXXI, 19 : Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum. Imbecilitatis. Job, I, 21 : Nudus egressus sum de utero, scilicet peccati, vel culpae. Isa. xx, 3 : Sicut ambulavit servus meus, nudus, et discalceatus, etc. Item, paenae. Isa. xx, 4 : Minabit rex Assyriorum captivitatem aegypti, etc. Et sequitur : Nudam et discalceatam. Item, gratiae, de qua hic : " Et nescii quia tu es miser, etc, "
" Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias : et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae : et collyrio inunge oculos tuos, ut videas. "
Haec est secunda pars hujus Epistolae, in qua monet Episcopum ad paenitentiam.
Et tanguntur duo. Primo ponit admonitionem. Secundo, ne desperet ponit consolationem, ibi, v. 19 : a Ego quos amo. " in prima tria tangit. Primo, monet ad satisfactionem : secundo, ad confessionem, ibi, " Et vestimentis albis : " tertio, ad contritionem, ibi, " Et collyrio. "
Item, satisfactionem tangit in tribus : in eleemosynarum largitione, vel pietate, cum dicit : " Aurum. " Secundo, in orationis devotione, cum dicit : " ignitum." Tertio, in carnis mortificatione, cum dicit : " Probatum. "